|
1. Sunt autem quaedam quae huic sententiae adversarii videntur.
2. Quod enim accidit praeter intentionem agentis, dicitur esse
fortuitum et casuale et in paucioribus accidens. Malum autem fieri non
dicitur fortuitum et casuale, neque ut in paucioribus accidens, sed
semper vel in pluribus. In naturalibus enim semper generationi
corruptio adiungitur. In agentibus etiam per voluntatem in pluribus
peccatum accidit: cum difficile sit secundum virtutem agere, sicut
attingere centrum in circulo, ut dicit Aristoteles, in II
Ethicorum. Non igitur videtur malum esse proveniens praeter
intentionem.
3. Item. Aristoteles in III Eth., expresse dicit quod malitia
est voluntarium. Et hoc probat per hoc quod aliquis voluntarie
operatur iniusta, irrationabile autem est operantem voluntarie iniusta
non velle iniustum esse, et voluntarie stuprantem non velle
incontinentem esse; et per hoc quod legislatores puniunt malos quasi
voluntarie operantes mala. Non videtur igitur malum praeter voluntatem
vel intentionem esse.
4. Praeterea. Omnis motus naturalis habet finem intentum a natura.
Corruptio autem est mutatio naturalis, sicut et generatio. Finis
igitur eius, qui est privatio habens rationem mali, est intentus a
natura: sicut etiam forma et bonum, quae sunt generationis finis.
[Caput 6]
5. Ut autem positarum rationum solutio manifestior fiat,
considerandum est quod malum considerari potest vel in substantia
aliqua, vel in actione ipsius. Malum quidem in substantia aliqua est
ex eo quod deficit ei aliquid quod natum est et debet habere: si enim
homo non habet alas, non est ei malum, quia non est natus eas habere;
si etiam homo capillos flavos non habet, non est malum, quia etsi
natus sit habere, non tamen est debitum ut habeat; est tamen malum si
non habeat manus, quas natus est et debet habere, si sit perfectus,
quod tamen non est malum avi. Omnis autem privatio, si proprie et
stricte accipiatur, est eius quod quis natus est habere et debet
habere. In privatione igitur sic accepta semper est ratio mali.
6. Materia autem, cum sit potentia ad omnes formas, omnes quidem
nata est habere, nulla tamen est ei debita: cum sine quavis una earum
possit esse perfecta in actu. Quaelibet tamen earum est debita alicui
eorum quae ex materia constituuntur: nam non potest esse aqua nisi
habeat formam aquae, nec potest esse ignis nisi habeat formam ignis.
Privatio igitur formae huiusmodi, comparata ad materiam, non est
malum materiae: sed comparata ad id cuius est forma, est malum eius,
sicut privatio formae ignis est malum ignis.
7. Et quia tam privationes quam habitus et formae non dicuntur esse
nisi secundum quod sunt in subiecto, si quidem privatio sit malum per
comparationem ad subiectum in quo est, erit malum simpliciter: sin
autem, erit malum alicuius, et non simpliciter. Hominem igitur
privari manu, est malum simpliciter: materia autem privari forma
aeris, non est malum simpliciter, sed est malum aeris. Privatio
autem ordinis aut commensurationis debitae in actione, est malum
actionis. Et quia cuilibet actioni est debitus aliquis ordo et aliqua
commensuratio, necesse est ut talis privatio in actione simpliciter
malum existat.
8. His igitur visis, sciendum est quod non omne quod est praeter
intentionem, oportet esse fortuitum vel casuale, ut prima ratio
proponebat. Si enim quod est praeter intentionem, sit consequens ad
id quod est intentum vel semper vel frequenter, non eveniet fortuito
vel casualiter: sicut in eo qui intendit dulcedine vini frui, si ex
potatione vini sequatur ebrietas, non erit fortuitum nec casuale;
esset autem casuale si sequeretur ut in paucioribus.
9. Malum ergo corruptionis naturalis, etsi sequatur praeter
intentionem generantis, consequitur tamen semper: nam semper formae
unius est adiuncta privatio alterius. Unde corruptio non evenit
casualiter neque ut in paucioribus: licet privatio quandoque non sit
malum simpliciter, sed alicuius, ut dictum est. Si autem sit talis
privatio quae privet id quod est debitum generato, erit casuale et
simpliciter malum, sicut cum nascuntur partus monstruosi: hoc enim non
consequitur de necessitate ad id quod est intentum, sed est ei
repugnans; cum agens intendat perfectionem generati.
10. Malum autem actionis accidit in naturalibus agentibus ex defectu
virtutis activae. Unde si agens habet virtutem defectivam, hoc malum
consequitur praeter intentionem, sed non erit casuale, quia de
necessitate est consequens ad talem agentem: si tamen tale agens vel
semper vel frequenter patitur hunc virtutis defectum. Erit autem
casuale si hic defectus raro talem comitatur agentem.
11. In agentibus autem voluntariis intentio est ad bonum aliquod
particulare, si debet sequi actio: nam universalia non movent, sed
particularia, in quibus est actus. Si igitur illud bonum quod
intenditur, habeat coniunctam privationem boni secundum rationem vel
semper vel frequenter, sequitur malum morale non casualiter, sed vel
semper vel frequenter: sicut patet in eo qui vult uti femina propter
delectationem, cui delectationi adiuncta est inordinatio adulterii;
unde malum adulterii non sequitur casualiter. Esset autem casuale
malum si ad id quod intendit, sequeretur aliquod peccatum ut in
paucioribus: sicut cum quis, proiiciens ad avem, interficit hominem.
12. Quod autem huiusmodi bona aliquis intendat ut in pluribus quibus
privationes boni secundum rationem consequuntur, ex hoc provenit quod
plures vivunt secundum sensum, eo quod sensibilia sunt nobis
manifesta, et magis efficaciter moventia in particularibus, in quibus
est operatio: ad plura autem talium bonorum sequitur privatio boni
secundum rationem.
13. Ex quo patet quod, licet malum praeter intentionem sit, est
tamen voluntarium, ut secunda ratio proponit, licet non per se, sed
per accidens. Intentio enim est ultimi finis, quem quis propter se
vult: voluntas autem est eius etiam quod quis vult propter aliud,
etiam si simpliciter non vellet; sicut qui proiicit merces in mari
causa salutis, non intendit proiectionem mercium, sed salutem,
proiectionem autem vult non simpliciter, sed causa salutis. Similiter
propter aliquod bonum sensibile consequendum aliquis vult facere
inordinatam actionem, non intendens inordinationem, neque volens eam
simpliciter, sed propter hoc. Et ideo hoc modo malitia et peccatum
dicuntur esse voluntaria, sicut proiectio mercium in mari.
14. Eodem autem modo patet solutio ad tertiam obiectionem. Nunquam
enim invenitur mutatio corruptionis sine mutatione generationis: et per
consequens nec finis corruptionis sine fine generationis. Natura ergo
non intendit finem corruptionis seorsum a fine generationis, sed simul
utrumque. Non enim est de intentione naturae absoluta quod non sit
aqua, sed quod sit aer, quo existente non est aqua. Hoc ergo quod
est esse aerem, intendit natura secundum se: quod vero est non esse
aquam, non intendit nisi inquantum est coniunctum ei quod est esse
aerem. Sic igitur privationes a natura non sunt secundum se intentae,
sed secundum accidens: formae vero secundum se.
15. Patet ergo ex praemissis quod illud quod est simpliciter malum,
omnino est praeter intentionem in operibus naturae, sicut partus
monstruosi: quod vero non est simpliciter, sed alicui malum, non est
intentum a natura secundum se, sed secundum accidens.
|
|