|
1. Ex hoc autem apparet quod intellectus creatus, etsi divinam
substantiam videat, non tamen omnia cognoscit quae per divinam
substantiam cognosci possunt.
2. Tunc enim solum necesse est quod, cognito aliquo principio,
omnes eius effectus cognoscantur per ipsum, quando principium
comprehenditur intellectu: sic enim principium aliquod secundum suam
totam virtutem cognoscitur, quando omnes effectus eius cognoscuntur ex
ipso. Per divinam autem essentiam alia cognoscuntur sicut cognoscitur
effectus ex causa. Cum igitur intellectus creatus non possit divinam
substantiam cognoscere sic quod ipsam comprehendat, non est necesse
quod videndo ipsam, omnia videat quae per ipsam cognosci possunt.
3. Item. Quanto aliquis intellectus est altior, tanto plura
cognoscit, vel secundum rerum multitudinem, vel saltem secundum
earundem rerum plures rationes. Intellectus autem divinus excedit
omnem intellectum creatum. Plura igitur cognoscit quam aliquis
intellectus creatus. Non autem cognoscit aliquid nisi per hoc quod
suam essentiam videt, ut in primo ostensum est. Plura igitur sunt
cognoscibilia per essentiam divinam quam aliquis intellectus creatus per
ipsam videre possit.
4. Adhuc. Quantitas virtutis attenditur secundum ea in quae
potest. Idem igitur est cognoscere omnia in quae potest aliqua
virtus, et ipsam virtutem comprehendere. Divinam autem virtutem, cum
sit infinita, non potest aliquis creatus intellectus comprehendere,
sicut nec essentiam eius, ut probatum est. Neque igitur intellectus
creatus potest cognoscere omnia in quae divina virtus potest. Omnia
autem in quae divina virtus potest, sunt per essentiam divinam
cognoscibilia: omnia enim cognoscit Deus, et non nisi per essentiam
suam. Non igitur intellectus creatus, videns divinam substantiam,
videt omnia quae in Dei substantia videri possunt.
5. Amplius. Nulla virtus cognoscitiva cognoscit rem aliquam nisi
secundum rationem proprii obiecti: non enim visu cognoscimus aliquid
nisi inquantum est coloratum. Proprium autem obiectum intellectus est
quod quid est, idest substantia rei, ut dicitur in III de anima.
Igitur quicquid intellectus de aliqua re cognoscit, cognoscit per
cognitionem substantiae illius rei: unde in qualibet demonstratione per
quam innotescunt nobis propria accidentia, principium accipimus quod
quid est, ut dicitur in I posteriorum. Si autem substantiam alicuius
rei intellectus cognoscat per accidentia, sicut dicitur in I de
anima, quod accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod
quid est; hoc est per accidens, inquantum cognitio intellectus oritur
a sensu, et sic per sensibilium accidentium cognitionem oportet ad
substantiae intellectum pervenire; propter quod hoc non habet locum in
mathematicis, sed in naturalibus tantum. Quicquid igitur est in re
quod non potest cognosci per cognitionem substantiae eius, oportet esse
intellectui ignotum. Quid autem velit aliquis volens, non potest
cognosci per cognitionem substantiae ipsius: nam voluntas non tendit in
sua volita omnino naturaliter; propter quod voluntas et natura duo
principia activa ponuntur. Non potest igitur aliquis intellectus
cognoscere quid volens velit, nisi forte per aliquos effectus, sicut,
cum videmus aliquem voluntarie operantem, scimus quid voluerit; aut
per causam, sicut Deus voluntates nostras sicut et alios suos
effectus, cognoscit per hoc quod est nobis causa volendi; aut per hoc
quod aliquis alteri suam voluntatem insinuat, ut cum aliquis loquendo
suum affectum exprimit. Cum igitur multa ex simplici Dei voluntate
dependeant, ut partim ex superioribus patet, et adhuc erit amplius
manifestum; intellectus creatus, etsi Dei substantiam videat, non
tamen omnia cognoscit quae Deus per suam substantiam videt.
6. Potest autem aliquis contra praedicta obiicere quod Dei
substantia maius est aliquid quam omnia quae ipse facere, vel
intelligere, vel velle potest, praeter seipsum: unde, si intellectus
creatus Dei substantiam videre potest, multo magis possibile est quod
omnia cognoscat quae Deus, praeter seipsum, vel intelligit, vel
vult, vel facere potest.
7. Sed, si diligenter consideretur non est eiusdem rationis aliquid
cognosci in seipso, et in sua causa: quaedam enim in seipsis de facili
cognoscibilia sunt quae tamen in suis causis non de facili
cognoscuntur. Verum est igitur quod maius est intelligere divinam
substantiam quam quicquid est aliud praeter ipsam, quod in seipso
cognosci potest. Perfectioris tamen cognitionis est cognoscere divinam
substantiam et in ea eius effectus videre, quam cognoscere divinam
substantiam sine hoc quod effectus videantur in ipsa. Et hoc quidem
quod divina substantia videatur, absque comprehensione ipsius fieri
potest. Quod autem omnia quae per ipsam intelligi possunt,
cognoscantur, hoc absque ipsius comprehensione non potest accidere, ut
ex praedictis patet.
|
|