|
1. Ex quo etiam patet quod providentia voluntatis libertati non
repugnat.
2. Cuiuslibet enim providentis gubernatio ad perfectionem rerum
gubernatarum ordinatur vel adipiscendam, vel augendam, vel
conservandam. Quod igitur perfectionis est, magis conservandum est
per providentiam quam quod est imperfectionis et defectus. In rebus
autem inanimatis causarum contingentia ex imperfectione et defectu est:
secundum enim suam naturam sunt determinata ad unum effectum, quem
semper consequuntur nisi sit impedimentum vel ex debilitate virtutis,
vel ex aliquo exteriori agente, vel ex materiae indispositione; et
propter hoc causae naturales agentes non sunt ad utrumque, sed ut
frequentius eodem modo suum effectum producunt, deficiunt autem raro.
Quod autem voluntas sit causa contingens, ex ipsius perfectione
provenit: quia non habet virtutem limitatam ad unum, sed habet in
potestate producere hunc effectum vel illum; propter quod est
contingens ad utrumlibet. Magis igitur pertinet ad providentiam
divinam conservare libertatem voluntatis quam contingentiam in
naturalibus causis.
3. Amplius. Ad providentiam divinam pertinet ut rebus utatur
secundum modum earum. Modus autem agendi cuiuslibet rei consequitur
formam eius, quae est principium actionis. Forma autem per quam agit
voluntarie agens, non est determinata: agit enim voluntas per formam
apprehensam ab intellectu, nam bonum apprehensum movet voluntatem ut
eius obiectum; intellectus autem non habet unam formam effectus
determinatam, sed de ratione sua est ut multitudinem formarum
comprehendat. Et propter hoc voluntas multiformes effectus producere
potest. Non igitur ad rationem providentiae pertinet quod excludat
voluntatis libertatem.
4. Item. Per gubernationem cuiuscumque providentis res gubernatae
deducuntur ad finem convenientem: unde et de providentia divina
Gregorius Nyssenus dicit quod est voluntas Dei per quam omnia quae
sunt, convenientem deductionem accipiunt. Finis autem ultimus
cuiuslibet creaturae est ut consequatur divinam similitudinem, sicut
supra ostensum est. Esset igitur providentiae repugnans si alicui rei
subtraheretur illud per quod assequitur similitudinem divinam. Agens
autem voluntarium assequitur divinam similitudinem in hoc quod libere
agit: ostensum est enim in primo liberum arbitrium in Deo esse. Non
igitur per providentiam subtrahitur voluntatis libertas.
5. Adhuc. Providentia est multiplicativa bonorum in rebus
gubernatis. Illud ergo per quod multa bona subtraherentur a rebus,
non pertinet ad providentiam. Si autem libertas voluntatis
tolleretur, multa bona subtraherentur. Tolleretur enim laus virtutis
humanae, quae nulla est si homo libere non agit. Tolleretur etiam
iustitia praemiantis et punientis, si non libere homo ageret bonum vel
malum. Cessaret etiam circumspectio in consiliis, quae de his quae ex
necessitate aguntur, frustra tractantur. Esset igitur contra
providentiae rationem si subtraheretur voluntatis libertas.
6. Hinc est quod dicitur Eccli. 15-14 Deus ab initio
constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Et iterum:
18 ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei,
dabitur illi.
7. Per haec autem excluditur opinio Stoicorum, qui secundum ordinem
quendam causarum intransgressibilem, quem Graeci ymarmenen vocabant,
omnia ex necessitate dicebant provenire.
|
|