|
1. Ex hoc autem apparet quod illi qui ultimam felicitatem
consequuntur ex visione divina, nunquam ab illa decident.
2. Omne enim quod quandoque est et quandoque non est, tempore
mensuratur: ut patet in IV physicorum. Visio autem praedicta, quae
intellectuales creaturas beatas facit, non est in tempore, sed in
aeternitate. Impossibile est ergo quod ex quo illius particeps aliquis
fit, ipsam amittat.
3. Adhuc. Creatura intellectualis non pervenit ad ultimum finem
nisi quando eius naturale desiderium quietatur. Sicut autem
naturaliter desiderat felicitatem, ita naturaliter desiderat
felicitatis perpetuitatem: cum enim in sua substantia sit perpetua,
illud quod propter se desiderat et non propter aliud, desiderat ut
semper habendum. Non igitur esset felicitas ultimus finis nisi
perpetuo permaneret.
4. Amplius. Omne illud quod cum amore possidetur, si sciatur quod
quandoque amittatur, tristitiam infert. Visio autem praedicta, quae
beatos facit, cum sit maxime delectabilis et maxime desiderata, maxime
a possidentibus eam amatur. Impossibile ergo esset eos non tristari si
scirent se quandoque eam amissuros. Si autem non esset perpetua, hoc
scirent: iam enim ostensum est quod, videndo divinam substantiam,
etiam alia cognoscunt quae naturaliter sunt; unde multo magis
cognoscunt qualis illa visio sit, utrum perpetua vel quandoque
desitura. Non ergo talis visio adesset eis sine tristitia. Et ita
non esset vera felicitas, quae ab omni malo immunem reddere debet, ut
supra ostensum est.
5. Item. Quod movetur naturaliter ad aliquid sicut ad finem sui
motus, non removetur ab eo nisi per violentiam, sicut grave cum
proiicitur sursum. Constat autem ex praedictis quod omnis substantia
intellectualis naturali desiderio tendit ad illam visionem. Non ergo
ab illa deficiet nisi per violentiam. Nihil autem tollitur per
violentiam alicuius nisi virtus auferentis sit maior virtute causantis.
Visionis autem divinae causa est Deus, ut supra probatum est.
Ergo, cum nulla virtus divinam virtutem excedat, impossibile est quod
illa visio per violentiam tollatur. In perpetuum ergo durabit.
6. Adhuc. Si aliquis videre desinat quod prius videbat, aut hoc
erit quia deficit ei facultas videndi, sicut cum aliquis moritur vel
caecatur, vel aliqualiter aliter impeditur; aut erit quia non vult
amplius videre, sicut cum quis avertit visum a re quam prius videbat;
vel quia obiectum subtrahitur. Et hoc communiter verum est, sive de
visione sensus, sive de intellectuali visione loquamur. Substantiae
autem intellectuali videnti Deum non potest deesse facultas Deum
videndi: neque per hoc quod esse desinat, cum sit perpetua, ut supra
ostensum est; neque per defectum luminis quo Deum videt, cum lumen
illud incorruptibiliter recipiatur, secundum conditionem et recipientis
et dantis. Neque potest deesse ei voluntas tali visione fruendi, ex
quo percipit in illa visione esse suam ultimam felicitatem: sicut non
potest velle non esse felix. Nec etiam videre desinet per
subtractionem obiecti: quia obiectum illud, quod est Deus, semper
eodem modo se habet; nec elongatur a nobis nisi inquantum nos elongamur
ab ipso. Impossibile est igitur quod visio illa Dei, quae beatos
facit, unquam deficiat.
7. Praeterea. Impossibile est quod aliquis a bono quo fruitur velit
discedere nisi propter aliquod malum quod in fruitione illius boni
aestimat, saltem propter hoc quod aestimatur impeditivum maioris boni:
sicut enim nihil desiderat appetitus nisi sub ratione boni, ita nihil
fugit nisi sub ratione mali. Sed in fruitione illius visionis non
potest esse aliquod malum: cum sit optimum ad quod creatura
intellectualis pervenire potest. Neque etiam potest esse quod ab eo
qui illa fruitur visione, aestimetur in ea esse aliquod malum, vel
aliquid eo melius: cum visio illius summae veritatis omnem falsam
aestimationem excludat. Impossibile est igitur quod substantia
intellectualis quae Deum videt, unquam illa visione carere velit.
8. Item. Fastidium alicuius quo prius aliquis delectabiliter
fruebatur, accidit propter hoc quod res illa aliquam immutationem facit
in re, corrumpendo vel debilitando virtutem ipsius. Et propter hoc
vires sensibiles, quibus accidit fatigatio in suis actionibus propter
immutationem corporalium organorum a sensibilibus; a quibus etiam, si
fuerint excellentia, corrumpuntur; fastidiunt post aliquod tempus frui
eo quod prius delectabiliter sentiebant. Et propter hoc etiam in
intelligendo fastidium patimur post longam vel vehementem meditationem,
quia fatigantur potentiae utentes corporalibus organis, sine quibus
consideratio intellectus nunc compleri non potest. Divina autem
substantia non corrumpit, sed maxime perficit intellectum. Neque ad
eius visionem concurrit aliquis actus qui per organa corporalia
exerceatur. Impossibile est igitur quod illius visionis aliquem
fastidiat qui prius ea delectabiliter fruebatur.
9. Amplius. Nihil quod cum admiratione consideratur, potest esse
fastidiosum: quia quandiu admiratione est, adhuc desiderium movet.
Divina autem substantia a quolibet intellectu creato semper cum
admiratione videtur: cum nullus intellectus creatus eam comprehendat.
Impossibile est igitur quod substantia intellectualis illam visionem
fastidiat. Et ita non potest esse quod per propriam voluntatem ab illa
visione desistat.
10. Adhuc. Si aliqua duo fuerunt prius unita et postmodum
separantur, oportet quod hoc accidat per mutationem alicuius eorum:
relatio enim, sicut non incipit esse de novo absque mutatione alterius
relatorum, ita nec absque alterius mutatione de novo esse desistit.
Intellectus autem creatus videt Deum per hoc quod ei quodammodo
unitur, ut ex dictis patet. Si ergo visio illa desinat, unione
huiusmodi desinente, oportet quod hoc fiat per mutationem divinae
substantiae, vel intellectus ipsam videntis. Quorum utrumque est
impossibile: nam divina substantia immutabilis est, ut in primo libro
ostensum est; substantia etiam intellectualis elevatur supra omnem
mutationem cum Dei substantiam videt. Impossibile est igitur quod
aliquis decidat ab illa felicitate qua Dei substantiam videt.
11. Item. Quanto aliquid est Deo propinquius, qui est omnino
immobilis, tanto est minus mutabile, et magis perseverans: unde
quaedam corpora, propter hoc quod longe distant a Deo, non possunt in
perpetuum durare, sicut dicitur in II de generatione. Sed nulla
creatura potest Deo vicinius appropinquare quam quae eius substantiam
videt. Creatura igitur intellectualis quae Dei substantiam videt,
summam immutabilitatem consequetur. Non igitur possibile est quod
unquam ab illa visione deficiat.
12. Hinc est quod in Psalm. dicitur: beati qui habitant in domo
tua, domine: in saecula saeculorum laudabunt te. Et alibi: non
commovebitur in aeternum qui habitat in Ierusalem. Et Isaiae
33-20 oculi tui videbunt Ierusalem civitatem opulentam,
tabernaculum quod nequaquam transferri poterit, nec auferentur clavi
eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur: quia
solummodo ibi magnificus dominus Deus noster. Et Apoc. 3-12:
qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non
egredietur amplius.
13. Per haec autem excluditur error Platonicorum, qui dicebant
separatas animas, postquam felicitatem ultimam adeptae fuissent,
iterum ad corpora incipere velle redire; et, finita felicitate illius
vitae, iterum miseriis huius vitae involvi. Et etiam error
Origenis, qui dixit animas et Angelos, post beatitudinem, iterum
posse ad miseriam devenire.
|
|