|
1. Cum autem ostensum sit quod intellectus creatus, divinam
substantiam videns, in ipsa Dei substantia omnes species rerum
intelligat; quaecumque autem una specie videntur, oportet simul et una
visione videri, cum visio principio visionis respondeat: necesse est
ut intellectus qui divinam substantiam videt, non successive, sed
simul omnia contempletur.
2. Item. Summa et perfecta felicitas intellectualis naturae in Dei
visione consistit, ut supra ostensum est. Felicitas autem non est
secundum habitum, sed secundum actum: cum sit ultima perfectio et
ultimus finis. Ea igitur quae videntur per visionem divinae
substantiae, qua beati sumus, omnia secundum actum videntur. Non
ergo unum prius et aliud posterius.
3. Adhuc. Unaquaeque res, cum pervenerit ad suum ultimum finem,
quiescit: cum omnis motus sit ad acquirendum finem. Ultimus autem
finis intellectus est visio divinae substantiae, ut supra ostensum
est. Intellectus igitur divinam substantiam videns non movetur de uno
intelligibili in aliud. Omnia igitur quae per hanc visionem
cognoscit, simul actu considerat.
4. Amplius. In divina substantia intellectus omnes rerum species
cognoscit, ut ex dictis patet. Quorundam autem generum sunt species
infinitae: sicut numerorum, figurarum et proportionum. Intellectus
igitur in divina substantia videt infinita. Non autem omnia ea videre
posset nisi simul videret: quia infinita non est transire. Oportet
igitur quod omnia quae intellectus in divina substantia videt, simul
videat.
5. Hinc est quod dicit Augustinus, in XV de Trin.: non erunt
tunc volubiles nostrae cogitationes, ab aliis in alia euntes et
redeuntes: sed omnem scientiam nostram uno simul conspectu videbimus.
|
|