|
1. Obiiciet autem aliquis contra praedicta.
2. Nullum enim lumen adveniens visui potest visum elevare ad videndum
ea quae naturalem facultatem visus corporalis excedunt: non enim potest
visus videre nisi colorata. Divina autem substantia excedit omnem
intellectus creati capacitatem, etiam magis quam intellectus excedat
capacitatem sensus. Nullo igitur lumine superveniente intellectus
creatus elevari poterit ad divinam substantiam videndam.
3. Praeterea. Lumen illud quod in intellectu creato recipitur,
creatum aliquid est. Et ipsum ergo in infinitum a Deo distat. Non
potest igitur per huiusmodi lumen intellectus creatus ad divinae
substantiae visionem elevari.
4. Item. Si hoc quidem potest facere lumen praedictum propter hoc
quod est divinae substantiae similitudo, cum omnis intellectualis
substantia, ex hoc ipso quod intellectualis est, divinam similitudinem
gerat ipsa natura cuiuslibet intellectualis substantiae ad visionem
divinam sufficiet.
5. Adhuc. Si lumen illud creatum est; nihil autem prohibet quod
est creatum alicui rei creatae connaturale esse; poterit aliquis
intellectus creatus esse qui suo connaturali lumine divinam substantiam
videbit. Cuius contrarium ostensum est.
6. Amplius. Infinitum inquantum huiusmodi, ignotum est. Ostensum
est autem in primo Deum esse infinitum. Non igitur potest divina
substantia per lumen praedictum videri.
7. Adhuc. Oportet esse proportionem intelligentis ad rem
intellectam. Non est autem aliqua proportio intellectus creati, etiam
lumine praedicto perfecti, ad substantiam divinam: cum adhuc remaneat
distantia infinita. Non potest igitur intellectus creatus ad divinam
substantiam videndam per lumen aliquod elevari.
8. Ex his autem et similibus rationibus aliqui moti sunt ad ponendum
quod divina substantia nunquam ab aliquo intellectu creato videtur.
Quae quidem positio et veram creaturae rationalis beatitudinem tollit,
quae non potest esse nisi in visione divinae substantiae, ut ostensum
est; et auctoritati sacrae Scripturae contradicit, ut ex superioribus
patet. Unde tanquam falsa et haeretica abiicienda est.
9. Rationes autem praedictas non difficile est solvere. Divina enim
substantia non sic est extra facultatem creati intellectus quasi aliquid
omnino extraneum ab ipso, sicut est sonus a visu, vel substantia
immaterialis a sensu, nam divina substantia est primum intelligibile,
et totius intellectualis cognitionis principium: sed est extra
facultatem intellectus creati sicut excedens virtutem eius, sicut
excellentia sensibilium sunt extra facultatem sensus. Unde et
philosophus in II Metaphys., dicit quod intellectus noster se habet
ad rerum manifestissima sicut oculus noctuae ad lucem solis. Indiget
igitur confortari intellectus creatus aliquo divino lumine ad hoc quod
divinam essentiam videre possit. Per quod prima ratio solvitur.
10. Huiusmodi autem lumen intellectum creatum ad Dei visionem
exaltat, non propter eius indistantiam a divina substantia, sed
propter virtutem quam a Deo sortitur ad talem effectum: licet secundum
suum esse a Deo in infinitum distet, ut secunda ratio proponebat.
Non enim hoc lumen intellectum creatum Deo coniungit secundum esse,
sed secundum intelligere solum.
11. Quia vero ipsius Dei proprium est ut suam substantiam perfecte
cognoscat, lumen praedictum Dei similitudo est quantum ad hoc quod ad
Dei substantiam videndam perducit. Hoc autem modo nulla
intellectualis substantia similitudo Dei esse potest. Cum enim
nullius substantiae creatae simplicitas sit aequalis divinae,
impossibile est quod totam suam perfectionem creata substantia habeat in
eodem: hoc enim est proprium Dei, ut in primo ostensum est, qui
secundum idem est ens, intelligens et beatus. Aliud igitur oportet
esse in substantia intellectuali creata lumen quo divina visione
beatificatur; et aliud quodcumque lumen quo in specie suae naturae
completur, et proportionaliter suae substantiae intelligit. Ex quo
patet solutio tertiae rationis.
12. Quarta vero solvitur per hoc quod visio divinae substantiae
omnem naturalem virtutem excedit, ut ostensum est. Unde et lumen quo
intellectus creatus perficitur ad divinae substantiae visionem, oportet
esse supernaturale.
13. Neque autem divinae substantiae visionem impedire potest quod
Deus dicitur esse infinitus, ut quinta ratio proponebat. Non enim
dicitur infinitus privative, sicut quantitas. Huiusmodi enim
infinitum rationabiliter est ignotum: quia est quasi materia carens
forma, quae est cognitionis principium. Sed dicitur infinitus
negative, quasi forma per se subsistens non limitata per materiam
recipientem. Unde quod sic infinitum est, maxime cognoscibile est
secundum se.
14. Proportio autem intellectus creati est quidem ad Deum
intelligendum, non secundum commensurationem aliquam proportione
existente, sed secundum quod proportio significat quamcumque
habitudinem unius ad alterum, ut materiae ad formam, vel causae ad
effectum. Sic autem nihil prohibet esse proportionem creaturae ad
Deum secundum habitudinem intelligentis ad intellectum, sicut et
secundum habitudinem effectus ad causam. Unde patet solutio sextae
obiectionis.
|
|