|
1. Ex his autem apparet quod nulla essentia est secundum se mala.
2. Malum enim, ut dictum est, nihil est aliud quam privatio eius
quod quis natus est et debet habere: sic enim apud omnes est usus huius
nominis malum. Privatio autem non est aliqua essentia, sed est
negatio in substantia. Malum igitur non est aliqua essentia in rebus.
3. Adhuc. Unumquodque secundum suam essentiam habet esse.
Inquantum autem habet esse, habet aliquid boni: nam, si bonum est
quod omnia appetunt, oportet ipsum esse bonum dicere, cum omnia esse
appetant. Secundum hoc igitur unumquodque bonum est quod essentiam
habet. Bonum autem et malum opponuntur. Nihil igitur est malum
secundum quod essentiam habet. Nulla igitur essentia mala est.
4. Amplius. Omnis res vel est agens, vel est facta. Malum autem
non potest esse agens: quia quicquid agit, agit inquantum est actu
existens et perfectum. Et similiter non potest esse factum: nam
cuiuslibet generationis terminus est forma et bonum. Nulla igitur res
secundum suam essentiam est mala.
5. Item. Nihil tendit ad suum contrarium: unumquodque enim appetit
quod est sibi simile et conveniens. Omne autem ens agendo intendit
bonum, ut ostensum est. Nullum igitur ens, inquantum huiusmodi, est
malum.
6. Adhuc. Omnis essentia est alicui rei naturalis. Si enim est in
genere substantiae, est ipsa natura rei. Si vero sit in genere
accidentis, oportet quod ex principiis alicuius substantiae causetur,
et sic illi substantiae erit naturalis: licet forte alteri substantiae
non sit naturalis, sicut caliditas est naturalis igni, licet sit
innaturalis aquae. Quod autem est secundum se malum, non potest esse
alicui naturale. De ratione enim mali est privatio eius quod est
alicui natum inesse et debitum ei. Malum igitur, cum sit eius quod
est naturale privatio, non potest esse alicui naturale. Unde et
quicquid naturaliter inest alicui, est ei bonum, et malum si ei
desit. Nulla igitur essentia est secundum se mala.
7. Amplius. Quicquid habet essentiam aliquam, aut ipsummet est
forma, aut habet formam aliquam: per formam enim collocatur
unumquodque in genere vel specie. Forma autem, inquantum huiusmodi,
habet rationem bonitatis: cum sit principium actionis; et finis quem
intendit omne faciens; et actus quo unumquodque habens formam perfectum
est. Quicquid igitur habet essentiam aliquam, inquantum huiusmodi,
est bonum. Malum igitur non habet essentiam aliquam.
8. Item. Ens per actum et potentiam dividitur. Actus autem,
inquantum huiusmodi, bonum est: quia secundum quod aliquid est actu,
secundum hoc est perfectum. Potentia etiam bonum aliquid est: tendit
enim potentia ad actum, ut in quolibet motu apparet; et est etiam
actui proportionata, non ei contraria; et est in eodem genere cum
actu; et privatio non competit ei nisi per accidens. Omne igitur quod
est, quocumque modo sit, inquantum est ens, bonum est. Malum igitur
non habet aliquam essentiam.
9. Amplius. Probatum est in secundo huius, quod omne esse,
quocumque modo sit, est a Deo. Deum autem esse perfectam bonitatem,
in primo ostendimus. Cum igitur boni effectus malum esse non possit,
impossibile est aliquod ens, inquantum est ens, esse malum.
10. Hinc est quod Gen. 1-31 dicitur: vidit Deus cuncta quae
fecerat, et erant valde bona; et Eccle. 3-11: cuncta fecit bona
in tempore suo; et I Tim. 4-4: omnis creatura Dei bona. Et
Dionysius, cap. IV de Div. Nom., dicit quod malum non est
existens, scilicet per se, nec aliquid in existentibus, quasi
accidens, sicut albedo vel nigredo.
11. Per hoc autem excluditur error Manichaeorum, ponentium aliquas
res secundum suas naturas esse malas.
|
|