|
1. Quia vero modus operationis consequitur formam quae est
operationis principium; visionis autem qua intellectus creatus divinam
substantiam videt, principium quoddam est lumen praedictum, ut ex
dictis patet: necesse est quod secundum modum huius luminis sit modus
divinae visionis. Possibile est autem huius luminis diversos esse
participationis gradus, ita quod unus eo perfectius illustretur quam
alius. Possibile igitur est quod unus Deum videntium eum perfectius
alio videat, quamvis uterque videat eius substantiam.
2. Adhuc. In quocumque genere est aliquod summum, quod excedit
alia, est etiam invenire magis et minus, secundum maiorem
propinquitatem vel distantiam ab ipso: sicut aliqua sunt magis et minus
calida secundum quod magis vel minus appropinquant ad ignem, qui est
summe calidus. Deus autem suam substantiam perfectissime videt,
utpote qui solus eam comprehendit, ut supra ostensum est. Igitur et
eum videntium unus alio magis vel minus substantiam eius videt,
secundum quod magis vel minus ei appropinquat.
3. Amplius. Lumen gloriae ex hoc ad divinam visionem elevat, quod
est quaedam similitudo intellectus divini, sicut iam dictum est.
Contingit autem aliquid magis vel minus assimilari Deo. Possibile
est igitur aliquem perfectius vel minus perfecte divinam substantiam
videre.
4. Item. Cum finis proportionaliter respondeat his quae sunt ad
finem, oportet quod sicut aliqua diversimode praeparantur ad finem,
ita diversimode participent finem. Visio autem divinae substantiae est
ultimus finis cuiuslibet intellectualis substantiae, ut ex dictis
patet. Intellectuales autem substantiae non omnes aequaliter
praeparantur ad finem: quaedam enim sunt maioris virtutis, et quaedam
minoris; virtus autem est via ad felicitatem. Oportet igitur quod in
visione divina sit diversitas, quod quidam perfectius, quidam minus
perfecte divinam substantiam videant.
5. Hinc est quod, ad hanc felicitatis differentiam designandam,
dominus dicit, Io. 14-2: in domo patris mei mansiones multae
sunt.
6. Per hoc autem excluditur error quorundam qui dicunt omnia praemia
esse aequalia.
7. Sicut autem ex modo visionis apparet diversus gradus gloriae in
beatis, ita ex eo quod videtur apparet gloria eadem: nam cuiuslibet
felicitas ex hoc est quod Dei substantiam videt, ut probatum est.
Idem ergo est quod omnes beatos facit: non tamen ab eo omnes
aequaliter beatitudinem capiunt.
8. Unde praedictis non obviat quod dominus, Matth. 20-10
omnibus laborantibus in vinea, licet non aequaliter laboraverint, idem
tamen praemium redditum docet, scilicet denarium: quia idem est quod
omnibus datur in praemium ad videndum et fruendum, scilicet Deus.
9. In quo etiam considerandum est quod quodammodo contrarius est ordo
corporalium et spiritualium motuum. Omnium enim corporalium motuum est
idem numero primum subiectum, fines vero diversi. Spiritualium vero
motuum, scilicet intellectualium apprehensionum et voluntatum, sunt
quidem diversa subiecta prima, finis vero numero idem.
|
|