|
1. Ex praemissis autem evidenter apparet quod in illa felicitate quae
provenit ex visione divina, omne desiderium humanum impletur, secundum
illud Psalmi, qui replet in bonis desiderium tuum; et omne humanum
studium ibi suam consummationem accipit. Quod quidem patet discurrenti
per singula.
2. Est enim quoddam desiderium hominis inquantum intellectualis est,
de cognitione veritatis: quod quidem desiderium homines prosequuntur
per studium contemplativae vitae. Et hoc quidem manifeste in illa
visione consummabitur, quando, per visionem primae veritatis, omnia
quae intellectus naturaliter scire desiderat, ei innotescent, ut ex
supra dictis apparet.
3. Est etiam quoddam hominis desiderium secundum quod habet
rationem, qua inferiora disponere potest: quod prosequuntur homines
per studium activae et civilis vitae. Quod quidem desiderium
principaliter ad hoc est, ut tota hominis vita secundum rationem
disponatur, quod est vivere secundum virtutem: cuiuslibet enim
virtuosi finis in operando est propriae virtutis bonum, sicut fortis ut
fortiter agat. Hoc autem desiderium tunc omnino complebitur: quia
ratio in summo vigore erit, divino lumine illustrata, ne a recto
deficere possit. Consequuntur etiam civilem vitam quaedam bona quibus
homo indiget ad civiles operationes. Sicut honoris sublimitas: quam
homines inordinate appetentes, superbi et ambitiosi fiunt. Ad summam
autem honoris altitudinem per illam visionem homines sublimantur,
inquantum Deo quodam modo uniuntur, ut supra ostensum est. Et
propter hoc, sicut ipse Deus rex saeculorum est, ita et beati ei
coniuncti reges dicuntur, Apoc. 20-6: regnabunt cum Christo.
Consequitur etiam civilem vitam aliud appetibile, quod est famae
celebritas: per cuius inordinatum appetitum homines inanis gloriae
cupidi dicuntur. Beati autem per illam visionem redduntur celebres,
non secundum hominum, qui et decipi et decipere possunt, opinionem sed
secundum verissimam cognitionem et Dei et omnium beatorum. Et ideo
illa beatitudo in sacra Scriptura frequentissime gloria nominatur:
sicut in Psalmo dicitur: exultabunt sancti in gloria. Est etiam et
aliud in civili vita appetibile, scilicet divitiae: per cuius
inordinatum appetitum et amorem homines illiberales et iniusti fiunt.
In illa autem beatitudine est bonorum omnium sufficientia: inquantum
beati perfruuntur illo qui comprehendit omnium bonorum perfectionem.
Propter quod dicitur Sap. 7-11: venerunt mihi omnia bona pariter
cum illa. Unde et in Psalmo dicitur: gloria et divitiae in domo
eius.
4. Est etiam tertium hominis desiderium, quod est sibi et aliis
animalibus commune, ut delectationibus perfruatur: quod homines maxime
prosequuntur secundum vitam voluptuosam; et per eius immoderantiam
homines intemperati et incontinentes fiunt. In illa vero felicitate
est delectatio perfectissima: tanto quidem perfectior ea quae secundum
sensus est, qua etiam bruta animalia perfrui possunt, quanto
intellectus est altior sensu; quanto etiam illud bonum in quo
delectabimur, maius est omni sensibili bono, et magis intimum, et
magis continue delectans; quanto etiam illa delectatio est magis pura
ab omni permixtione contristantis, aut sollicitudinis alicuius
molestantis; de qua dicitur in Psalmo: inebriabuntur ab ubertate
domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.
5. Est etiam et naturale desiderium, omnibus rebus commune, per
quod conservationem sui desiderant, secundum quod possibile est: per
cuius immoderantiam homines timidi redduntur, et nimis a laboribus sibi
parcentes. Quod quidem desiderium tunc omnino complebitur, quando
beati perfectam sempiternitatem consequentur, ab omni nocumento
securi: secundum illud Isaiae 49-10 et Apoc. 21: non
esurient neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus
aestus.
6. Sic igitur patet quod per visionem divinam consequuntur
intellectuales substantiae veram felicitatem, in qua omnino desideria
quietantur, et in qua est plena sufficientia omnium bonorum, quae,
secundum Aristotelem, ad felicitatem requiritur. Unde et Boetius
dicit quod beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectus.
7. Huius autem ultimae et perfectae felicitatis in hac vita nihil est
adeo simile sicut vita contemplantium veritatem, secundum quod est
possibile in hac vita. Et ideo philosophi, qui de illa felicitate
ultima plenam notitiam habere non potuerunt, in contemplatione quae est
possibilis in hac vita, ultimam felicitatem hominis posuerunt.
Propter hoc etiam, inter alias vitas, in Scriptura divina magis
contemplativa commendatur, dicente domino, Lucae 10-42: Maria
optimam partem elegit, scilicet contemplationem veritatis, quae non
auferetur ab ea. Incipit enim contemplatio veritatis in hac vita, sed
in futura consummatur: activa vero et civilis vita huius vitae terminos
non transcendit.
|
|