|
1. Quia vero cuiuslibet actionis modus sequitur efficaciam activi
principii, magis enim calefacit cuius calor virtuosior est; oportet
quod etiam modus cognitionis sequatur efficaciam principii cognoscendi.
2. Lumen autem praedictum est quoddam divinae cognitionis
principium: cum per ipsum elevetur intellectus creatus ad divinam
substantiam videndam. Oportet ergo quod modus divinae visionis
commensuretur virtuti praedicti luminis. Lumen autem praedictum multo
deficit in virtute a claritate divini intellectus. Impossibile est
ergo quod per huiusmodi lumen ita perfecte divina substantia videatur
sicut eam videt intellectus divinus. Intellectus autem divinus
substantiam illam videt ita perfecte sicut perfecte visibilis est:
veritas enim divinae substantiae, et claritas intellectus divini, sunt
aequalia; immo magis sunt unum. Impossibile est igitur quod
intellectus creatus per lumen praedictum videat divinam substantiam ita
perfecte sicut perfecte est visibilis. Omne autem quod comprehenditur
ab aliquo cognoscente, cognoscitur ab eo ita perfecte sicut
cognoscibile est: qui enim novit quod triangulus habet tres angulos
aequales duobus rectis, quasi opinabile quoddam probabili ratione,
quia sic a sapientibus dicitur, nondum hoc comprehendit; sed solum
ille qui hoc novit quasi quoddam scibile, per medium quod est causa.
Impossibile est igitur quod intellectus creatus divinam substantiam
comprehendat.
3. Adhuc. Virtus finita non potest adaequare in sua operatione
obiectum infinitum. Substantia autem divina est quoddam infinitum per
comparationem ad omnem intellectum creatum: cum omnis intellectus
creatus sub certa specie terminetur. Impossibile est ergo quod visio
alicuius intellectus creati adaequet in videndo divinam substantiam,
scilicet ita perfecte ipsam videndo sicut visibilis est. Nullus igitur
intellectus creatus ipsam comprehendit.
4. Amplius. Omne agens in tantum perfecte agit in quantum perfecte
participat formam quae est operationis principium. Forma autem
intelligibilis qua divina substantia videtur, est ipsa divina
essentia: quae etsi fiat forma intelligibilis intellectus creati, non
tamen intellectus creatus capit ipsam secundum totum posse eius. Non
igitur ita perfecte ipsam videt sicut ipsa visibilis est. Non ergo
comprehenditur ab intellectu creato.
5. Item. Nullum comprehensum excedit terminos comprehendentis. Si
igitur intellectus creatus divinam substantiam comprehenderet, divina
substantia non excederet limites intellectus creati: quod est
impossibile. Impossibile est igitur quod intellectus creatus divinam
substantiam comprehendat.
6. Non autem sic dicitur quod divina substantia ab intellectu creato
videtur, non tamen comprehenditur, quasi aliquid eius videatur et
aliquid non videatur: cum divina substantia sit simplex omnino. Sed
quia non ita perfecte ab intellectu creato videtur sicut visibilis est:
per quem modum dicitur opinans conclusionem demonstrativam cognoscere
sed non comprehendere, quia non perfecte ipsam cognoscit, scilicet per
modum scientiae, licet nulla pars eius sit quam non cognoscat.
|
|