|
1. Ex his autem quae praemissa sunt, sufficienter habetur quod Deus
est rerum omnium finis. Ex quo haberi potest ulterius quod ipse sua
providentia gubernet vel regat universa.
2. Quandocumque enim aliqua ordinantur ad aliquem finem, omnia
dispositioni illius subiacent ad quem principaliter pertinet ille
finis, sicut in exercitu apparet: omnes enim partes exercitus, et
eorum opera, ordinantur ad bonum ducis, quod est victoria, sicut in
ultimum finem; et propter hoc ad ducem pertinet totum exercitum
gubernare. Similiter ars quae est de fine, imperat et dat leges arti
quae est de his quae sunt ad finem: ut civilis militari, et militaris
equestri, et ars gubernatoria navifactivae. Cum igitur omnia
ordinentur ad bonitatem divinam sicut in finem, ut ostensum est,
oportet quod Deus, ad quem principaliter illa bonitas pertinet, sicut
substantialiter habita et intellecta et amata, sit gubernator omnium
rerum.
3. Adhuc. Quicumque facit aliquid propter finem, utitur illo ad
finem. Ostensum autem est supra quod omnia quae habent esse quocumque
modo, sunt effectus Dei; et quod Deus omnia facit propter finem qui
est ipse. Ipse igitur utitur omnibus dirigendo ea in finem. Hoc
autem est gubernare. Est igitur Deus per suam providentiam omnium
gubernator.
4. Amplius. Ostensum est quod Deus est primum movens non motum.
Primum autem movens non minus movet quam secunda moventia, sed magis:
quia sine eo non movent alia. Omnia autem quae moventur, moventur
propter finem, ut supra ostensum est. Movet igitur Deus omnia ad
fines suos. Et per intellectum: ostensum enim est supra quod non agit
per necessitatem naturae, sed per intellectum et voluntatem. Nihil
est autem aliud regere et gubernare per providentiam quam movere per
intellectum aliqua ad finem. Deus igitur per suam providentiam
gubernat et regit omnia quae moventur in finem: sive moveantur
corporaliter; sive spiritualiter, sicut desiderans dicitur moveri a
desiderato.
5. Item. Probatum est quod corpora naturalia moventur et operantur
propter finem, licet finem non cognoscant, ex hoc quod semper vel
frequentius accidit in eis quod melius est; et non aliter fierent si
fierent per artem. Impossibile est autem quod aliqua non cognoscentia
finem operentur propter finem et ordinate perveniant in ipsum nisi sint
mota ab aliquo habente cognitionem finis: sicut sagitta dirigitur ad
signum a sagittante. Oportet ergo quod tota operatio naturae ab aliqua
cognitione ordinetur. Et hoc quidem vel mediate vel immediate oportet
reducere in Deum: oportet enim quod omnis inferior ars et cognitio a
superiori principia accipiat, sicut etiam in scientiis speculativis et
operativis apparet. Deus igitur sua providentia mundum gubernat.
6. Adhuc. Ea quae sunt secundum suam naturam distincta, in unum
ordinem non conveniunt nisi ab uno ordinante colligantur in unum. In
universitate autem rerum sunt res distinctas et contrarias naturas
habentes, quae tamen omnes in unum ordinem conveniunt, dum quaedam
operationes quorundam excipiunt, quaedam etiam a quibusdam iuvantur vel
imperantur. Oportet igitur quod sit universorum unus ordinator et
gubernator.
7. Amplius. Eorum quae circa caelestium corporum motus apparent,
ratio assignari non potest ex necessitate naturae: cum quaedam eorum
habeant plures motus quibusdam, et omnino difformes. Oportet igitur
quod illorum motuum ordinatio sit ab aliqua providentia. Et per
consequens omnium inferiorum motuum et operationum, qui per illos motus
disponuntur.
8. Item. Quanto aliquid propinquius est causae, tanto plus
participat de effectu ipsius. Unde, si aliquid tanto participatur
perfectius ab aliquibus quanto alicui rei magis appropinquant, signum
est quod illa res sit causa illius quod diversimode participatur:
sicut, si aliqua magis sunt calida secundum quod magis appropinquant
igni, signum est quod ignis sit causa caloris. Inveniuntur autem
tanto aliqua perfectius ordinata esse, quanto magis sunt Deo
propinqua: nam in corporibus inferioribus, quae sunt maxime a Deo
distantia naturae dissimilitudine, invenitur esse defectus aliquando ab
eo quod est secundum cursum naturae, sicut patet in monstruosis et
aliis casualibus; quod nunquam accidit in corporibus caelestibus, quae
tamen sunt aliquo modo mutabilia; quod non accidit in substantiis
intellectualibus separatis. Manifestum est ergo quod Deus est causa
totius ordinis rerum. Est igitur ipse per suam providentiam gubernator
totius universitatis rerum.
9. Adhuc. Sicut supra probatum est, Deus res omnes in esse
produxit, non ex necessitate naturae, sed per intellectum et
voluntatem. Intellectus autem et voluntatis ipsius non potest esse
alius finis ultimus nisi bonitas eius, ut scilicet eam rebus
communicaret, sicut ex praemissis apparet. Res autem participant
divinam bonitatem per modum similitudinis, inquantum ipsae sunt bonae.
Id autem quod est maxime bonum in rebus causatis, est bonum ordinis
universi, quod est maxime perfectum, ut philosophus dicit: cui etiam
consonat Scriptura divina, Gen. 1, cum dicitur, vidit Deus
cuncta quae fecerat, et erant valde bona, cum de singulis operibus
dixisset simpliciter quod erant bona. Bonum igitur ordinis rerum
causatarum a Deo est id quod est praecipue volitum et causatum a Deo.
Nihil autem aliud est gubernare aliqua quam eis ordinem imponere.
Ipse igitur Deus omnia suo intellectu et voluntate gubernat.
10. Amplius. Unumquodque intendens aliquem finem, magis curat de
eo quod est propinquius fini ultimo: quia hoc etiam est finis aliorum.
Ultimus autem finis divinae voluntatis est bonitas ipsius, cui
propinquissimum in rebus creatis est bonum ordinis totius universi: cum
ad ipsum ordinetur, sicut ad finem, omne particulare bonum huius vel
illius rei, sicut minus perfectum ordinatur ad id quod est perfectius;
unde et quaelibet pars invenitur esse propter suum totum. Id igitur
quod maxime curat Deus in rebus creatis, est ordo universi. Est
igitur gubernator ipsius.
11. Item. Quaelibet res creata consequitur suam ultimam
perfectionem per operationem propriam: nam oportet quod ultimus finis
et perfectio rei sit vel ipsa operatio, vel operationis terminus aut
effectus, forma vero secundum quam res est, est perfectio prima, ut
patet in II de anima. Ordo autem rerum causatarum secundum
distinctionem naturarum et gradum ipsarum, procedit ex divina
sapientia, sicut in secundo est ostensum. Ergo et ordo operationum,
per quas res causatae magis appropinquant ad ultimum finem. Ordinare
autem actiones aliquarum rerum ad finem, est gubernare ipsa. Deus
igitur per suae sapientiae providentiam rebus gubernationem et regimen
praestat.
12. Hinc est quod sacra Scriptura Deum dominum et regem
profitetur, secundum illud Psalmi, dominus ipse est Deus, et item,
rex omnis terrae Deus: regis enim et domini est suo imperio regere et
gubernare subiectos. Unde et rerum cursum sacra Scriptura divino
praecepto adscribit, Iob 9-7, qui praecipit soli et non oritur,
et stellas claudit quasi sub signaculo; et in Psalmo, praeceptum
posuit et non praeteribit.
13. Per hoc autem excluditur error antiquorum naturalium, qui
dicebant omnia ex necessitate materiae provenire: ex quo sequebatur
omnia casu accidere, et non ex aliquo providentiae ordine.
|
|