|
1. Ex hoc autem apparet quod necesse est Deum esse ubique et in
omnibus rebus.
2. Movens enim et motum oportet esse simul, ut probat philosophus in
VII physicorum. Deus autem omnia movet ad suas operationes, ut
ostensum est. Est igitur in omnibus rebus.
3. Item. Omne quod est in loco, vel in re quacumque, aliquo modo
contingit ipsam: res enim corporea est in aliquo sicut in loco secundum
contactum quantitatis dimensivae; res autem incorporea in aliquo esse
dicitur secundum contactum virtutis, cum careat dimensiva quantitate.
Sic igitur se habet res incorporea ad hoc quod sit in aliquo per
virtutem suam, sicut se habet res corporea ad hoc quod sit in aliquo
per quantitatem dimensivam. Si autem esset aliquod corpus habens
quantitatem dimensivam infinitam, oporteret illud esse ubique. Ergo,
si sit aliqua res incorporea habens virtutem infinitam, oportet quod
sit ubique. Ostensum est autem in primo Deum esse infinitae
virtutis. Est igitur ubique.
4. Adhuc. Sicut se habet causa particularis ad particularem
effectum, ita se habet causa universalis ad universalem effectum.
Oportet autem causam particularem proprio effectui particulari adesse
simul: sicut ignis per suam essentiam calefacit, et anima per suam
essentiam vitam corpori confert. Cum igitur Deus sit causa
universalis totius esse, ut in secundo ostensum est, oportet quod in
quocumque est invenire esse, ei adsit divina praesentia.
5. Amplius. Quodcumque agens est praesens tantum uni suorum
effectuum, eius actio non potest derivari ad alia nisi illo mediante,
eo quod agens et patiens oportet esse simul: sicut vis motiva non movet
alia membra nisi mediante corde. Si igitur Deus esset praesens uni
tantum suorum effectuum, utpote primo mobili, quod ab eo immediate
movetur, sequeretur quod eius actio non posset ad alia derivari nisi
illo mediante. Hoc autem est inconveniens. Si enim alicuius agentis
actio non potest derivari ad alia nisi mediante aliquo primo, oportet
quod illud proportionaliter respondeat agenti secundum totam eius
virtutem, aliter enim non posset agens tota sua virtute uti: sicut
videmus quod omnes motus quos potest causare virtus motiva, expleri
possunt per cor. Non est autem aliqua creatura per quam posset expleri
quicquid divina virtus facere potest: cum divina virtus excedat in
infinitum quamlibet rem creatam, ut apparet ex his quae in primo
ostensa sunt. Inconveniens est igitur dicere quod divina actio non se
extendat ad alia nisi mediante uno primo. Non est igitur praesens in
uno tantum suorum effectuum, sed in omnibus. Eadem enim ratione
opinabitur si quis dicat eum esse in aliquibus, et non in omnibus:
quia quotcumque effectus divini accipiantur, non sufficienter explere
poterunt divinae virtutis executionem.
6. Praeterea. Necesse est ut causa agens sit simul cum suo effectu
proximo et immediato. In qualibet autem re est aliquis effectus
proximus et immediatus ipsius Dei. Ostensum est enim in secundo quod
solus Deus creare potest. In qualibet autem re est aliquid quod per
creationem causatur: in rebus quidem corporalibus prima materia; in
rebus autem incorporeis simplices earum essentiae; ut apparet ex his
quae in secundo sunt determinata. Oportet igitur simul Deum adesse in
omnibus rebus: praesertim cum ea quae de non esse ad esse produxit,
continuo et semper in esse conservet, ut ostensum est.
7. Hinc est quod dicitur Ier. 24, caelum et terram ego impleo;
et in Psalmo, si ascendero in caelum, tu illic es; et si descendero
ad Infernum, ades.
8. Per hoc autem excluditur error quorundam dicentium Deum in aliqua
parte mundi determinata esse, puta in primo caelo et in parte
orientis, unde est principium motus caeli. Quorum tamen dictum
sustineri posset si sane accipiatur: ut scilicet non intelligamus Deum
aliqua determinata mundi parte esse conclusum; sed quia omnium
corporearum motionum principium, secundum naturae ordinem, ab aliqua
determinata incipit parte, Deo movente. Propter quod et in sacra
Scriptura Deus dicitur specialiter esse in caelo: secundum illud
Isaiae ult., caelum mihi sedes est; et in Psalmo, caelum caeli
domino, et cetera. Sed ex hoc quod, praeter naturae ordinem, etiam
in infimis corporibus Deus aliquid operatur quod virtute caelestis
corporis causari non potest, manifeste ostenditur Deum non solum
caelesti corpori, sed etiam infimis rebus immediate adesse.
9. Non est autem aestimandum Deum sic esse ubique quod per locorum
spatia dividatur, quasi una pars eius sit hic et alia alibi, sed totus
ubique est. Deus enim, cum sit omnino simplex, partibus caret.
Neque sic simplex est quemadmodum punctus, qui est terminus continui,
et propter hoc determinatum situm in continuo habet: unde non potest
unus punctus nisi in uno loco indivisibili esse. Deus autem
indivisibilis est quasi omnino extra genus continui existens. Unde non
determinatur ad locum, vel magnum vel parvum, ex necessitate suae
essentiae, quasi oporteat eum esse in aliquo loco: cum ipse fuerit ab
aeterno ante omnem locum. Sed immensitate suae virtutis attingit omnia
quae sunt in loco: cum sit universalis causa essendi, ut dictum est.
Sic igitur ipse totus est ubicumque est: quia per simplicem suam
virtutem universa attingit. Non est tamen aestimandum quod sic sit in
rebus quasi in rebus mixtus: ostensum est enim in primo quod neque
materia neque forma est alicuius. Sed est in omnibus per modum causae
agentis.
|
|