|
1. Attendendum est autem quod ad providentiam duo requiruntur:
ordinatio, et ordinis executio. Quorum primum fit per virtutem
cognoscitivam: unde qui perfectioris cognitionis sunt, ordinatores
aliorum dicuntur, sapientis enim est ordinare. Secundum vero fit per
virtutem operativam. E contrario autem se habet in his duobus: nam
tanto perfectior est ordinatio, quanto magis descendit ad minima;
minimorum autem executio condecet inferiorem virtutem, effectui
proportionatam. In Deo autem quantum ad utrumque summa perfectio
invenitur: est enim in eo perfectissima sapientia ad ordinandum,
virtus perfectissima ad operandum. Oportet ergo quod ipse omnium
ordines per sapientiam suam disponat, etiam minimorum: exequatur vero
minima per alias inferiores virtutes, per quas ipse operetur, sicut
virtus universalis et altior per inferiorem et particularem virtutem.
Conveniens est igitur quod sint inferiores agentes divinae providentiae
executores.
2. Item. Ostensum est supra quod divina operatio non excludit
operationes causarum secundarum. Ea vero quae ex operationibus
causarum secundarum proveniunt, divinae providentiae subiacent: cum
Deus omnia singularia ordinet per seipsum, ut ostensum est. Sunt
igitur secundae causae divinae providentiae executrices.
3. Adhuc. Quanto virtus alicuius agentis est fortior, tanto in
magis remota suam operationem extendit: sicut ignis, quanto est
maior, magis remota calefacit. Hoc autem non contingit in agente quod
non agit per medium: quia quidlibet in quod agit, est sibi proximum.
Cum igitur virtus divinae providentiae sit maxima, per aliqua media ad
ultima suam operationem perducere debet.
4. Amplius. Ad dignitatem regentis pertinet ut habeat multos
ministros, et diversos sui regiminis executores: quia tanto altius et
maius ostendetur suum dominium, quanto plures in diversis gradibus ei
subduntur. Nulla autem dignitas alicuius regentis est comparabilis
dignitati divini regiminis. Conveniens igitur est quod per diversos
gradus agentium fiat divinae providentiae executio.
5. Praeterea. Convenientia ordinis perfectionem providentiae
demonstrat: cum ordo sit proprius providentiae effectus. Ad
convenientiam autem ordinis pertinet ut nihil inordinatum relinquatur.
Perfectio igitur divinae providentiae requirit ut excessum aliquarum
rerum supra alias ad ordinem convenientem reducat. Hoc autem fit cum
ex abundantia aliquorum magis habentium, provenit aliquod bonum minus
habentibus. Cum igitur perfectio universi requirat quod quaedam aliis
abundantius divinam bonitatem participent, ut supra ostensum est,
exigit divinae providentiae perfectio ut per ea quae plenius divinam
bonitatem participant, executio divini regiminis compleatur.
6. Adhuc. Nobilior est ordo causarum quam effectuum: sicut et
causa potior est effectu. Magis igitur in eo perfectio providentiae
demonstratur. Si autem non essent aliquae causae mediae exequentes
divinam providentiam non esset in rebus ordo causarum, sed effectuum
tantum. Exigit igitur divinae providentiae perfectio quod sint causae
mediae executrices ipsius.
7. Hinc est quod in Psalmo dicitur: benedicite domino omnes
virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius; et alibi:
ignis, grando, nix, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius.
|
|