|
1. Ex praemissis etiam apparet quod divina providentia non subtrahit
a rebus fortunam et casum.
2. In his enim quae in minori parte accidunt, dicitur esse fortuna
et casus. Si autem non provenirent aliqua ut in minori parte, omnia
ex necessitate acciderent: nam ea quae sunt contingentia ut in
pluribus, in hoc solo a necessariis differunt, quod possunt in minori
parte deficere. Esset autem contra rationem providentiae divinae si
omnia ex necessitate contingerent, ut ostensum est. Igitur et contra
rationem providentiae divinae esset si nihil foret fortuitum et casuale
in rebus.
3. Amplius. Contra rationem providentiae esset si res providentiae
subiectae non agerent propter finem: cum providentiae sit omnia
ordinare in finem. Esset etiam contra perfectionem universi si nulla
res corruptibilis esset, nec aliqua virtus deficere potens, ut ex
supra dictis patet. Ex hoc autem quod aliquod agens propter finem
deficit ab eo quod intendit, sequitur aliqua casu contingere. Esset
igitur contra rationem providentiae, et perfectionis rerum, si non
essent aliqua casualia.
4. Adhuc. Multitudo et diversitas causarum ex ordine divinae
providentiae et dispositionis procedit. Supposita autem causarum
diversitate, oportet unam alteri quandoque concurrere per quam
impediatur, vel iuvetur, ad suum effectum producendum. Ex concursu
autem duarum vel plurium causarum contingit aliquid casualiter evenire,
dum finis non intentus ex concursu alicuius causae provenit: sicut
inventio debitoris ab eo qui ibat ad forum causa emendi aliquid,
provenit ex hoc quod debitor etiam ad forum ivit. Non est igitur
divinae providentiae contrarium quod sint aliqua fortuita et casualia in
rebus.
5. Item. Quod non est, non potest esse alicuius causa. Unde
oportet quod unumquodque, sicut se habet ad esse, ita se habeat ad hoc
quod sit causa. Oportet igitur quod secundum diversitatem ordinis in
entibus sit etiam diversitas ordinis in causis. Ad perfectionem autem
rerum requiritur quod non solum sint in rebus entia per se, sed etiam
entia per accidens: res enim quae non habent in sua substantia ultimam
perfectionem, oportet quod perfectionem aliquam consequantur per
accidentia; et tanto per plura, quanto magis distant a simplicitate
Dei. Ex hoc autem quod aliquod subiectum habet multa accidentia,
sequitur quod sit aliquod ens per accidens: nam subiectum et accidens,
et etiam duo accidentia unius subiecti, sunt unum et ens per accidens;
sicut homo albus, et musicum album. Oportet igitur ad perfectionem
rerum quod sint etiam causae quaedam per accidens. Ea autem quae ex
causis aliquibus procedunt per accidens, dicuntur accidere a casu vel
fortuna. Non est igitur contra rationem providentiae, quae
perfectionem rerum conservat, ut aliqua fiant a casu vel fortuna.
6. Praeterea. Ad ordinem divinae providentiae pertinet ut sit ordo
et gradus in causis. Quanto autem aliqua causa est superior, tanto
est maioris virtutis: unde eius causalitas ad plura se extendit.
Nullius autem causae naturalis intentio se extendit ultra virtutem
eius: esset enim frustra. Oportet ergo quod intentio causae
particularis non se extendat ad omnia quae contingere possunt. Ex hoc
autem contingit aliquid casualiter vel fortuito, quod eveniunt aliqua
praeter intentionem agentium. Ordo igitur divinae providentiae exigit
quod sit casus et fortuna in rebus.
7. Hinc est quod dicitur Eccle. 9-11: vidi nec velocium esse
cursum etc., sed tempus casumque in omnibus, scilicet inferioribus.
|
|