|
1. Oportet autem quod ad tam nobilem visionem intellectus creatus per
aliquam divinae bonitatis influentiam elevetur.
2. Impossibile est enim quod id quod est forma alicuius rei propria,
fiat alterius rei forma, nisi res illa participet aliquam similitudinem
illius cuius est propria forma: sicut lux non fit actus alicuius
corporis nisi aliquid participet de diaphano. Essentia autem divina
est propria forma intelligibilis intellectus divini, et ei
proportionata: nam haec tria in Deo unum sunt, intellectus, quo
intelligitur, et quod intelligitur. Impossibile est igitur quod ipsa
essentia fiat intelligibilis forma alicuius intellectus creati, nisi
per hoc quod aliquam divinam similitudinem intellectus creatus
participat. Haec igitur divinae similitudinis participatio necessaria
est ad hoc quod Dei substantia videatur.
3. Adhuc. Nihil est susceptivum formae sublimioris nisi per aliquam
dispositionem ad illius capacitatem elevetur: proprius enim actus in
propria potentia fit. Essentia autem divina est forma altior omni
intellectu creato. Ad hoc igitur quod essentia divina fiat
intelligibilis species alicuius intellectus creati, quod requiritur ad
hoc quod divina substantia videatur, necesse est quod intellectus
creatus aliqua dispositione sublimiori ad hoc elevetur.
4. Amplius. Si aliqua duo prius fuerint non unita et postmodum
uniantur, oportet quod hoc fiat per mutationem utriusque, vel alterius
tantum. Si autem ponatur quod intellectus aliquis creatus de novo
incipiat Dei substantiam videre, oportet, secundum praemissa, quod
divina essentia copuletur ei de novo ut intelligibilis species.
Impossibile est autem quod divina essentia moveatur, sicut supra
ostensum est. Oportet igitur quod talis unio incipiat esse per
mutationem intellectus creati. Quae quidem mutatio aliter esse non
potest nisi per hoc quod intellectus creatus aliquam dispositionem de
novo acquirat. Idem autem sequitur si detur quod a principio suae
creationis tali visione aliquis creatus intellectus potiatur. Nam si
talis visio facultatem naturae creatae excedit, ut probatum est,
potest intelligi quivis intellectus creatus in specie suae naturae
consistere absque hoc quod Dei substantiam videat. Unde, sive a
principio sive postmodum Deum videre incipiat, oportet eius naturae
aliquid superaddi.
5. Item. Nihil potest ad altiorem operationem elevari nisi per hoc
quod eius virtus fortificatur. Contingit autem dupliciter alicuius
virtutem fortificari. Uno modo, per simplicem intensionem ipsius
virtutis: sicut virtus activa calidi augetur per intensionem caloris,
ut possit efficere vehementiorem actionem in eadem specie. Alio modo,
per novae formae appositionem: sicut diaphani virtus augetur ad hoc
quod possit illuminare, per hoc quod fit lucidum actu per formam lucis
receptam in ipso de novo. Et hoc quidem virtutis augmentum requiritur
ad alterius speciei operationem consequendam. Virtus autem intellectus
creati naturalis non sufficit ad divinam substantiam videndam, ut ex
dictis patet. Oportet ergo quod augeatur ei virtus, ad hoc quod ad
talem visionem perveniat. Non sufficit autem augmentum per intensionem
naturalis virtutis: quia talis visio non est eiusdem rationis cum
visione naturali intellectus creati; quod ex distantia visorum patet.
Oportet igitur quod fiat augmentum virtutis intellectivae per alicuius
novae dispositionis adeptionem.
6. Quia vero in cognitionem intelligibilium ex sensibilibus
pervenimus, etiam sensibilis cognitionis nomina ad intelligibilem
cognitionem transumimus: et praecipue quae pertinent ad visum, qui
inter ceteros sensus nobilior est et spiritualior, ac per hoc
intellectui affinior; et inde est quod ipsa intellectualis cognitio
visio nominatur. Et quia corporalis visio non completur nisi per
lucem, ea quibus intellectualis visio perficitur, lucis nomen
assumunt: unde et Aristoteles, in III de anima, intellectum
agentem luci assimilat, ex eo quod intellectus agens facit
intelligibilia in actu, sicut lux facit quodammodo visibilia actu.
Illa igitur dispositio qua intellectus creatus ad intellectualem
divinae substantiae visionem extollitur, congrue lux gloriae dicitur:
non propter hoc quod faciat intelligibile in actu, sicut lux
intellectus agentis; sed per hoc quod facit intellectum potentem actu
intelligere.
7. Hoc autem est lumen de quo in Psalmo dicitur: in lumine tuo
videbimus lumen, scilicet divinae substantiae. Et Apoc. 22
dicitur: civitas, scilicet beatorum, non eget sole neque luna: nam
claritas Dei illuminavit illam. Et Isaiae 60 dicitur: non erit
tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit
te: sed erit tibi dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in
gloriam tuam. Inde est etiam, quia Deo idem esse est quod
intelligere, et est omnibus causa intelligendi, quod dicitur esse
lux, Ioan. 1-9: erat lux vera, quae illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum; et I Ioan. 1-5: Deus lux est; et in
Psalmo: amictus lumine sicut vestimento. Et propter hoc etiam tam
Deus quam Angeli in sacra Scriptura in figuris igneis describuntur,
propter ignis claritatem.
|
|