|
1. Ex hoc autem apparet quod Deus causa est omnibus operantibus ut
operentur. Omne enim operans est aliquo modo causa essendi, vel
secundum esse substantiale, vel accidentale. Nihil autem est causa
essendi nisi inquantum agit in virtute Dei, ut ostensum est. Omne
igitur operans operatur per virtutem Dei.
2. Adhuc. Omnis operatio quae consequitur aliquam virtutem,
attribuitur sicut causae illi rei quae dedit illam virtutem: sicut
motus gravium et levium naturalis consequitur formam ipsorum, secundum
quam sunt gravia et levia, et ideo causa motus ipsorum dicitur esse
generans, qui dedit formam. Omnis autem virtus cuiuscumque agentis
est a Deo, sicut a primo principio omnis perfectionis. Ergo, cum
omnis operatio consequatur aliquam virtutem, oportet quod cuiuslibet
operationis causa sit Deus.
3. Amplius. Manifestum est quod omnis actio quae non potest
permanere cessante impressione alicuius agentis, est ab illo agente:
sicut manifestatio colorum non posset esse cessante actione solis qua
aerem illuminat, unde non est dubium quin sol sit causa manifestationis
colorum. Et similiter patet de motu violento, qui cessat cessante
violentia impellentis. Sicut autem Deus non solum dedit esse rebus
cum primo esse incoeperunt, sed quandiu sunt, esse in eis causat, res
in esse conservans, ut ostensum est; ita non solum cum primo res
conditae sunt, eis virtutes operativas dedit, sed semper eas in rebus
causat. Unde, cessante influentia divina, omnis operatio cessaret.
Omnis igitur rei operatio in ipsum reducitur sicut in causam.
4. Item. Quicquid applicat virtutem activam ad agendum, dicitur
esse causa illius actionis: artifex enim applicans virtutem rei
naturalis ad aliquam actionem, dicitur esse causa illius actionis,
sicut coquus decoctionis, quae est per ignem. Sed omnis applicatio
virtutis ad operationem est principaliter et primo a Deo. Applicantur
enim virtutes operativae ad proprias operationes per aliquem motum vel
corporis, vel animae. Primum autem principium utriusque motus est
Deus. Est enim primum movens omnino immobile, ut supra ostensum
est. Similiter etiam omnis motus voluntatis quo applicantur aliquae
virtutes ad operandum, reducitur in Deum sicut in primum appetibile et
in primum volentem. Omnis igitur operatio debet attribui Deo sicut
primo et principali agenti.
5. Adhuc. In omnibus causis agentibus ordinatis semper oportet quod
causae sequentes agant in virtute causae primae: sicut in rebus
naturalibus corpora inferiora agunt in virtute corporum caelestium; et
in rebus voluntariis omnes artifices inferiores operantur secundum
imperium supremi architectoris. In ordine autem causarum agentium
Deus est prima causa, ut in primo ostensum est. Ergo omnes causae
inferiores agentes agunt in virtute ipsius. Causa autem actionis magis
est illud cuius virtute agitur quam etiam illud quod agit: sicut
principale agens magis quam instrumentum. Deus igitur principalius est
causa cuiuslibet actionis quam etiam secundae causae agentes.
6. Item. Omne operans per suam operationem ordinatur ad finem
ultimum: oportet enim quod vel operatio ipsa sit finis; vel operatum,
quod est operationis effectus. Ordinare autem res in finem est ipsius
Dei, sicut supra ostensum est. Oportet igitur dicere quod omne agens
virtute divina agat. Ipse est igitur qui est causa actionis omnium
rerum.
7. Hinc est quod dicitur Isaiae 26-12, omnia opera nostra
operatus es in nobis, domine; et Ioan. 15-5, sine me nihil
potestis facere, et Philip. 2-13, Deus est qui operatur in
nobis velle et perficere pro bona voluntate. Et hac ratione frequenter
in Scripturis naturae effectus operationi divinae attribuuntur, quia
ipse est qui operatur in omni operante per naturam vel per voluntatem:
sicut illud Iob 10-10 nonne sicut lac mulsisti me, et sicut
caseum me coagulasti? Pelle et carnibus vestisti me, ossibus et
nervis compegisti me; et in Psalmo, intonuit de caelo dominus, et
altissimus dedit vocem suam, grando et carbones ignis.
|
|