|
1. Videtur autem quibusdam rationibus praedictae sententiae posse
obviari.
2. Ex propria enim differentia specifica unumquodque speciem
sortitur. Malum autem est differentia specifica in aliquibus
generibus, scilicet in habitibus et actibus moralibus: sicut enim
virtus secundum suam speciem est bonus habitus, ita contrarium vitium
est malus habitus secundum suam speciem; et similiter de actibus
virtutum et vitiorum. Malum igitur est dans speciem aliquibus rebus.
Est igitur aliqua essentia, et aliquibus rebus naturalis.
3. Praeterea. Utrumque contrariorum est natura quaedam: si enim
nihil poneret, alterum contrariorum esset privatio vel negatio pura.
Sed bonum et malum dicuntur esse contraria. Malum igitur est natura
aliqua.
4. Item. Bonum et malum dicuntur esse genera contrariorum ab
Aristotele, in praedicamentis. Cuiuslibet autem generis est essentia
et natura aliqua: nam non entis non sunt species neque differentiae,
et ita quod non est, non potest esse genus. Malum igitur est aliqua
essentia et natura.
5. Adhuc. Omne quod agit, est res aliqua. Malum autem agit
inquantum malum: repugnat enim bono et corrumpit ipsum. Malum
igitur, inquantum malum, est res aliqua.
6. Amplius. In quibuscumque invenitur magis et minus, oportet quod
sint res aliquae habentes ordinem: negationes enim et privationes non
suscipiunt magis et minus. Invenitur autem inter mala unum altero
peius. Oportet igitur, ut videtur, quod malum sit res aliqua.
7. Praeterea. Res et ens convertuntur. Est autem malum in mundo.
Ergo est res aliqua et natura.
[Caput 9]
8. Has autem rationes non difficile est solvere. Malum enim et
bonum in moralibus specificae differentiae ponuntur, ut prima ratio
proponebat, quia moralia a voluntate dependent: secundum hoc enim
aliquid ad genus moris pertinet, quod est voluntarium. Voluntatis
autem obiectum est finis et bonum. Unde a fine speciem moralia
sortiuntur: sicut et naturales actiones a forma principii activi, ut
calefactio a calore. Quia igitur bonum et malum dicuntur secundum
universalem ordinem ad finem, vel privationem ordinis, oportet quod in
moralibus primae differentiae sint bonum et malum. Unius autem generis
oportet esse unam mensuram primam. Moralium autem mensura est ratio.
Oportet igitur quod a fine rationis dicantur aliqua in moralibus bona
vel mala. Quod igitur in moralibus sortitur speciem a fine qui est
secundum rationem, dicitur secundum speciem suam bonum: quod vero
sortitur speciem a fine contrario fini rationis, dicitur secundum
speciem suam malum. Finis autem ille, etsi tollat finem rationis,
est tamen aliquod bonum: sicut delectabile secundum sensum, vel
aliquid huiusmodi. Unde et in aliquibus animalibus sunt bona; et
homini etiam cum sunt secundum rationem moderata; et contingit quod est
malum uni, esse bonum alteri. Et ideo nec malum, secundum quod est
differentia specifica in genere moralium, importat aliquid quod sit
secundum essentiam suam malum: sed aliquid quod secundum se est bonum,
malum autem homini, inquantum privat ordinem rationis, quod est
hominis bonum.
9. Ex quo etiam patet quod malum et bonum sunt contraria secundum
quod in genere moralium accipiuntur: non autem simpliciter accepta,
sicut secunda ratio proponebat, sed malum privatio est boni, inquantum
est malum.
10. Eodem etiam modo potest accipi dictum quod malum et bonum,
prout sunt in moralibus, sunt genera contrariorum, ex quo tertia ratio
procedebat. Omnium enim contrariorum moralium vel utrumque est malum,
sicut prodigalitas et illiberalitas; vel unum bonum et alterum malum,
sicut liberalitas et illiberalitas. Est igitur malum morale et genus
et differentia, non secundum quod est privatio boni rationis, ex quo
dicitur malum; sed ex natura actionis vel habitus ordinati ad aliquem
finem qui repugnat debito fini rationis; sicut homo caecus est hominis
individuum non inquantum est caecus, sed inquantum est hic homo; et
irrationale est differentia animalis non propter privationem rationis,
sed ratione talis naturae ad quam sequitur remotio rationis. Potest
etiam dici quod Aristoteles dicit malum et bonum esse genera, non
secundum propriam opinionem, cum inter prima decem genera, in quorum
quolibet invenitur aliqua contrarietas, ea non connumeret; sed
secundum opinionem Pythagorae, qui posuit bonum et malum esse prima
genera et prima principia, et in utroque eorum posuit esse decem prima
contraria: sub bono quidem finitum, par, unum, dextrum,
masculinum, quiescens, rectum, lucem, quadratum, et ultimo bonum;
sub malo autem, infinitum, impar, plurale, sinistrum, femininum,
motum, curvum, tenebras, altera parte longius, et ultimo malum.
Sic autem et in pluribus librorum logicorum locis utitur exemplis,
secundum sententiam aliorum philosophorum, quasi probabilibus secundum
illud tempus. Habet tamen et hoc dictum aliquam veritatem: nam
impossibile est quod probabiliter dicitur, secundum totum esse falsum.
Omnium enim contrariorum unum est perfectum, et alterum diminutum,
quasi privationem quandam habens admixtam: sicut album et calidum sunt
perfecta, frigidum vero et nigrum sunt imperfecta, quasi cum
privatione significata. Quia igitur omnis diminutio et privatio ad
rationem mali pertinet; omnis autem perfectio et complementum ad
rationem boni: semper in contrariis alterum sub bono videtur
comprehendi, alterum ad rationem mali accedere. Et secundum hoc bonum
et malum genera contrariorum omnium esse videntur.
11. Per hoc etiam patet qualiter malum repugnat bono, ex quo quarta
ratio procedebat. Secundum enim quod formae et fini, quae habent
rationem boni, et sunt agendi vera principia, est adiuncta privatio
contrariae formae et finis contrarii, actio quae sequitur ex tali forma
et tali fine, attribuitur privationi et malo: per accidens quidem,
nam privatio, secundum quod huiusmodi, non est alicuius actionis
principium. Propter quod bene in IV cap. de Div. Nom., dicit
Dyonisius, quod malum non pugnat contra bonum nisi virtute boni,
secundum se vero est impotens et infirmum, quasi nullius actionis
principium. Malum tamen corrumpere dicitur bonum non solum agendo
virtute boni, sicut expositum est: sed formaliter secundum se, sicut
dicitur caecitas corrumpere visum quia est ipsa visus corruptio; per
quem modum dicitur albedo parietem colorare quia est ipse parietis
color.
12. Dicitur autem aliquid altero magis et minus malum, per recessum
a bono. Sic enim quae privationem important, intenduntur et
remittuntur, sicut inaequale et dissimile: dicitur enim inaequalius
quod est ab aequalitate magis distans; et similiter dissimilius magis a
similitudine recedens. Unde et magis malum dicitur quod est magis
privatum bono, quasi magis a bono distans. Privationes autem
intenduntur non quasi aliquam essentiam habentes, sicut qualitates et
formae, ut quinta ratio procedebat, sed per augmentum causae
privantis: sicut aer tenebrosior est quanto plura fuerint interposita
obstacula lucis, sic enim longius a lucis participatione distat.
13. Dicitur etiam malum esse in mundo, non quasi essentiam aliquam
habeat, vel res quaedam existat, ut sexta ratio procedebat: sed ea
ratione qua dicitur quod res aliqua mala est ipso malo; sicut caecitas
et quaelibet privatio esse dicitur quia animal caecitate est caecum.
Ens enim dupliciter dicitur, ut philosophus in metaphysica docet.
Uno modo, secundum quod significat essentiam rei, et dividitur per
decem praedicamenta: et sic nulla privatio potest dici ens. Alio
modo, secundum quod significat veritatem compositionis: et sic malum
et privatio dicitur ens, inquantum privatione dicitur aliquid esse
privatum.
|
|