|
1. Quia vero visio divinae substantiae est ultimus finis cuiuslibet
intellectualis substantiae, ut patet ex dictis; omnis autem res cum
pervenerit ad ultimum finem, quiescit appetitus eius naturalis:
oportet quod appetitus naturalis substantiae intellectualis divinam
substantiam videntis omnino quiescat. Est autem appetitus naturalis
intellectus ut cognoscat omnium rerum genera et species et virtutes, et
totum ordinem universi: quod demonstrat humanum studium circa singula
praedictorum. Quilibet igitur divinam substantiam videntium cognoscet
omnia supradicta.
2. Amplius. In hoc intellectus et sensus differt, ut patet in
III de anima, quod sensus ab excellentibus sensibilibus corrumpitur
vel debilitatur, ut postmodum minora sensibilia percipere non possit:
intellectus autem, quia non corrumpitur nec impeditur a suo obiecto,
sed solum perficitur, postquam intellexit maius intelligibile, non
minus poterit alia intelligibilia intelligere, sed magis. Summum
autem in genere intelligibilium est divina substantia. Intellectus
igitur qui per lumen divinum elevatur ad videndam Dei substantiam,
multo magis eodem lumine perficitur ad omnia alia intelligenda quae sunt
in rerum natura.
3. Adhuc. Esse intelligibile non est minoris ambitus quam esse
naturale, sed forte maioris: intellectus enim natus est omnia quae
sunt in rerum natura intelligere, et quaedam intelligit quae non habent
esse naturale, sicut negationes et privationes. Quaecumque igitur
requiruntur ad perfectionem esse naturalis, requiruntur ad perfectionem
esse intelligibilis, vel etiam plura. Perfectio autem esse
intelligibilis est cum intellectus ad suum ultimum finem pervenerit:
sicut perfectio esse naturalis in ipsa rerum institutione consistit.
Omnia igitur quae Deus ad perfectionem universi produxit, intellectui
se videnti manifestat.
4. Item. Quamvis videntium Deum unus alio perfectius eum videat,
ut ostensum est, quilibet tamen ita perfecte eum videt quod impletur
tota capacitas naturalis: quinimmo ipsa visio omnem capacitatem
naturalem excedit, ut ostensum est. Oportet igitur quod quilibet
videns divinam substantiam in ipsa substantia divina cognoscat omnia ad
quae se extendit sua capacitas naturalis. Capacitas autem naturalis
cuiuslibet intellectus se extendit ad cognoscenda omnia genera et
species et ordinem rerum. Haec igitur quilibet Deum videntium in
divina substantia cognoscet.
5. Hinc est quod dominus Moysi petenti divinae substantiae visionem
respondet, Exod. 33-19: ego ostendam tibi omne bonum. Et
Gregorius dicit: quid est quod nesciant qui scientem omnia sciunt?
6. Si autem praemissa diligenter considerentur, patet quod quodam
modo videntes divinam substantiam omnia vident, quodam vero modo non.
Si enim per omnia illa intelligantur quae ad universi perfectionem
pertinent, manifestum est ex dictis quod videntes divinam substantiam
omnia vident, ut rationes modo inductae ostendunt. Cum enim
intellectus sit quodammodo omnia, quaecumque ad perfectionem naturae
pertinent, omnia etiam pertinent ad perfectionem esse intelligibilis:
propter quod, secundum Augustinum, super Gen. ad Litt.,
quaecumque facta sunt per Dei verbum ut in propria natura
subsisterent, fiebant etiam in intelligentia angelica ut ab Angelis
intelligerentur. De perfectione autem naturalis esse sunt naturae
specierum, et earum proprietates et virtutes: ad naturas enim
specierum intentio naturae fertur; individua enim sunt propter
speciem. Pertinet igitur ad perfectionem intellectualis substantiae ut
omnium specierum naturas et virtutes et propria accidentia cognoscat.
Hoc igitur in finali beatitudine consequetur per divinae essentiae
visionem. Per cognitionem autem naturalium specierum, et individua
sub speciebus huiusmodi existentia cognoscuntur ab intellectu Deum
vidente, ut ex his quae dicta sunt supra de cognitione Dei et
Angelorum, potest esse manifestum. Si vero per omnia intelligantur
omnia quae Deus, suam essentiam videndo, cognoscit, nullus
intellectus creatus omnia in Dei substantia videt, ut superius est
ostensum.
7. Hoc autem considerari potest quantum ad plura. Primo, quantum
ad ea quae Deus facere potest, sed nec fecit nec facturus est unquam.
Omnia enim huiusmodi cognosci non possunt nisi eius virtus
comprehenderetur: quod non est possibile alicui intellectui creato, ut
supra ostensum est. Hinc est quod Iob 11 dicitur: forsitan
vestigia Dei comprehendes, et omnipotentem usque ad perfectum
reperies? Excelsior caelo est, et quid facies? Profundior
Inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura eius, et latior
mari. Non enim haec dicuntur quasi dimensionibus quantitatis Deus sit
magnus: sed quia eius virtus non limitatur ad omnia quae magna esse
videntur, quin possit etiam maiora facere. Secundo, quantum ad
rationes rerum factarum: quas omnes cognoscere non potest intellectus
nisi divinam bonitatem comprehendat. Ratio enim cuiuslibet rei factae
sumitur ex fine quem faciens intendit. Finis autem omnium a Deo
factorum divina bonitas est. Ratio igitur rerum factarum est ut divina
bonitas diffundatur in rebus. Sic igitur aliquis omnes rationes rerum
creatarum cognosceret, si cognosceret omnia bona quae in rebus
creatis, secundum ordinem divinae sapientiae, provenire possunt.
Quod esset divinam bonitatem et sapientiam comprehendere: quod nullus
intellectus creatus potest. Hinc est quod dicitur Eccle. 8-17:
intellexi quod omnium operum Dei non possit homo invenire rationem.
Tertio, quantum ad ea quae ex sola Dei voluntate dependent: sicut
praedestinatio, electio et iustificatio, et alia huiusmodi quae ad
sanctificationem pertinent creaturae. Hinc est quod dicitur I Cor.
2-11: quae sunt hominis nemo novit nisi spiritus hominis, qui in
ipso est. Ita et quae sunt Dei nemo novit nisi spiritus Dei.
|
|