|
1. Quibusdam autem difficile videtur ad intelligendum quod effectus
naturales et Deo attribuantur et naturali agenti.
2. Nam una actio a duobus agentibus non videtur progredi posse. Si
igitur actio per quam effectus naturalis producitur, procedit a corpore
naturali, non procedit a Deo.
3. Item. Quod potest fieri sufficienter per unum, superfluum est
si per multa fiat: videmus enim quod natura non facit per duo
instrumenta quod potest facere per unum. Cum igitur virtus divina
sufficiens sit ad producendos effectus naturales, superfluum est
adhibere ad eosdem effectus producendos etiam naturales virtutes: vel,
si virtus naturalis sufficienter proprium effectum producit, superfluum
est quod divina ad eundem effectum agat.
4. Praeterea. Si Deus totum effectum naturalem producit, nihil
relinquitur de effectu naturali agenti ad producendum. Non videtur
igitur esse possibile quod eosdem effectus Deus producere dicatur quos
res naturales producunt.
5. Haec autem difficultatem non afferunt si praemissa considerentur.
In quolibet enim agente est duo considerare, scilicet rem ipsam quae
agit, et virtutem qua agit: sicut ignis calefacit per calorem.
Virtus autem inferioris agentis dependet a virtute superioris agentis,
inquantum superius agens dat virtutem ipsam inferiori agenti per quam
agit; vel conservat eam; aut etiam applicat eam ad agendum, sicut
artifex applicat instrumentum ad proprium effectum; cui tamen non dat
formam per quam agit instrumentum, nec conservat, sed dat ei solum
motum. Oportet ergo quod actio inferioris agentis non solum sit ab eo
per virtutem propriam, sed per virtutem omnium superiorum agentium:
agit enim in virtute omnium. Et sicut agens infimum invenitur
immediatum activum, ita virtus primi agentis invenitur immediata ad
producendum effectum: nam virtus infimi agentis non habet quod producat
hunc effectum ex se, sed ex virtute proximi superioris; et virtus
illius hoc habet ex virtute superioris; et sic virtus supremi agentis
invenitur ex se productiva effectus, quasi causa immediata; sicut
patet in principiis demonstrationum, quorum primum est immediatum.
Sicut igitur non est inconveniens quod una actio producatur ex aliquo
agente et eius virtute, ita non est inconveniens quod producatur idem
effectus ab inferiori agente et Deo: ab utroque immediate, licet alio
et alio modo.
6. Patet etiam quod, etsi res naturalis producat proprium effectum,
non est superfluum quod Deus illum producat: quia res naturalis non
producit ipsum nisi virtute divina. Neque est superfluum, si Deus
per seipsum potest omnes effectus naturales producere, quod per quasdam
alias causas producantur. Non enim hoc est ex insufficientia divinae
virtutis, sed ex immensitate bonitatis ipsius, per quam suam
similitudinem rebus communicare voluit non solum quantum ad hoc quod
essent, sed etiam quantum ad hoc quod aliorum causae essent: his enim
duobus modis creaturae communiter omnes divinam similitudinem
consequuntur, ut supra ostensum est. Per hoc etiam decor ordinis in
rebus creatis apparet.
7. Patet etiam quod non sic idem effectus causae naturali et divinae
virtuti attribuitur quasi partim a Deo, et partim a naturali agente
fiat, sed totus ab utroque secundum alium modum: sicut idem effectus
totus attribuitur instrumento, et principali agenti etiam totus.
|
|