|
1. Ex hoc autem manifestum est quod omnia inferiora agentia non dant
esse nisi inquantum agunt in virtute divina.
2. Nihil enim dat esse nisi inquantum est ens actu. Deus autem
conservat res in esse per suam providentiam, ut ostensum est. Ex
virtute igitur divina est quod aliquid det esse.
3. Amplius. Quando aliqua agentia diversa sub uno agente
ordinantur, necesse est quod effectus qui ab eis communiter fit, sit
eorum secundum quod uniuntur in participando motum et virtutem illius
agentis: non enim plura faciunt unum nisi inquantum unum sunt; sicut
patet quod omnes qui sunt in exercitu operantur ad victoriam causandam,
quam causant secundum quod sunt sub ordinatione ducis, cuius proprius
effectus victoria est. Ostensum est autem in primo quod primum agens
est Deus. Cum igitur esse sit communis effectus omnium agentium, nam
omne agens facit esse actu; oportet quod hunc effectum producunt
inquantum ordinantur sub primo agente, et agunt in virtute ipsius.
4. Adhuc. In omnibus causis agentibus ordinatis illud quod est
ultimum in generatione et primum in intentione, est proprius effectus
primi agentis: sicut forma domus, quae est proprius effectus
aedificatoris, posterius provenit quam praeparatio caementi et lapidis
et lignorum, quae fiunt per artifices inferiores, qui subsunt
aedificatori. In omni autem actione esse in actu est principaliter
intentum, et ultimum in generatione: nam, eo habito, quiescit
agentis actio et motus patientis. Est igitur esse proprius effectus
primi agentis, scilicet Dei: et omnia quae dant esse, hoc habent
inquantum agunt in virtute Dei.
5. Amplius. Ultimum in bonitate et perfectione inter ea in quae
potest agens secundum, est illud in quod potest ex virtute agentis
primi: nam complementum virtutis agentis secundi est ex agente primo.
Quod autem est in omnibus effectibus perfectissimum, est esse:
quaelibet enim natura vel forma perficitur per hoc quod est actu; et
comparatur ad esse in actu sicut potentia ad actum. Ipsum igitur esse
est quod agentia secunda agunt in virtute agentis primi.
6. Item. Secundum ordinem causarum est ordo effectuum. Primum
autem in omnibus effectibus est esse: nam omnia alia sunt quaedam
determinationes ipsius. Igitur esse est proprius effectus primi
agentis, et omnia alia agunt ipsum inquantum agunt in virtute primi
agentis. Secunda autem agentia, quae sunt quasi particulantes et
determinantes actionem primi agentis, agunt sicut proprios effectus
alias perfectiones, quae determinant esse.
7. Praeterea. Quod est per essentiam tale, est propria causa eius
quod est per participationem tale: sicut ignis est causa omnium
ignitorum. Deus autem solus est ens per essentiam suam, omnia autem
alia sunt entia per participationem: nam in solo Deo esse est sua
essentia. Esse igitur cuiuslibet existentis est proprius effectus
eius, ita quod omne quod producit aliquid in esse, hoc facit inquantum
agit in virtute Dei.
8. Hinc est quod dicitur Sap. 1-14: creavit Deus ut essent
omnia. Et in pluribus Scripturae locis dicitur quod Deus omnia
facit. In libro etiam de causis dicitur quod nec intelligentia dat
esse nisi inquantum est divina, idest, inquantum agit in virtute
divina.
|
|