|
1. Ex eo autem quod Deus res sua providentia regit, sequitur quod
in esse conservet.
2. Ad gubernationem enim aliquorum pertinet omne illud per quod suum
finem consequuntur: secundum hoc enim aliqua regi vel gubernari
dicuntur, quod ordinantur in finem. In finem autem ultimum quem Deus
intendit, scilicet bonitatem divinam, ordinantur res non solum per hoc
quod operantur, sed etiam per hoc quod sunt: quia inquantum sunt,
divinae bonitatis similitudinem gerunt, quod est finis rerum, ut supra
ostensum est. Ad divinam igitur providentiam pertinet quod res
conserventur in esse.
3. Item. Oportet quod idem sit causa rei, et conservationis
ipsius: nam conservatio rei non est nisi continuatio esse ipsius.
Ostensum est autem supra quod Deus per suum intellectum et voluntatem
est causa essendi omnibus rebus. Igitur per suum intellectum et
voluntatem conservat res omnes in esse.
4. Item. Nullum particulare agens univocum potest esse simpliciter
causa speciei: sicut hic homo non potest esse causa speciei humanae;
esset enim causa omnis hominis, et per consequens sui ipsius, quod est
impossibile. Est autem causa hic homo huius hominis, per se
loquendo. Hic autem homo est per hoc quod natura humana est in hac
materia, quae est individuationis principium. Hic igitur homo non est
causa hominis nisi inquantum est causa quod forma humana fiat in hac
materia. Hoc autem est esse principium generationis huius hominis.
Patet ergo quod nec hic homo, nec aliquod aliud agens univocum in
natura, est causa nisi generationis huius vel illius rei. Oportet
autem ipsius speciei humanae esse aliquam per se causam agentem: quod
ipsius compositio ostendit, et ordinatio partium, quae eodem modo se
habet in omnibus, nisi per accidens impediatur. Et eadem ratio est de
omnibus aliis speciebus rerum naturalium. Haec autem causa est Deus,
vel mediate vel immediate: ostensum enim est quod ipse est prima omnium
rerum causa. Oportet ergo quod ipse hoc modo se habeat ad species
rerum sicut se habet hic generans in natura ad generationem, cuius est
per se causa. Generatio autem cessat, cessante operatione
generantis. Ergo et omnes species rerum cessarent, cessante
operatione divina. Igitur ipse per suam operationem conservat res in
esse.
5. Adhuc. Licet alicui existenti accidat motus, tamen motus est
praeter esse rei. Nullum autem corporeum est causa alicuius rei nisi
inquantum movetur: quia nullum corpus agit nisi per motum, ut
Aristoteles probat. Nullum igitur corpus est causa esse alicuius rei
inquantum est esse, sed est causa eius quod est moveri ad esse, quod
est fieri rei. Esse autem cuiuslibet rei est esse participatum: cum
non sit res aliqua praeter Deum suum esse, ut supra probatum est. Et
sic oportet quod ipse Deus, qui est suum esse, sit primo et per se
causa omnis esse. Sic igitur se habet ad esse rerum operatio divina,
sicut motio corporis moventis ad fieri et moveri rerum factarum vel
motarum. Impossibile autem est quod fieri et moveri alicuius rei
maneat, cessante motione moventis. Impossibile ergo est quod esse
alicuius rei remaneat nisi per operationem divinam.
6. Amplius. Sicut opus artis praesupponit opus naturae, ita opus
naturae praesupponit opus Dei creantis: nam materia artificialium est
a natura, naturalium vero per creationem a Deo. Artificialia autem
conservantur in esse virtute naturalium: sicut domus per soliditatem
lapidum. Omnia igitur naturalia non conservantur in esse nisi virtute
Dei.
7. Item. Impressio agentis non remanet in effectu, cessante
actione agentis, nisi vertatur in naturam effectus. Formae enim
generatorum, et proprietates ipsorum, usque in finem manent in eis
post generationem, quia efficiuntur eis naturales. Et similiter
habitus sunt difficile mobiles, quia vertuntur in naturam:
dispositiones autem et passiones, sive corporales sive animales,
manent aliquantum post actionem agentis, sed non semper, quia insunt
ut in via ad naturam. Quod autem pertinet ad naturam superioris
generis, nullo modo manet post actionem agentis: sicut lumen non manet
in diaphano, recedente illuminante. Esse autem non est natura vel
essentia alicuius rei creatae, sed solius Dei, ut in primo ostensum
est. Nulla igitur res remanere potest in esse, cessante operatione
divina.
8. Adhuc. Circa rerum originem duplex est positio: una fidei,
quod res de novo fuerint a Deo productae in esse; et positio quorundam
philosophorum, quod res a Deo ab aeterno effluxerint. Secundum autem
utramque positionem oportet dicere quod res conserventur in esse a
Deo. Nam si res a Deo productae sunt in esse postquam non fuerant,
oportet quod esse rerum divinam voluntatem consequatur, et similiter
non esse: quia permisit res non esse quando voluit, et fecit res esse
cum voluit. Tandiu igitur sunt quandiu eas esse vult. Sua igitur
voluntas conservatrix est rerum. Si autem res ab aeterno a Deo
effluxerunt, non est dare tempus aut instans in quo primo a Deo
effluxerint. Aut igitur nunquam a Deo productae sunt: aut semper a
Deo esse earum procedit quandiu sunt. Sua igitur operatione res in
esse conservat.
9. Hinc est quod dicitur Hebr. 1-3: portans omnia verbo
virtutis suae. Et Augustinus dicit, IV super Gen. ad Litt.:
creatoris potentia, et omnipotentis atque omnitenentis virtus, causa
est subsistendi omnis creaturae. Quae virtus ab eis quae creata sunt
regendis si aliquando cessaret, simul et eorum cessaret species,
omnisque natura concideret. Neque enim sicut structuram aedium cum
fabricaverit quis, abscedit atque, illo cessante atque abscedente,
stat opus eius, ita mundus vel in ictu oculi stare poterit, si ei
regimen Deus subtraxerit.
10. Per hoc autem excluditur quorundam loquentium in lege Maurorum
positio, qui, ad hoc quod sustinere possent mundum Dei conservatione
indigere, posuerunt omnes formas esse accidentia, et quod nullum
accidens durat per duo instantia, ut sic semper rerum formatio esset in
fieri: quasi res non indigeret causa agente nisi dum est in fieri.
Unde et aliqui eorum ponere dicuntur quod corpora indivisibilia, ex
quibus omnes substantias dicunt esse compositas, quae sola, secundum
eos, firmitatem habent, possunt ad horam aliquam remanere, si Deus
suam gubernationem rebus subtraheret. Quorum etiam quidam dicunt quod
res esse non desineret nisi Deus in ipsa accidens desitionis causaret.
Quae omnia patet esse absurda.
|
|