|
1. Non est autem possibile quod ad illum visionis divinae modum
aliqua creata substantia ex virtute propria possit attingere.
2. Quod enim est superioris naturae proprium, non potest consequi
natura inferior nisi per actionem superioris naturae cuius est
proprium: sicut aqua non potest esse calida nisi per actionem ignis.
Videre autem Deum per ipsam essentiam divinam est proprium naturae
divinae: operari enim per propriam formam est proprium cuiuslibet
operantis. Nulla igitur intellectualis substantia potest videre Deum
per ipsam divinam essentiam nisi Deo hoc faciente.
3. Amplius. Forma alicuius propria non fit alterius nisi eo
agente: agens enim facit sibi simile inquantum formam suam alteri
communicat. Videre autem substantiam Dei impossibile est nisi ipsa
divina essentia sit forma intellectus qua intelligit, ut probatum est.
Impossibile est igitur quod aliqua substantia creata ad illam visionem
perveniat nisi per actionem divinam.
4. Adhuc. Si aliqua duo debeant ad invicem copulari quorum unum sit
formale et aliud materiale, oportet quod copulatio eorum compleatur per
actionem quae est ex parte eius quod est formale, non autem per
actionem eius quod est materiale: forma enim est principium agendi,
materia vero principium patiendi. Ad hoc autem quod intellectus
creatus videat Dei substantiam, oportet quod ipsa divina essentia
copuletur intellectui ut forma intelligibilis, sicut probatum est.
Non est igitur possibile ad hanc visionem perveniri ab aliquo
intellectu creato nisi per actionem divinam.
5. Item. Quod est per se, causa est eius quod est per aliud.
Intellectus autem divinus per seipsum divinam substantiam videt: nam
intellectus divinus est ipsa divina essentia, qua Dei substantia
videtur, ut in primo probatum est. Intellectus autem creatus videt
divinam substantiam per essentiam Dei, quasi per aliud a se. Haec
igitur visio non potest advenire intellectui creato nisi per actionem
Dei.
6. Praeterea. Quidquid excedit limites alicuius naturae, non
potest sibi advenire nisi per actionem alterius: sicut aqua non tendit
sursum nisi ab aliquo alio mota. Videre autem Dei substantiam
transcendit limites omnis naturae creatae: nam cuilibet naturae
intellectuali creatae proprium est ut intelligat secundum modum suae
substantiae; substantia autem divina non potest sic intelligi, ut
supra ostensum est. Impossibile est ergo perveniri ab aliquo
intellectu creato ad visionem divinae substantiae nisi per actionem
Dei, qui omnem creaturam transcendit.
7. Hinc est quod Rom. 6-23 dicitur: gratia Dei vita aeterna.
In ipsa enim divina visione ostendimus esse hominis beatitudinem, quae
vita aeterna dicitur: ad quam sola Dei gratia dicimur pervenire, quia
talis visio omnem creaturae facultatem excedit, nec est possibile ad
eam pervenire nisi divino munere; quae autem sic adveniunt creaturae,
Dei gratiae deputantur. Et Ioan. 14-21 dominus dicit: ego
manifestabo ei meipsum.
|
|