|
1. Non potest autem esse quod in tali Dei cognitione quiescat
naturale desiderium substantiae separatae.
2. Omne enim quod est imperfectum in aliqua specie, desiderat
consequi perfectionem speciei illius: qui enim habet opinionem de re
aliqua, quae est imperfecta illius rei notitia, ex hoc ipso incitatur
ad desiderandum illius rei scientiam. Praedicta autem cognitio quam
substantiae separatae habent de Deo, non cognoscentes ipsius
substantiam, est imperfecta cognitionis species: non enim arbitramur
nos aliquid cognoscere si substantiam eius non cognoscamus; unde et
praecipuum in cognitione alicuius rei est scire de ea quid est. Ex hac
igitur cognitione quam habent substantiae separatae de Deo, non
quiescit naturale desiderium, sed incitatur magis ad divinam
substantiam videndam.
3. Item. Ex cognitione effectuum incitatur desiderium ad
cognoscendum causam: unde homines philosophari incoeperunt causas rerum
inquirentes. Non quiescit igitur sciendi desiderium, naturaliter
omnibus substantiis intellectualibus inditum, nisi, cognitis
substantiis effectuum, etiam substantiam causae cognoscant. Per hoc
igitur quod substantiae separatae cognoscunt omnium rerum quarum
substantias vident, esse Deum causam, non quiescit desiderium
naturale in ipsis, nisi etiam ipsius Dei substantiam videant.
4. Adhuc. Sicut se habet quaestio propter quid ad quaestionem
quia, ita se habet quaestio quid est ad quaestionem an est: nam
quaestio propter quid quaerit medium ad demonstrandum quia est aliquid,
puta quod luna eclipsatur; et similiter quaestio quid est quaerit
medium ad demonstrandum an est, secundum doctrinam traditam in II
posteriorum. Videmus autem quod videntes quia est aliquid,
naturaliter scire desiderant propter quid. Ergo et cognoscentes an est
aliquid, naturaliter scire desiderant quid est ipsum, quod est
intelligere eius substantiam. Non igitur quietatur naturale sciendi
desiderium in cognitione Dei qua scitur de ipso solum quia est.
5. Amplius. Nihil finitum desiderium intellectus quietare potest.
Quod exinde ostenditur quod intellectus, quolibet finito dato,
aliquid ultra molitur: unde qualibet linea finita data, aliquam
maiorem molitur apprehendere, et similiter in numeris; et haec est
ratio infinitae additionis in numeris et lineis mathematicis. Altitudo
autem et virtus cuiuslibet substantiae creatae finita est. Non igitur
intellectus substantiae separatae quiescit per hoc quod cognoscit
substantias creatas quantumcumque eminentes, sed adhuc naturali
desiderio tendit ad intelligendum substantiam quae est altitudinis
infinitae, ut in primo libro ostensum est de substantia divina.
6. Praeterea. Sicut naturale desiderium inest omnibus
intellectualibus naturis ad sciendum, ita inest eis naturale desiderium
ignorantiam seu nescientiam pellendi. Substantiae autem separatae,
sicut iam dictum est, cognoscunt, praedicto cognitionis modo,
substantiam Dei esse supra se et supra omne id quod ab eis
intelligitur: et per consequens sciunt divinam substantiam sibi esse
ignotam. Tendit igitur naturale ipsorum desiderium ad intelligendum
divinam substantiam.
7. Item. Quanto aliquid est fini propinquius, tanto maiori
desiderio tendit ad finem: unde videmus quod motus naturalis corporum
in fine intenditur. Intellectus autem substantiarum separatarum
propinquiores sunt divinae cognitioni quam noster intellectus.
Intensius igitur desiderant Dei cognitionem quam nos. Nos autem,
quantumcumque sciamus Deum esse, et alia quae supra dicta sunt, non
quiescimus desiderio, sed adhuc desideramus eum per essentiam suam
cognoscere. Multo igitur magis substantiae separatae hoc naturaliter
desiderant. Non igitur in cognitione Dei praedicta earum desiderium
quietatur.
8. Ex quibus concluditur quod ultima felicitas substantiae separatae
non est in illa cognitione Dei qua eum cognoscunt per suas
substantias: cum adhuc earum desiderium ducat eas usque ad Dei
substantiam.
9. In quo etiam satis apparet quod in nullo alio quaerenda est ultima
felicitas quam in operatione intellectus: cum nullum desiderium tam in
sublime ferat sicut desiderium intelligendae veritatis. Omnia namque
nostra desideria vel delectationis, vel cuiuscumque alterius quod ab
homine desideratur, in aliis rebus quiescere possunt: desiderium autem
praedictum non quiescit nisi ad summum rerum cardinem et factorem Deum
pervenerit. Propter quod convenienter sapientia dicit, Eccli.
24-7: ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna
nubis. Et Proverb. 9-3 dicitur quod sapientia per ancillas suas
vocat ad arcem. Erubescant igitur qui felicitatem hominis, tam
altissime sitam, in infimis rebus quaerunt.
|
|