|
1. Quidam autem concesserunt providentiam divinam usque ad haec
singularia procedere, sed quibusdam mediantibus causis. Posuit enim
Plato, ut Gregorius Nyssenus dicit, triplicem providentiam.
Quarum prima est summi Dei, qui primo et principaliter providet
propriis, idest omnibus spiritualibus et intellectualibus;
consequenter vero toti mundo quantum ad genera et species, et
universales causas, quae sunt corpora caelestia. Secunda vero est qua
providetur singularibus animalium et plantarum, et aliorum generabilium
et corruptibilium, quantum ad eorum generationem et corruptionem et
alias mutationes. Quam quidem providentiam Plato attribuit diis qui
caelum circumeunt. Aristoteles vero horum causalitatem attribuit
obliquo circulo. Tertiam vero providentiam ponit rerum quae ad humanam
vitam pertinent. Quam quidem attribuit quibusdam Daemonibus circa
terram existentibus, qui sunt, secundum ipsum, humanarum actionum
custodes. Sed tamen, secundum Platonem, secunda et tertia
providentia a prima dependet: nam Deus summus secundos et tertios
statuit provisores.
2. Haec autem positio Catholicae fidei consonat quantum ad hoc quod
omnium providentiam reducit in Deum sicut in primum auctorem. Videtur
autem sententiae fidei repugnare quantum ad hoc, quod non omnia
particularia divinae providentiae immediate dicit esse subiecta. Quod
ex praemissis ostendi potest.
3. Habet enim Deus immediatam singularium cognitionem, non quasi ea
in suis causis cognoscens tantum, sed etiam in seipsis, sicut in primo
huius operis ostensum est. Inconveniens autem videtur quod,
singularia cognoscens, eorum ordinem non velit, in quo bonum
praecipuum eorum constat: cum voluntas sua sit totius bonitatis
principium. Oportet ergo quod, sicut immediate singularia cognoscit,
ita immediate eorum ordinem statuat.
4. Amplius. Ordo qui per providentiam in rebus gubernatis
statuitur, ex ordine illo provenit quem provisor in sua mente
disponit: sicut et forma artis quae fit in materia, ab ea procedit
quae est in mente artificis. Oportet autem, ubi sunt multi provisores
unus sub alio, quod ordinem conceptum superior inferiori tradat: sicut
ars inferior accipit principia a superiori. Si igitur secundi et
tertii provisores ponuntur esse sub primo provisore, qui est Deus
summus, oportet quod ordinem statuendum in rebus a summo Deo
accipiant. Non est autem possibile quod iste ordo sit in eis
perfectior quam in summo Deo: quinimmo omnes perfectiones per modum
descensus ab eo in alia proveniunt, ut ex superioribus patet. Oportet
autem quod ordo rerum sit in secundis provisoribus non solum in
universali, sed etiam quantum ad singularia: alias non possent sua
providentia in singularibus ordinem statuere. Multo igitur magis ordo
singularium est in divinae providentiae dispositione.
5. Adhuc. In his quae humana providentia reguntur, invenitur quod
aliquis superior provisor circa quaedam magna et universalia per seipsum
excogitat qualiter sint ordinanda, minimorum vero ordinem ipse non
excogitat, sed aliis inferioribus excogitandum relinquit. Et hoc
quidem contingit propter eius defectum: inquantum vel singularium
minimorum conditiones ignorat; vel non sufficit ad omnium ordinem
excogitandum, propter laborem et temporis prolixitatem quae
requireretur. Huiusmodi autem defectus longe sunt a Deo: nam ipse
omnia singularia cognoscit; nec in intelligendo laborat, aut tempus
requirit, cum intelligendo seipsum, omnia alia cognoscat, sicut supra
ostensum est. Ipse igitur omnium et singularium ordinem excogitat.
Eius igitur providentia est omnium singularium immediate.
6. Item. In rebus humanis inferiores provisores per suam industriam
ordinem excogitant in his quorum gubernatio eis a praesidente
committitur. Quam quidem industriam a praesidente homine non habent,
nec usum ipsius: si vero a superiore eam haberent, iam ordinatio per
superiorem fieret, ipsi autem essent illius ordinationis non
provisores, sed executores. Constat autem per supra dicta quod omnis
sapientia et intellectus a summo Deo in omnibus intelligentibus
causatur; nec intellectus aliquis potest aliquid intelligere nisi
virtute divina, sicut nec aliquod agens operatur nisi inquantum agit in
virtute ipsius. Est igitur ipse Deus immediate sua providentia omnia
dispensans: quicumque vero sub ipso provisores dicuntur, sunt
providentiae ipsius executores.
7. Praeterea. Superior providentia dat regulas providentiae
inferiori: sicut politicus dat regulas et leges duci exercitus, qui
dat leges et regulas centurionibus et tribunis. Si igitur sub prima
providentia Dei summi sunt aliae providentiae, oportet quod Deus
illis secundis vel tertiis provisoribus det regulas sui regiminis. Aut
ergo dat eis regulas et leges universales, aut particulares. Si autem
dat eis universales regulas regiminis, cum universales regulae non
possint semper ad particularia applicari, maxime in rebus mobilibus,
quae non semper eodem modo se habent; oporteret quod illi provisores
secundi vel tertii quandoque praeter regulas sibi datas ordinarent de
rebus suae provisioni subiectis. Haberent ergo iudicium super regulas
acceptas: quando secundum eas oporteret agere, et quando eas
praetermittere oporteret. Quod esse non potest: quia hoc iudicium ad
superiorem pertinet; nam eius est interpretari leges et dispensare in
eis, cuius est eas condere. Hoc igitur iudicium de regulis
universalibus datis, oportet quod fiat per supremum provisorem. Quod
quidem esse non posset si se ordinationi horum singularium immediate non
immisceret. Oportet igitur, secundum hoc, quod sit horum immediatus
provisor. Si vero secundi et tertii provisores a summo provisore
particulares regulas et leges accipiunt, manifeste apparet quod horum
singularium ordinatio fit immediate per divinam providentiam.
8. Amplius. Semper provisor superior habet iudicium de his quae ab
inferioribus provisoribus ordinantur: utrum sint bene ordinata necne.
Si igitur secundi provisores vel tertii sunt sub Deo primo provisore,
oportet quod Deus iudicium habeat de his quae ab his ordinantur. Quod
quidem esse non potest, si horum singularium ordinem non consideret.
Habet igitur ipse per seipsum curam de his singularibus.
9. Adhuc. Si Deus per seipsum immediate haec inferiora singularia
non curat, hoc non est nisi vel quia ea despicit; vel ne eis eius
dignitas inquinetur, ut quidam dicunt. Hoc autem irrationabile est.
Nam dignius est provide aliquorum ordinationem excogitare, quam in eis
operari. Si igitur Deus in omnibus operatur, sicut supra ostensum
est, nec in hoc aliquid eius dignitati derogatur, quinimmo pertinet ad
eius universalem et summam virtutem; nullo modo despiciendum est ei,
vel eius dignitatem commaculat, si circa haec singularia immediate
providentiam habeat.
10. Item. Omnis sapiens qui provide sua virtute utitur, in agendo
moderatur suae virtutis usum, ordinans ad quid et quantum perveniat:
alias virtus in agendo sapientiam non sequeretur. Constat autem ex
praemissis quod divina virtus in operando usque ad infima rerum
pervenit. Igitur divina sapientia est ordinativa qui, et quot, et
qualiter ex eius virtute progrediantur effectus, etiam in infimis
rebus. Est igitur ipse immediate sua providentia omnium rerum ordinem
excogitans.
11. Hinc est quod dicitur Rom. 13-1: quae a Deo sunt,
ordinata sunt. Et Iudith. 9-4: tu fecisti priora, et illa post
illa cogitasti, et hoc factum est quod ipse voluisti.
|
|