|
1. Sicut autem divina providentia non excludit universaliter malum a
rebus, ita etiam non excludit contingentiam, nec necessitatem rebus
imponit.
2. Iam enim ostensum est quod operatio providentiae qua Deus
operatur in rebus, non excludit causas secundas, sed per eas
impletur, inquantum agunt virtute Dei. Ex causis autem proximis
aliqui effectus dicuntur necessarii vel contingentes, non autem ex
causis remotis: nam fructificatio plantae est effectus contingens
propter causam proximam, quae est vis germinativa, quae potest
impediri et deficere; quamvis causa remota, scilicet sol, sit causa
ex necessitate agens. Cum igitur inter causas proximas multae sint
quae deficere possunt, non omnes effectus qui providentiae subduntur,
erunt necessarii, sed plurimi sunt contingentes.
3. Adhuc. Ad divinam providentiam pertinet ut gradus entium qui
possibiles sunt, adimpleantur, ut ex supra dictis patet. Ens autem
dividitur per contingens et necessarium: et est per se divisio entis.
Si igitur divina providentia excluderet omnem contingentiam, non omnes
gradus entium conservarentur.
4. Amplius. Quanto aliqua sunt propinquiora Deo, tanto magis de
similitudine ipsius participant: et quanto magis distant, tanto magis
a similitudine ipsius deficiunt. Illa autem quae sunt Deo
propinquissima, sunt omnino immobilia: scilicet substantiae
separatae, quae maxime ad Dei similitudinem accedunt, qui est omnino
immobilis. Quae autem sunt his proxima, et moventur immediate ab his
quae semper eodem modo se habent, quandam immobilitatis speciem
retinent, in hoc quod semper eodem modo moventur, sicut corpora
caelestia. Consequitur ergo quod ea quae consequuntur ad ista, et ab
eis sunt mota, longius ab immobilitate Dei distant, ut scilicet non
semper eodem modo moveantur. Et in hoc ordinis pulchritudo apparet.
Omne autem necessarium, inquantum huiusmodi, semper eodem modo se
habet. Repugnaret igitur divinae providentiae, ad quam pertinet
ordinem in rebus statuere et conservare, si omnia ex necessitate
evenirent.
5. Praeterea. Quod necessarium est esse, semper est. Nullum
autem corruptibile semper est. Si igitur divina providentia hoc
requirit quod omnia sint necessaria, sequitur quod nihil sit in rebus
corruptibile: et per consequens nec generabile. Subtraheretur ergo a
rebus tota pars generabilium et corruptibilium. Quod perfectioni
derogat universi.
6. Adhuc. In omni motu est quaedam generatio et corruptio: nam in
eo quod movetur, aliquid incipit et aliquid desinit esse. Si igitur
omnis generatio et corruptio subtraheretur, subtracta contingentia
rerum, ut ostensum est, consequens est quod etiam motus subtraheretur
a rebus, et omnia mobilia.
7. Item. Debilitatio virtutis alicuius substantiae, et eius
impedimentum ex aliquo contrario agente, est ex aliqua eius
immutatione. Si ergo divina providentia non impedit motum a rebus,
neque etiam impedietur debilitatio virtutis ipsarum, aut impedimentum
ex resistentia alterius. Ex virtutis autem debilitate, et eius
impedimento, contingit quod res naturalis non semper eodem modo
operatur, sed quandoque deficit ab eo quod competit sibi secundum suam
naturam, ut sic naturales effectus non ex necessitate proveniant. Non
igitur pertinet ad providentiam divinam quod rebus provisis necessitatem
imponat.
8. Amplius. In his quae providentia debite reguntur, non debet
esse aliquid frustra. Cum igitur manifestum sit causas aliquas esse
contingentes, ex eo quod impediri possunt ut non producant suos
effectus, patet quod contra rationem providentiae esset quod omnia ex
necessitate contingerent. Non igitur divina providentia necessitatem
rebus imponit, contingentiam a rebus universaliter excludens.
|
|