|
1. Cum autem ad visionem divinae substantiae intellectus creatus
quodam supernaturali lumine sublimetur, ut patet ex dictis, non est
aliquis intellectus creatus ita secundum suam naturam infimus, qui non
ad hanc visionem possit elevari.
2. Ostensum enim est quod lumen illud non potest esse alicui
creaturae connaturale, sed omnem creatam naturam excedit secundum
virtutem. Quod autem fit virtute supernaturali, non impeditur propter
naturae diversitatem, cum divina virtus sit infinita: unde in
sanatione infirmi quae fit miraculose, non differt utrum aliquis multum
vel parum infirmetur. Diversus ergo gradus naturae intellectualis non
impedit quin infimum in tali natura ad illam visionem perduci possit
praedicto lumine.
3. Adhuc. Distantia intellectus secundum ordinem naturae supremi ad
Deum est infinita in perfectione et bonitate. Eius autem distantia ad
intellectum infimum est finita: finiti enim ad finitum non potest esse
infinita distantia. Distantia igitur quae est inter infimum
intellectum creatum et supremum, est quasi nihil in comparatione ad
illam distantiam quae est inter supremum intellectum creatum et Deum.
Quod autem est quasi nihil, non potest variationem sensibilem facere:
sicut distantia quae est inter centrum terrae et visum, est quasi nihil
in comparatione ad distantiam quae est inter visum nostrum et octavam
sphaeram, ad quam tota terra comparata obtinet locum puncti; et
propter hoc nulla sensibilis variatio fit per hoc quod astrologi in suis
demonstrationibus utuntur visu nostro quasi centro terrae. Nihil ergo
differt quicumque intellectus sit qui ad Dei visionem per lumen
praedictum elevetur, utrum summus, vel infimus, vel medius.
4. Item. Supra probatum est quod omnis intellectus naturaliter
desiderat divinae substantiae visionem. Naturale autem desiderium non
potest esse inane. Quilibet igitur intellectus creatus potest
pervenire ad divinae substantiae visionem, non impediente inferioritate
naturae.
5. Hinc est quod Matth. 22-30, dominus hominibus repromittit
gloriam Angelorum: erunt, inquit, de hominibus loquens, sicut
Angeli Dei in caelo. Et Apoc. 20, eadem mensura hominis et
Angeli esse perhibetur. Propter quod et fere ubique in sacra
Scriptura Angeli in forma hominum describuntur: vel in toto, sicut
patet de Angelis qui apparuerunt Abrahae in similitudine virorum,
Gen. 18-2; vel in parte, sicut patet de animalibus, Ezech.
1-8, de quibus dicitur quod manus hominis erant sub pennis eorum.
6. Per hoc autem excluditur error quorundam qui dicebant quod anima
humana, quantumcumque elevetur, non potest ad aequalitatem superiorum
intellectuum pervenire.
|
|