|
1. Ex his autem apparet quod divina providentia, qua res gubernat,
non impedit quin corruptio et defectus et malum in rebus inveniatur.
2. Divina enim gubernatio, qua Deus operatur in rebus, non
excludit operationem causarum secundarum, sicut iam ostensum est.
Contingit autem provenire defectum in effectu propter defectum causae
secundae agentis, absque eo quod sit defectus in primo agente: sicut
cum in effectu artificis habentis perfecte artem, contingit aliquis
defectus propter instrumenti defectum; et sicut hominem cuius vis
motiva est fortis, contingit claudicare, non propter defectum virtutis
motivae, sed propter tibiae curvitatem. Contingit igitur in his quae
aguntur et gubernantur a Deo, aliquem defectum et aliquod malum
inveniri, propter defectum agentium secundorum, licet in ipso Deo
nullus sit defectus.
3. Amplius. Perfecta bonitas in rebus creatis non inveniretur nisi
esset ordo bonitatis in eis, ut scilicet quaedam sint aliis meliora:
non enim implerentur omnes gradus possibiles bonitatis; neque etiam
aliqua creatura Deo similaretur quantum ad hoc quod alteri emineret.
Tolleretur etiam summus decor a rebus, si ab eis ordo distinctorum et
disparium tolleretur. Et quod est amplius, tolleretur multitudo a
rebus, inaequalitate bonitatis sublata: cum per differentias quibus
res ad invicem differunt, unum altero melius existat; sicut animatum
inanimato, et rationale irrationali. Et sic, si aequalitas omnimoda
esset in rebus, non esset nisi unum bonum creatum: quod manifeste
perfectioni derogat creaturae. Gradus autem bonitatis superior est ut
aliquid sit bonum quod non possit a bonitate deficere: inferior autem
eo est quod potest a bonitate deficere. Utrumque igitur gradum
bonitatis perfectio universi requirit. Ad providentiam autem
gubernantis pertinet perfectionem in rebus gubernatis servare, non
autem eam minuere. Igitur non pertinet ad divinam providentiam ut
omnino excludat a rebus potentiam deficiendi a bono. Hanc autem
potentiam sequitur malum: quia quod potest deficere, quandoque
deficit. Et ipse defectus boni malum est, ut supra ostensum est.
Non est igitur ad divinam providentiam pertinens ut omnino malum a
rebus prohibeat.
4. Adhuc. Optimum in gubernatione qualibet est ut rebus gubernatis
secundum modum suum provideatur: in hoc enim regiminis iustitia
consistit. Sicut igitur esset contra rationem humani regiminis si
impedirentur a gubernatore civitatis homines agere secundum sua officia
- nisi forte quandoque ad horam, propter aliquam necessitatem,- ita
esset contra rationem divini regiminis si non sineret res creatas agere
secundum modum propriae naturae. Ex hoc autem quod creaturae sic
agunt, sequitur corruptio et malum in rebus: cum, propter
contrarietatem et repugnantiam quae est in rebus, una res sit alterius
corruptiva. Non est igitur ad divinam providentiam pertinens malum
omnino a rebus gubernatis excludere.
5. Item. Impossibile est quod agens operetur aliquod malum nisi
propter hoc quod intendit aliquod bonum, sicut ex superioribus
apparet. Prohibere autem cuiuscumque boni intentionem universaliter a
rebus creatis, non pertinet ad providentiam eius qui est omnis boni
causa: sic enim multa bona subtraherentur ab universitate rerum;
sicut, si subtraheretur igni intentio generandi sibi simile, ad quam
sequitur hoc malum quod est corruptio rerum combustibilium, tolleretur
hoc bonum quod est generatio ignis, et conservatio ipsius secundum suam
speciem. Non est igitur divinae providentiae malum totaliter a rebus
excludere.
6. Adhuc. Multa bona sunt in rebus quae, nisi mala essent, locum
non haberent: sicut non esset patientia iustorum si non esset
malignitas persequentium; nec esset locus iustitiae vindicanti si
delicta non essent; in rebus etiam naturalibus non esset unius
generatio nisi esset alterius corruptio. Si ergo malum totaliter ab
universitate rerum per divinam providentiam excluderetur, oporteret
etiam bonorum multitudinem diminui. Quod esse non debet: quia
virtuosius est bonum in bonitate quam in malitia malum, sicut ex
superioribus patet. Igitur non debet per divinam providentiam
totaliter malum excludi a rebus.
7. Amplius. Bonum totius praeminet bono partis. Ad providum
igitur gubernatorem pertinet negligere aliquem defectum bonitatis in
parte, ut fiat augmentum bonitatis in toto: sicut artifex abscondit
fundamenta sub terra ut tota domus habeat firmitatem. Sed si malum a
quibusdam partibus universi subtraheretur, multum deperiret
perfectionis universi, cuius pulchritudo ex ordinata malorum et bonorum
adunatione consurgit, dum mala ex bonis deficientibus proveniunt, et
tamen ex eis quaedam bona consequuntur, ex providentia gubernantis:
sicut et silentii interpositio facit cantilenam esse suavem. Non
igitur per divinam providentiam debuit malum a rebus excludi.
8. Adhuc. Res aliae, et praecipue inferiores, ad bonum hominis
ordinantur sicut ad finem. Si autem nulla mala essent in rebus,
multum de bono hominis diminueretur, et quantum ad cognitionem, et
quantum ad boni desiderium vel amorem. Nam bonum ex comparatione mali
magis cognoscitur; et dum aliqua mala perpetimur, ardentius bona
optamus; sicut quantum bonum sit sanitas, infirmi maxime cognoscunt;
qui etiam ad eam magis exardent quam sani. Non igitur pertinet ad
divinam providentiam mala a rebus totaliter excludere.
9. Propter quod dicitur, Isaiae 45-7: faciens pacem et creans
malum. Et Amos 3-6: non est malum in civitate quod Deus non
faciat.
10. Per haec autem excluditur quorundam error qui, propter hoc quod
mala in mundo evenire videbant, dicebant Deum non esse: sicut
Boetius, in I de Cons., introducit quendam philosophum
quaerentem: si Deus est, unde malum? Esset autem e contrario
arguendum: si malum est, Deus est. Non enim esset malum sublato
ordine boni, cuius privatio est malum. Hic autem ordo non esset, si
Deus non esset.
11. Tollitur etiam et erroris occasio per praemissa illis qui
divinam providentiam usque ad haec corruptibilia extendi negabant,
propter hoc quod in eis multa mala evenire conspiciebant; sola autem
incorruptibilia divinae providentiae subdi dicebant, in quibus nullus
defectus, nec malum aliquod invenitur. Per haec etiam tollitur
errandi occasio Manichaeis, qui duo prima principia agentia
posuerunt, bonum et malum, quasi malum sub providentia boni Dei locum
habere non posset.
12. Solvitur etiam et quorundam dubitatio: utrum scilicet actiones
malae sint a Deo? Nam cum ostensum sit omne agens actionem suam
producere inquantum agit virtute divina, et ex hoc, Deum esse omnium
et effectuum et actionum causam; itemque ostensum sit quod malum et
defectus in his quae providentia divina reguntur, accidat ex conditione
secundarum causarum, in quibus potest esse defectus: manifestum est
quod actiones malae, secundum quod deficientes sunt, non sunt a Deo,
sed a causis proximis deficientibus; quantum autem ad id quod de
actione et entitate habent, oportet quod sint a Deo; sicut
claudicatio est a virtute motiva quantum ad id quod habet de motu,
quantum vero ad id quod habet de defectu, est ex curvitate cruris.
|
|