|
1. Ex his autem quae ostensa sunt, manifestum fit quod divina
providentia pervenit usque ad singularia generabilium et
corruptibilium.
2. Non enim videtur horum non esse providentia nisi propter eorum
contingentiam, et quia multa in eis casualiter et fortuito eveniunt:
in hoc enim solum differunt ab incorruptibilibus et universalibus
corruptibilium, quorum dicunt providentiam esse. Providentiae autem
non repugnat contingentia, et casus et fortuna, neque voluntarium, ut
ostensum est. Nihil igitur prohibet et horum providentiam esse, sicut
incorruptibilium et universalium.
3. Adhuc. Si Deus horum singularium providentiam non habet, aut
hoc est quia non cognoscit ea; aut quia non potest; aut quia non vult
eorum curam habere. Non autem potest dici quod Deus singularia non
cognoscat: ostensum enim est supra quod Deus eorum notitiam habet.
Neque etiam potest dici quod Deus eorum curam habere non possit: cum
eius potentia sit infinita, ut supra probatum est. Nec etiam haec
singularia gubernationis non capacia sunt: cum videamus ea gubernari
rationis industria, sicut patet in hominibus; et per naturalem
instinctum, sicut patet in apibus et multis animalibus brutis, quae
quodam naturali instinctu gubernantur. Neque etiam potest dici quod
Deus non velit ea gubernare: cum voluntas ipsius sit universaliter
omnis boni; bonum autem eorum quae gubernantur, in ordine
gubernationis maxime consistit. Non igitur potest dici quod Deus
horum singularium curam non habeat.
4. Amplius. Omnes causae secundae, in hoc quod causae existunt,
divinam similitudinem consequuntur, ut ex supra dictis patet.
Invenitur autem hoc communiter in causis producentibus aliquid, quod
curam habent eorum quae producunt: sicut animalia naturaliter nutriunt
foetus suos. Deus igitur curam habet eorum quorum causa existit. Est
autem causa etiam istorum particularium, ut ex supra dictis patet.
Habet igitur eorum curam.
5. Item. Ostensum est supra quod Deus in rebus creatis non ex
necessitate naturae agit, sed per voluntatem et intellectum. Ea autem
quae aguntur per intellectum et voluntatem, curae providentis
subduntur, quae in hoc consistere videtur quod per intellectum aliqua
dispensentur. Divinae ergo providentiae subduntur ea quae ab ipso
aguntur. Ostensum est autem supra quod Deus operatur in omnibus
causis secundis, et omnes earum effectus reducuntur in Deum sicut in
causam: et sic oportet quod ea quae in istis singularibus aguntur,
sint ipsius opera. Igitur haec singularia, et motus et operationes
ipsorum, divinae providentiae subiacent.
6. Praeterea. Stulta est providentia alicuius qui non curat ea sine
quibus ea quae curat esse non possunt. Constat autem quod, si omnia
deficerent particularia, quod universalia eorum remanere non possent.
Si igitur Deus universalia tantum curat, singularia vero ista omnino
derelinquit, stulta et imperfecta erit eius providentia.
7. Si autem dicat aliquis quod horum singularium Deus curam habet
usque ad hoc quod conserventur in esse, non autem quantum ad alia: hoc
omnino esse non potest. Nam omnia alia quae circa singularia
accidunt, ad eorum conservationem vel corruptionem ordinantur. Si
ergo Deus habet curam singularium quantum ad eorum conservationem,
habet curam omnium circa ea contingentium.
8. Potest autem aliquis dicere quod sola cura universalium sufficit
ad particularium conservationem in esse. Provisa sunt enim cuilibet
speciei ea per quae quodlibet individuum speciei illius potest
conservari in esse: sicut data sunt animalibus organa ad cibum sumendum
et digerendum, et cornua ad protegendum se. Utilitates autem horum
non deficiunt nisi in minori parte: cum ea quae sunt a natura,
producant effectus suos vel semper, vel frequenter. Et sic non
possunt omnia individua deficere, etsi aliquod deficiat.
9. Sed secundum hanc rationem, omnia quae circa individua
contingunt, providentiae subiacebunt, sicut et conservatio eorum in
esse: quia circa singularia alicuius speciei nihil potest accidere quod
non reducatur aliquo modo ad principia illius speciei. Sic igitur
singularia non magis subiacent divinae providentiae quantum ad
conservationem in esse, quam quantum ad alia.
10. Praeterea. In comparatione rerum ad finem talis ordo apparet
quod accidentia sunt propter substantias, ut per ea perficiantur; in
substantiis vero materia est propter formam; per hanc enim participat
divinam bonitatem, propter quam omnia facta sunt, ut supra ostensum
est. Ex quo patet quod singularia sunt propter naturam universalem.
Cuius signum est quod in his in quibus potest natura universalis
conservari per unum individuum, non sunt multa individua unius
speciei: sicut patet in sole et luna. Cum autem providentia sit
ordinativa aliquorum in finem, oportet quod ad providentiam pertineant
et fines, et ea quae sunt ad finem. Subiacent igitur providentiae non
solum universalia, sed etiam singularia.
11. Adhuc. Haec est differentia inter cognitionem speculativam et
practicam, quod cognitio speculativa, et ea quae ad ipsam pertinent,
perficiuntur in universali; ea vero quae pertinent ad cognitionem
practicam, perficiuntur in particulari: nam finis speculativae est
veritas, quae primo et per se in immaterialibus consistit et in
universalibus; finis vero practicae est operatio, quae est circa
singularia. Unde medicus non curat hominem in universali, sed hunc
hominem: et ad hoc est tota scientia medicinae ordinata. Constat
autem quod providentia ad practicam cognitionem pertinet: cum sit
ordinativa rerum in finem. Esset igitur imperfectissima Dei
providentia si in universalibus consisteret, et usque ad singularia non
perveniret.
12. Item. Cognitio speculativa magis perficitur in universali quam
in particulari: quia magis sciuntur universalia quam particularia; et
propter hoc universalissimorum principiorum cognitio omnibus est
communis. Ille vero perfectior est in scientia speculativa qui non
solum universalem, sed propriam cognitionem de rebus habet: nam qui
cognoscit in universali tantum, cognoscit rem solum in potentia.
Propter quod discipulus de universali cognitione principiorum reducitur
in propriam cognitionem conclusionum per magistrum, qui utramque
cognitionem habet: sicut aliquid reducitur de potentia in actum per ens
actu. Multo igitur magis in scientia practica perfectior est qui non
solum in universali, sed etiam in particulari res disponit ad actum.
Divina igitur providentia, quae est perfectissima, usque ad
singularia se extendit.
13. Amplius. Cum Deus sit causa entis inquantum est ens, ut
supra ostensum est, oportet quod ipse sit provisor entis inquantum est
ens: providet enim rebus inquantum est causa earum. Quicquid ergo
quocumque modo est, sub eius providentia cadit. Singularia autem sunt
entia, et magis quam universalia: quia universalia non subsistunt per
se, sed sunt solum in singularibus. Est igitur divina providentia
etiam singularium.
14. Item. Res creatae providentiae divinae subduntur prout ab ipso
in finem ultimum ordinantur, qui est bonitas sua. Participatio ergo
divinae bonitatis a rebus creatis est per providentiam divinam.
Bonitatem autem divinam participant etiam singularia contingentia.
Oportet ergo quod etiam ad ea divina providentia se extendat.
15. Hinc est quod dicitur Matth. 6: duo passeres asse veneunt,
et unus ex eis non cadit in terra sine patre meo. Et Sap. 8-1:
attingit a fine usque ad finem fortiter: idest, a primis creaturis
usque ad infimas earum. Ezechiel etiam 9-9 arguitur opinio
quorundam qui dicebant, dereliquit dominus terram, dominus non videt;
et Iob 22-14, circa cardines caeli perambulat, nec nostra
considerat.
16. Per haec autem excluditur opinio quorundam qui dixerunt quod
divina providentia non se extendit usque ad haec singularia. Quam
quidem opinionem quidam Aristoteli imponunt, licet ex verbis eius
haberi non possit.
|
|