|
1. Ex hoc autem quidam occasionem errandi sumpserunt, putantes quod
nulla creatura habet aliquam actionem in productione effectuum
naturalium: ita scilicet quod ignis non calefacit, sed Deus causat
calorem praesente igne; et similiter dicunt in omnibus aliis effectibus
naturalibus.
2. Hunc autem errorem rationibus confirmare conati sunt, ostendentes
nullam formam, neque substantialem neque accidentalem, nisi per viam
creationis produci in esse. Non enim possunt formae et accidentia
fieri ex materia: cum non habeant materiam partem sui. Unde, si
fiunt, oportet quod fiant ex nihilo, quod est creari. Et quia
creatio solius Dei actus est, ut in secundo ostensum est, sequi
videtur quod solus Deus tam formas substantiales quam accidentales in
natura producat.
3. Huic autem positioni partim etiam quorundam philosophorum opinio
concordavit. Quia enim omne quod per se non est, ab eo quod est per
se derivatum invenitur, videtur quod formae rerum quae non sunt per se
existentes sed in materia, proveniant ex formis quae per se sine
materia sint: quasi formae in materia existentes sint quaedam
participationes illarum formarum quae sine materia sunt. Et propter
hoc Plato posuit species rerum sensibilium esse quasdam formas
separatas, quae sunt causae essendi his sensibilibus, secundum quod
eas participant.
4. Avicenna, vero posuit omnes formas substantiales ab intelligentia
agente effluere. Accidentales autem formas esse ponebat materiae
dispositiones, quae ex actione inferiorum agentium materiam
disponentium proveniebant: in quo a priore stultitia declinabat.
5. Huius autem signum esse videbatur quod nulla virtus activa
invenitur esse in istis corporibus nisi accidentalis forma, sicut
qualitates activae et passivae, quae non videntur esse ad hoc
sufficientes quod formas substantiales causare possint.
6. Inveniuntur etiam quaedam in istis inferioribus quae non
generantur ex sibi similibus, sicut animalia ex putrefactione
generata. Unde videtur quod horum formae ex altioribus principiis
proveniant. Et pari ratione aliae formae, quarum quaedam sunt multo
nobiliores.
7. Quidam vero ad hoc argumentum assumunt ex naturalium corporum
imbecillitate ad agendum. Nam omnis corporis forma est adiuncta
quantitati. Quantitas autem impedit actionem et motum: cuius signum
ponunt quia quantum additur in quantitate alicui corpori, tanto fit
ponderosius, et tardatur motus eius. Unde ex hoc concludunt quod
nullum corpus sit activum, sed passivum tantum.
8. Hoc etiam ostendere nituntur per hoc quod omne patiens est
subiectum agenti; et omne agens praeter primum, quod creat, requirit
subiectum inferius se. Nulla autem substantia est inferior corporali.
Unde videtur quod nullum corpus sit activum.
9. Addunt etiam ad hoc quod corporalis substantia est in ultima
distantia a primo agente: unde non videtur eis quod virtus activa
perveniat usque ab substantiam corporalem; sed, sicut Deus est agens
tantum, ita substantia corporalis, cum sit infima in genere rerum,
sit passiva tantum.
10. Propter has igitur rationes ponit Avicebron, in libro fontis
vitae, quod nullum corpus est activum; sed virtus substantiae
spiritualis, pertransiens per corpora, agit actiones quae per corpora
fieri videntur.
11. Quidam etiam loquentes in lege Maurorum dicuntur ad hoc
rationem inducere quod etiam accidentia non sint ex actione corporum,
quia accidens non transit a subiecto in subiectum. Unde reputant
impossibile quod calor transeat a corpore calido in aliud corpus ab ipso
calefactum: sed dicunt omnia huiusmodi accidentia creari a Deo.
12. Ad praemissas autem positiones multa inconvenientia sequuntur.
Si enim nulla inferior causa, et maxime corporalis, aliquid
operatur, sed Deus operatur in omnibus solus; Deus autem non
variatur per hoc quod operatur in rebus diversis: non sequetur diversus
effectus ex diversitate rerum in quibus Deus operatur. Hoc autem ad
sensum apparet falsum: non enim ex appositione calidi sequitur
infrigidatio, sed calefactio tantum; neque ex semine hominis sequitur
generatio nisi hominis. Non ergo causalitas effectuum inferiorum est
ita attribuenda divinae virtuti quod subtrahatur causalitas inferiorum
agentium.
13. Item. Contra rationem sapientiae est ut sit aliquid frustra in
operibus sapientis. Si autem res creatae nullo modo operarentur ad
effectus producendos, sed solus Deus operaretur omnia immediate,
frustra essent adhibitae ab ipso aliae res ad producendos effectus.
Repugnat igitur praedicta positio divinae sapientiae.
14. Adhuc. Quod dat alicui aliquod principale, dat eidem omnia
quae consequuntur ad illud: sicut causa quae dat corpori elementari
gravitatem, dat ei motum deorsum. Facere autem aliquid actu
consequitur ad hoc quod est esse actu, ut patet in Deo: ipse enim est
actus purus, et est etiam prima causa essendi omnibus, ut supra
ostensum est. Si igitur communicavit aliis similitudinem suam quantum
ad esse, inquantum res in esse produxit, consequens est quod
communicaverit eis similitudinem suam quantum ad agere, ut etiam res
creatae habeant proprias actiones.
15. Amplius. Perfectio effectus demonstrat perfectionem causae:
maior enim virtus perfectiorem effectum inducit. Deus autem est
perfectissimum agens. Oportet igitur quod res ab ipso creatae
perfectionem ab ipso consequantur. Detrahere ergo perfectioni
creaturarum est detrahere perfectioni divinae virtutis. Sed si nulla
creatura habet aliquam actionem ad aliquem effectum producendum, multum
detrahitur perfectioni creaturae: ex abundantia enim perfectionis est
quod perfectionem quam aliquid habet, possit alteri communicare.
Detrahit igitur haec positio divinae virtuti.
16. Item. Sicut est boni bonum facere, ita est summi boni aliquid
optime facere. Deus autem est summum bonum, ut in primo ostensum
est. Igitur eius est optime facere omnia. Melius autem est quod
bonum alicui collatum sit multorum commune, quam quod sit proprium:
quia bonum commune semper invenitur esse divinius quam bonum unius
tantum. Sed bonum unius fit multis commune si ab uno in alia
derivatur, quod non potest esse nisi inquantum diffundit ipsum in alia
per propriam actionem: si vero potestatem non habet illud in alia
transfundendi, manet sibi ipsi proprium. Sic igitur Deus rebus
creatis suam bonitatem communicavit ut una res, quod accepit, possit
in aliam transfundere. Detrahere ergo actiones proprias rebus, est
divinae bonitati derogare.
17. Adhuc. Subtrahere ordinem rebus creatis est eis subtrahere id
quod optimum habent: nam singula in seipsis sunt bona, simul autem
omnia sunt optima, propter ordinem universi; semper enim totum est
melius partibus et finis ipsarum. Si autem rebus subtrahantur
actiones, subtrahitur ordo rerum ad invicem: rerum enim quae sunt
diversae secundum suas naturas, non est colligatio in ordinis unitatem
nisi per hoc quod quaedam agunt et quaedam patiuntur. Inconveniens
igitur est dicere quod res non habeant proprias actiones.
18. Amplius. Si effectus non producuntur ex actione rerum
creatarum, sed solum ex actione Dei, impossibile est quod per
effectus manifestetur virtus alicuius causae creatae: non enim effectus
ostendit virtutem causae nisi ratione actionis quae, a virtute
procedens, ad effectum terminatur. Natura autem causae non
cognoscitur per effectum nisi inquantum per ipsum cognoscitur virtus
eius, quae naturam consequitur. Si igitur res creatae non habeant
actiones ad producendos effectus, sequetur quod nunquam natura alicuius
rei creatae poterit cognosci per effectum. Et sic subtrahitur nobis
omnis cognitio scientiae naturalis, in qua praecipue demonstrationes
per effectum sumuntur.
19. Item. Apparet per inductionem in omnibus quod simile agat suum
simile. Id autem quod generatur in rebus inferioribus non est forma
tantum, sed compositum ex materia et forma: nam omnis generatio ex
aliquo est, scilicet ex materia, et ad aliquid, scilicet formam.
Oportet ergo quod generans non sit forma tantum, sed compositum ex
materia et forma. Non igitur species rerum separatae, ut Platonici
posuerunt; neque intelligentia agens, ut posuit Avicenna, est causa
formarum quae sunt in materiis, sed magis hoc compositum ex materia et
forma.
20. Item. Si agere sequitur ad esse in actu, inconveniens est
quod actus perfectior actione destituatur. Perfectior autem actus est
forma substantialis quam accidentalis. Si igitur formae accidentales
quae sunt in rebus corporalibus habent proprias actiones, multo magis
forma substantialis habet aliquam propriam actionem. Non est autem
eius propria actio disponere materiam: quia hoc fit per alterationem,
ad quam sufficiunt formae accidentales. Igitur forma substantialis
generantis est principium actionis ut forma substantialis introducatur
in generatum.
21. Rationes autem quas inducunt facile est solvere. Cum enim ad
hoc aliquid fiat ut sit, sicut forma non dicitur ens quasi ipsa habeat
esse, sed quia per eam compositum est; ita nec forma proprie fit, sed
incipit esse per hoc quod compositum sit reductum de potentia in actum,
qui est forma.
22. Neque etiam oportet ut omne quod habet aliquam formam quasi
participatam, recipiat eam immediate ab eo quod est essentialiter
forma: sed immediate quidem ab alio quod habet similem formam, simili
modo scilicet participatam, quod tamen agat in virtute illius formae
separatae, si qua sit talis. Sic enim agens similem sibi effectum
producit.
23. Similiter etiam non oportet quod, quia omnis actio inferiorum
corporum fit per qualitates activas et passivas, quae sunt accidentia,
quod non producatur ex actione eorum nisi accidens. Quia illae formae
accidentales, sicut causantur a forma substantiali, quae simul cum
materia est causa omnium propriorum accidentium, ita agunt virtute
formae substantialis. Quod autem agit in virtute alterius, producit
effectum similem non sibi tantum, sed magis ei in cuius virtute agit:
sicut ex actione instrumenti fit in artificiato similitudo formae
artis. Ex quo sequitur quod ex actione formarum accidentalium
producuntur formae substantiales, inquantum agunt instrumentaliter in
virtute substantialium formarum.
24. In animalibus autem quae ex putrefactione generantur, causatur
forma substantialis ex agente corporali, scilicet corpore caelesti,
quod est primum alterans, unde oportet quod omnia moventia ad formam in
istis inferioribus, agant in virtute illius. Et propter hoc, ad
producendas aliquas formas imperfectas sufficit virtus caelestis,
absque agente univoco. Ad producendas autem formas perfectiores,
sicut sunt animae animalium perfectorum, requiritur etiam cum agente
caelesti agens univocum: talia enim animalia non generantur nisi ex
semine. Et propter hoc dicit Aristoteles, in II Phys., quod
homo generat hominem et sol.
25. Non est autem verum quod quantitas impediat actionem formae,
nisi per accidens: inquantum scilicet omnis quantitas continua est in
materia; forma autem in materia existens, cum sit minoris
actualitatis, est per consequens minoris virtutis in agendo. Unde
corpus quod habet minus de materia et plus de forma, scilicet ignis,
est magis activum. Supposito autem modo actionis quam forma in materia
existens habere potest, quantitas coauget magis quam minuat actionem.
Nam quanto corpus calidum fuerit maius, supposita aeque intensa
caliditate, tanto magis calefacit; et supposita gravitate aeque
intensa, quanto maius fuerit corpus grave, tanto velocius movebitur
motu naturali; et inde est quod tardius movetur motu innaturali. Quod
ergo corpora gravia sunt tardioris motus innaturalis cum fuerint maioris
quantitatis, non ostendit quod quantitas impediat actionem, sed magis
quod coaugeat ipsam.
26. Non oportet etiam quod corpus omne careat actione propter hoc
quod in ordine rerum substantia corporalis est infima secundum suum
genus. Quia etiam inter corpora unum est superius altero, et
formalius et magis activum: sicut ignis respectu inferiorum corporum.
Nec tamen etiam infimum corpus excluditur ab agendo. Manifestum est
enim quod corpus non potest agere se toto, cum sit compositum ex
materia, quae est ens in potentia, et ex forma, quae est actus: agit
enim unumquodque secundum quod est actu. Et propter hoc omne corpus
agit secundum suam formam: ad quam comparatur aliud corpus, scilicet
patiens, secundum suam materiam ut subiectum, inquantum materia eius
est in potentia ad formam agentis. Si autem e converso ad formam
corporis patientis sit in potentia materia corporis agentis, erunt
agentia et patientia ad invicem: sicut accidit in duobus corporibus
elementaribus. Sin autem, erit unum tantum agens, et alterum tantum
patiens respectu illius: sicut est comparatio corporis caelestis ad
corpus elementare. Sic igitur corpus agens agit in subiectum non
ratione totius corporis, sed formae per quam agit.
27. Non est etiam verum quod corpora sint in ultima remotione a
Deo. Cum enim Deus sit actus purus, secundum hoc aliqua magis vel
minus ab eo distant, quod sunt plus vel minus in actu vel in potentia.
Illud igitur in entibus est extreme distans a Deo quod est potentia
tantum, scilicet materia prima. Unde eius est pati tantum et non
agere. Corpora vero, cum sint composita ex materia et forma,
accedunt ad divinam similitudinem inquantum habent formam, quam
Aristoteles, in I Phys., nominat divinum quiddam. Et propter
hoc, secundum quod habent formam, agunt: secundum vero quod habent
materiam, patiuntur.
28. Ridiculum autem est dicere quod ideo corpus non agat quia
accidens non transit de subiecto in subiectum. Non enim hoc modo
dicitur corpus calidum calefacere quod idem numero calor qui est in
calefaciente corpore, transeat ad corpus calefactum: sed quia virtute
caloris qui est in corpore calefaciente, alius calor numero fit actu in
corpore calefacto, qui prius erat in eo in potentia. Agens enim
naturale non est traducens propriam formam in alterum subiectum: sed
reducens subiectum quod patitur, de potentia in actum.
29. Non igitur auferimus proprias actiones rebus creatis, quamvis
omnes effectus rerum creatarum Deo attribuamus quasi in omnibus
operanti.
|
|