|
1. Oportet autem inquirere utrum haec ipsa cognitio qua substantiae
separatae, et animae post mortem, cognoscunt Deum per suas
essentias, sufficiat ad ipsarum ultimam felicitatem.
2. Ad cuius veritatis indaginem, primo ostendendum est quod per
talem modum cognitionis non cognoscitur divina essentia.
3. Contingit enim ex effectu cognoscere causam multipliciter. Uno
modo, secundum quod effectus sumitur ut medium ad cognoscendum de causa
quod sit, et quod talis sit: sicut accidit in scientiis, quae causam
demonstrant per effectum. Alio modo, ita quod in ipso effectu
videatur causa, inquantum similitudo causae resultat in effectu: sicut
homo videtur in speculo propter suam similitudinem. Et differt hic
modus a primo. Nam in primo sunt duae cognitiones, effectus et
causae, quarum una est alterius causa: nam cognitio effectus est causa
quod cognoscatur eius causa. In modo autem secundo una est visio
utriusque: simul enim dum videtur effectus, videtur et causa in ipso.
Tertio modo, ita quod ipsa similitudo causae in effectu sit forma qua
cognoscit causam suus effectus: sicut si arca haberet intellectum, et
per formam suam cognosceret artem a qua talis forma, velut eius
similitudo, processit. Nullo autem istorum modorum per effectum
potest cognosci de causa quid est, nisi sit effectus causae
adaequatus, in quo tota virtus causae exprimatur. Substantiae autem
separatae cognoscunt Deum per suas substantias sicut causa cognoscitur
per effectum: non autem primo modo, quia sic eorum cognitio esset
discursiva, sed secundo modo, inquantum una videt Deum in alia; et
modo tertio, inquantum quaelibet earum videt Deum in seipsa. Nulla
autem earum est effectus adaequans virtutem Dei, ut in secundo libro
ostensum est. Non est igitur possibile quod per hunc modum cognitionis
ipsam divinam essentiam videant.
4. Amplius. Similitudo intelligibilis per quam intelligitur aliquid
secundum suam substantiam, oportet quod sit eiusdem speciei, vel magis
species eius; sicut forma domus quae est in mente artificis, est
eiusdem speciei cum forma domus quae est in materia, vel potius species
eius; non enim per speciem hominis intelligitur de asino vel equo quid
est. Sed ipsa natura substantiae separatae non est idem specie cum
natura divina, quinimmo nec genere, ut in primo libro ostensum est.
Non est igitur possibile quod substantia separata intelligat divinam
substantiam per propriam naturam.
5. Item. Omne creatum ad aliquod genus vel speciem terminatur.
Divina autem essentia est infinita, comprehendens in se omnem
perfectionem totius esse, ut in primo libro ostensum est. Impossibile
est igitur quod per aliquid creatum divina substantia videatur.
6. Praeterea. Omnis intelligibilis species per quam intelligitur
quidditas vel essentia alicuius rei, comprehendit in repraesentando rem
illam: unde et orationes significantes quod quid est terminos et
definitiones vocamus. Impossibile est autem quod aliqua similitudo
creata taliter Deum repraesentet: cum quaelibet similitudo creata sit
alicuius generis determinati, non autem Deus, ut in primo ostensum
est. Non est igitur possibile quod per aliquam similitudinem creatam
divina substantia intelligatur.
7. Amplius. Divina substantia est suum esse ut in primo ostensum
est. Ipsum autem esse substantiae separatae est aliud quam sua
substantia, ut in secundo probatum est. Essentia igitur substantiae
separatae non est sufficiens medium quo Deus per essentiam videri
possit.
8. Cognoscit tamen substantia separata per suam substantiam de Deo
quia est; et quod est omnium causa; et eminentem omnibus; et remotum
ab omnibus, non solum quae sunt, sed etiam quae mente creata concipi
possunt. Ad quam etiam cognitionem de Deo nos utcumque pertingere
possumus: per effectus enim de Deo cognoscimus quia est et quod causa
aliorum est, aliis supereminens, et ab omnibus remotus. Et hoc est
ultimum et perfectissimum nostrae cognitionis in hac vita, ut
Dionysius dicit, in libro de mystica theologia, cum Deo quasi ignoto
coniungimur: quod quidem contingit dum de eo quid non sit cognoscimus,
quid vero sit penitus manet ignotum. Unde et ad huius sublimissimae
cognitionis ignorantiam demonstrandam, de Moyse dicitur, Exodi
20-21, quod accessit ad caliginem in qua est Deus.
9. Quia vero natura inferior in sui summo non nisi ad infimum
superioris naturae attingit oportet quod haec ipsa cognitio sit
eminentior in substantiis separatis quam in nobis. Quod per singula
patet. Nam quanto propinquior et expressior alicuius causae effectus
cognoscitur, tanto evidentius apparet de causa eius quod sit.
Substantiae autem separatae, quae per seipsas Deum cognoscunt, sunt
propinquiores effectus, et expressius Dei similitudinem gerentes,
quam effectus per quos nos Deum cognoscimus. Certius ergo sciunt
substantiae separatae et clarius quam nos, quod Deus est.
10. Rursus: cum per negationes ad propriam cognitionem rei quoquo
modo deveniatur, ut supra dictum est, quanto plura et magis propinqua
quis ab aliquo remota esse cognoverit, tanto magis ad propriam ipsius
cognitionem accedit: sicut magis accedit ad propriam hominis
cognitionem qui scit eum non esse neque inanimatum neque insensibilem,
quam qui scit solum eum non esse inanimatum, licet neuter sciat de
homine quid sit. Substantiae autem separatae plura cognoscunt quam
nos, et quae sunt Deo magis propinqua: et per consequens suo
intellectu plura et magis propinqua a Deo removent quam nos. Magis
igitur accedunt ad propriam ipsius cognitionem quam nos: licet nec
ipsae, per hoc quod seipsas intelligunt, divinam substantiam videant.
11. Item: tanto aliquis alicuius altitudinem magis novit, quanto
altioribus scit eum esse praelatum: sicut, etsi rusticus sciat regem
esse summum in regno, quia tamen non cognoscit nisi quaedam infima
regni officia, cum quibus aliquid habet negotii, non ita cognoscit
regis eminentiam sicut aliquis qui omnium principum regni dignitates
novit, quibus scit regem esse praelatum; quamvis neuter altitudinem
regiae dignitatis comprehendat. Nos autem nescimus nisi quaedam infima
entium. Licet ergo sciamus Deum omnibus entibus eminere, non tamen
ita cognoscimus eminentiam divinam sicut substantiae separatae, quibus
altissimi rerum ordines noti sunt, et eis omnibus superiorem Deum esse
cognoscunt.
12. Ulterius: manifestum est quod causalitas alicuius causae, et
virtus eius, tanto magis cognoscitur, quanto plures et maiores eius
effectus innotescunt. Ex quo manifestum fit quod substantiae separatae
causalitatem Dei et eius virtutem magis cognoscunt quam nos, licet nos
omnium entium eum esse causam sciamus.
|
|