|
1. Cum autem impossibile sit naturale desiderium esse inane, quod
quidem esset si non esset possibile pervenire ad divinam substantiam
intelligendam, quod naturaliter omnes mentes desiderant; necesse est
dicere quod possibile sit substantiam Dei videri per intellectum, et a
substantiis intellectualibus separatis, et ab animabus nostris.
2. Modus autem huius visionis satis iam ex dictis qualis esse
debeat, apparet. Ostensum enim est supra quod divina substantia non
potest videri per intellectum aliqua specie creata. Unde oportet, si
Dei essentia videatur, quod per ipsammet essentiam divinam intellectus
ipsam videat: ut sit in tali visione divina essentia et quod videtur,
et quo videtur.
3. Cum autem intellectus substantiam aliquam intelligere non possit
nisi fiat actu secundum aliquam speciem informantem ipsum quae sit
similitudo rei intellectae, impossibile videri potest alicui quod per
essentiam divinam intellectus creatus possit videre ipsam Dei
substantiam quasi per quandam speciem intelligibilem: cum divina
essentia sit quiddam per seipsum subsistens; et in primo ostensum sit
quod Deus nullius potest esse forma.
4. Ad huius igitur intelligentiam veritatis, considerandum est quod
substantia quae est per seipsam subsistens, est vel forma tantum, vel
compositum ex materia et forma. Illud igitur quod ex materia et forma
compositum est, non potest alterius esse forma: quia forma in eo est
iam contracta ad illam materiam, ut alterius rei forma esse non
possit. Illud autem quod sic est subsistens ut tamen solum sit forma,
potest alterius esse forma, dummodo esse suum sit tale quod ab aliquo
alio participari possit, sicut in secundo ostendimus de anima humana.
Si vero esse suum ab altero participari non posset, nullius rei forma
esse posset: sic enim per suum esse determinatur in seipso, sicut quae
sunt materialia per materiam. Hoc autem, sicut in esse substantiali
vel naturali invenitur, sic et in esse intelligibili considerandum
est. Cum enim intellectus perfectio sit verum, illud intelligibile
erit ut forma tantum in genere intelligibilium quod est veritas ipsa.
Quod convenit soli Deo nam cum verum sequatur ad esse, illud tantum
sua veritas est quod est suum esse, quod est proprium soli Deo, ut in
secundo ostensum est. Alia igitur intelligibilia subsistentia sunt non
ut pura forma in genere intelligibilium, sed ut formam in subiecto
aliquo habentes: est enim unumquodque eorum verum, non veritas; sicut
et est ens, non autem ipsum esse. Manifestum est igitur quod essentia
divina potest comparari ad intellectum creatum ut species intelligibilis
qua intelligit: quod non contingit de essentia alicuius alterius
substantiae separatae. Nec tamen potest esse forma alterius rei
secundum esse naturale: sequeretur enim quod, simul cum alio iuncta,
constitueret unam naturam; quod esse non potest, cum essentia divina
in se perfecta sit in sui natura. Species autem intelligibilis, unita
intellectui, non constituit aliquam naturam, sed perficit ipsum ad
intelligendum: quod perfectioni divinae essentiae non repugnat.
5. Haec igitur visio immediata Dei repromittitur nobis in
Scriptura, I Cor. 13-12: videmus nunc per speculum in
aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Quod corporali modo nefas est
intelligere, ut in ipsa divinitate corporalem faciem imaginemur: cum
ostensum sit Deum incorporeum esse; neque etiam sit possibile ut
nostra corporali facie Deum videamus, cum visus corporalis, qui in
facie nostra residet, non nisi rerum corporalium esse possit. Sic
igitur facie ad faciem Deum videbimus, quia immediate eum videbimus,
sicut hominem quem facie ad faciem videmus.
6. Secundum autem hanc visionem maxime Deo assimilamur, et eius
beatitudinis participes sumus: nam ipse Deus per suam essentiam suam
substantiam intelligit, et haec est eius felicitas. Unde dicitur I
Ioan. 3-2: cum autem apparuerit, similes ei erimus et videbimus
eum sicuti est. Et Luc. 22, dominus dicit: ego dispono vobis
sicut disposuit mihi pater meus mensam, ut edatis et bibatis super
mensam meam in regno meo. Quod quidem non de corporali cibo vel potu
intelligi potest, sed de eo qui in mensa sapientiae sumitur, de quo a
sapientia dicitur, Proverb. 9-5: comedite panes meos, et bibite
vinum quod miscui vobis. Super mensam ergo Dei manducant et bibunt
qui eadem felicitate fruuntur qua Deus felix est, videntes eum illo
modo quo ipse videt seipsum.
|
|