|
1. Si ergo humana felicitas ultima non consistit in cognitione Dei
qua communiter ab omnibus vel pluribus cognoscitur secundum quandam
aestimationem confusam, neque iterum in cognitione Dei qua cognoscitur
per viam demonstrationis in scientiis speculativis, neque in cognitione
Dei qua cognoscitur per fidem, ut in superioribus est ostensum; non
est autem possibile in hac vita ad altiorem Dei cognitionem pervenire
ut per essentiam cognoscatur, vel saltem ita quod aliae substantiae
separatae intelligantur, ut ex his posset Deus quasi de propinquiori
cognosci, ut ostensum est; oportet autem in aliqua Dei cognitione
felicitatem ultimam poni, ut supra probatum est: impossibile est quod
in hac vita sit ultima hominis felicitas.
2. Item. Ultimus finis hominis terminat eius appetitum naturalem,
ita quod, eo habito, nihil aliud quaeritur: si enim adhuc movetur ad
aliud, nondum habet finem in quo quiescat. Hoc autem in hac vita non
est possibile accidere. Quanto enim plus aliquis intelligit, tanto
magis in eo desiderium intelligendi augetur, quod est hominibus
naturale: nisi forte aliquis sit qui omnia intelligat. Quod in hac
vita nulli unquam accidit qui esset solum homo, nec est possibile
accidere: cum in hac vita substantias separatas, quae sunt maxime
intelligibilia, cognoscere non possimus, ut ostensum est. Non est
igitur possibile ultimam hominis felicitatem in hac vita esse.
3. Adhuc. Omne quod movetur in finem, desiderat naturaliter
stabiliri et quiescere in illo: unde a loco quo corpus naturaliter
movetur, non recedit nisi per motum violentum, qui contrariatur
appetitui. Felicitas autem est ultimus finis, quem homo naturaliter
desiderat. Est igitur hominis desiderium naturale ad hoc quod in
felicitate stabiliatur. Nisi igitur cum felicitate pariter immobilem
stabilitatem consequatur, nondum est felix, eius desiderio naturali
nondum quiescente. Cum igitur aliquis felicitatem consequitur,
pariter stabilitatem et quietem consequetur: unde et omnium haec est de
felicitate conceptio, quod de sui ratione stabilitatem requirat;
propter quod philosophus dicit, in I Eth., quod non aestimamus
felicem esse chamaleontem quendam. In vita autem ista non est aliqua
certa stabilitas: cuilibet enim, quantumcumque felix dicatur,
possibile est infirmitates et infortunia accidere, quibus impeditur ab
operatione, quaecumque sit illa, in qua ponitur felicitas. Non est
igitur possibile in hac vita esse ultimam hominis felicitatem.
4. Amplius. Inconveniens videtur et irrationabile quod tempus
generationis alicuius rei sit magnum, tempus autem durationis ipsius
sit parvum: sequeretur enim quod natura in maiori tempore suo fine
privaretur; unde videmus quod animalia quae parvo tempore vivunt,
parvum etiam tempus ad hoc quod perficiantur habent. Si autem
felicitas consistat in perfecta operatione secundum virtutem perfectam,
vel intellectualem vel moralem, impossibile est eam advenire homini
nisi post tempus diuturnum. Et hoc maxime in speculativis apparet, in
quibus ultima felicitas hominis ponitur, ut ex dictis patet: nam vix
in ultima aetate homo ad perfectum in speculatione scientiarum pervenire
potest. Tunc autem, ut plurimum, modicum restat humanae vitae. Non
est igitur possibile in hac vita ultimam hominis felicitatem esse.
5. Praeterea. Felicitatem perfectum quoddam bonum omnes
confitentur: alias appetitum non quietaret. Perfectum autem bonum est
quod omnino caret admixtione mali: sicut perfecte album est quod est
omnino impermixtum nigro. Non est autem possibile quod homo in statu
istius vitae omnino sit immunis a malis: non solum corporalibus, quae
sunt fames, sitis, aestus et frigus, et alia huiusmodi; sed etiam a
malis animae. Nullus enim invenitur qui non aliquando inordinatis
passionibus inquietetur; qui non aliquando praetereat medium, in quo
virtus consistit, vel in plus vel in minus; qui non etiam in aliquibus
decipiatur; vel saltem ignoret quae scire desiderat; aut etiam debili
opinione concipiat ea de quibus certitudinem habere vellet. Non est
igitur aliquis in hac vita felix.
6. Adhuc. Homo naturaliter refugit mortem, et tristatur de ipsa:
non solum ut nunc, cum eam sentit, eam refugiens, sed etiam cum eam
recogitat. Hoc autem quod non moriatur, homo non potest assequi in
hac vita. Non est igitur possibile quod homo in hac vita sit felix.
7. Amplius. Felicitas ultima non consistit in habitu, sed in
operatione: habitus enim propter actus sunt. Sed impossibile est in
hac vita continue agere quamcumque actionem. Impossibile est igitur in
hac vita hominem totaliter esse felicem.
8. Item. Quanto aliquid est magis desideratum et dilectum, tanto
eius amissio maiorem dolorem vel tristitiam affert. Felicitas autem
maxime desideratur et amatur. Maxime igitur eius amissio tristitiam
habet. Sed si sit in hac vita ultima felicitas, certum est quod
amitteretur, saltem per mortem. Et non est certum utrum duratura sit
usque ad mortem: cum cuilibet homini possibile sit in hac vita accidere
morbos quibus totaliter ab operatione virtutis impeditur, sicut
phrenesim et alios huiusmodi, quibus impeditur rationis usus. Semper
igitur talis felicitas habebit tristitiam naturaliter annexam. Non
erit igitur perfecta felicitas.
9. Potest autem aliquis dicere quod, cum felicitas sit bonum
intellectualis naturae, perfecta et vera felicitas est illorum in
quibus natura intellectualis perfecta invenitur, idest in substantiis
separatis: in hominibus autem invenitur imperfecta, per modum
participationis cuiusdam. Ad veritatem enim intelligendam plene, non
nisi per quendam inquisitionis motum pertingere possunt; et ad ea quae
sunt secundum naturam maxime intelligibilia, omnino deficiunt, sicut
ex dictis patet. Unde nec felicitas, secundum suam perfectam
rationem, potest hominibus adesse: sed aliquid ipsius participant,
etiam in hac vita. Et haec videtur fuisse sententia Aristotelis de
felicitate. Unde in I Ethicorum, ubi inquirit utrum infortunia
tollant felicitatem, ostenso quod felicitas sit in operibus virtutis,
quae maxime permanentes in hac vita esse videntur, concludit illos
quibus talis perfectio in hac vita adest, esse beatos ut homines,
quasi non simpliciter ad felicitatem pertingentes, sed modo humano.
10. Quod autem praedicta responsio rationes praemissas non evacuet
ostendendum est.
11. Homo enim etsi naturae ordine substantiis separatis sit
inferior, creaturis tamen irrationabilibus superior est. Perfectiori
igitur modo suum finem ultimum consequitur quam illa. Illa vero sic
perfecte suum finem ultimum consequuntur quod nihil aliud quaerunt:
grave enim, cum fuerit in suo ubi, quiescit; animalia etiam cum
fruuntur delectabilibus secundum sensum, eorum naturale desiderium
quietatur. Oportet igitur multo fortius quod, cum homo pervenerit ad
suum finem ultimum, naturale eius desiderium quietetur. Sed hoc non
potest fieri in vita ista. Ergo homo non consequitur felicitatem,
prout est finis proprius eius, in hac vita, ut ostensum est. Oportet
ergo quod consequatur post hanc vitam.
12. Adhuc. Impossibile est naturale desiderium esse inane: natura
enim nihil facit frustra. Esset autem inane desiderium naturae si
nunquam posset impleri. Est igitur implebile desiderium naturale
hominis. Non autem in hac vita, ut ostensum est. Oportet igitur
quod impleatur post hanc vitam. Est igitur felicitas ultima hominis
post hanc vitam.
13. Amplius. Quandiu aliquid movetur ad perfectionem, nondum est
in ultimo fine. Sed omnes homines in cognoscendo veritatem semper se
habent ut moti et tendentes ad perfectionem: quia illi qui sequuntur,
superinveniunt aliqua illis quae a prioribus sunt inventa, sicut etiam
dicitur in II metaphysicae. Non igitur homines in cognitione
veritatis sic se habent quasi in ultimo fine existentes. Cum igitur in
speculatione, per quam quaeritur cognitio veritatis, maxime videatur
ultima felicitas hominis in hac vita consistere, sicut etiam ipse
Aristoteles probat in X Eth., impossibile est dicere quod homo in
hac vita ultimum suum finem consequatur.
14. Praeterea. Omne quod est in potentia, intendit exire in
actum. Quandiu igitur non est ex toto factum in actu, non est in suo
fine ultimo. Intellectus autem noster est in potentia ad omnes formas
rerum cognoscendas: reducitur autem in actum cum aliquam earum
cognoscit. Ergo non erit ex toto in actu, nec in ultimo suo fine,
nisi quando omnia, saltem ista materialia, cognoscit. Sed hoc non
potest homo assequi per scientias speculativas, quibus in hac vita
veritatem cognoscimus. Non est igitur possibile quod ultima felicitas
hominis sit in hac vita.
15. Propter has autem et huiusmodi rationes, Alexander et
Averroes posuerunt ultimam hominis felicitatem non esse in cognitione
humana, quae est per scientias speculativas, sed per continuationem
cum substantia separata, quam esse credebant possibilem homini in hac
vita. Quia vero Aristoteles vidit quod non est alia cognitio hominis
in hac vita quam per scientias speculativas, posuit hominem non
consequi felicitatem perfectam, sed suo modo.
16. In quo satis apparet quantam angustiam patiebantur hinc inde
eorum praeclara ingenia. A quibus angustiis liberabimur si ponamus,
secundum probationes praemissas, hominem ad veram felicitatem post hanc
vitam pervenire posse, anima hominis immortali existente in quo statu
anima intelliget per modum quo intelligunt substantiae separatae, sicut
in secundo huius operis ostensum est.
17. Erit igitur ultima felicitas hominis in cognitione Dei quam
habet humana mens post hanc vitam, per modum quo ipsum cognoscunt
substantiae separatae. Propter quod, Matth. 5-12, dominus
mercedem nobis in caelis promittit; et Matth. 22-30, dicit quod
sancti erunt sicut Angeli, qui vident semper Deum in caelis, ut
dicitur Matth. 18-10.
|
|