|
1. Ex hoc autem apparet quod per visionem praedictam intellectus
creatus vitae aeternae fit particeps.
2. In hoc enim aeternitas a tempore differt, quod tempus in quadam
successione habet esse, aeternitatis vero esse est totum simul. Iam
autem ostensum est quod in praedicta visione non est aliqua successio,
sed omnia quae per illam videntur, simul et uno intuitu videntur.
Illa ergo visio in quadam aeternitatis participatione perficitur. Est
autem illa visio quaedam vita: actio enim intellectus est vita
quaedam. Fit ergo per illam visionem intellectus creatus vitae
aeternae particeps.
3. Item. Per obiecta actus specificantur. Obiectum autem visionis
praedictae est divina substantia secundum seipsam, non secundum aliquam
eius similitudinem creatam, ut supra ostensum est. Esse autem divinae
substantiae in aeternitate est, vel magis est ipsa aeternitas. Ergo
et visio praedicta in participatione aeternitatis est.
4. Adhuc. Si aliqua actio sit in tempore, hoc erit vel propter
principium actionis, quod est in tempore, sicut actiones rerum
naturalium sunt temporales: vel propter operationis terminum, sicut
substantiarum spiritualium, quae sunt supra tempus, quas exercent in
res tempori subditas. Visio autem praedicta non est in tempore ex
parte eius quod videtur: cum hoc sit substantia aeterna. Neque ex
parte eius quo videtur: quod etiam est substantia aeterna. Neque
etiam ex parte videntis, quod est intellectus, cuius esse non subiacet
tempori: cum sit incorruptibile, ut supra probatum est. Est igitur
visio illa secundum aeternitatis participationem, utpote omnino
transcendens tempus.
5. Amplius. Anima intellectiva est creata in confinio aeternitatis
et temporis, ut in libro de causis dicitur, et ex praemissis potest
esse manifestum: quia est ultima in ordine intellectuum, et tamen eius
substantia est elevata supra materiam corporalem, non dependens ab
ipsa. Sed actio eius secundum quam coniungitur inferioribus, quae
sunt in tempore, est temporalis. Ergo actio eius secundum quam
coniungitur superioribus, quae sunt supra tempus, aeternitatem
participat. Talis autem est maxime visio qua divinam substantiam
videt. Ergo per huiusmodi visionem fit in participatione
aeternitatis: et, eadem ratione, quicumque alius intellectus creatus
Deum videt.
6. Hinc est quod dominus dicit, Io. 17-3: haec est vita
aeterna, ut cognoscant te, verum Deum unum.
|
|