|
1. Quia vero ad providentiam divinam pertinet ut ordo servetur in
rebus; congruus autem ordo est ut a supremis ad infima proportionaliter
descendatur: oportet quod divina providentia secundum quandam
proportionem usque ad res ultimas perveniat. Haec autem proportio est
ut, sicut supremae creaturae sunt sub Deo et gubernantur ab ipso, ita
inferiores creaturae sint sub superioribus et regantur ab ipsis. Inter
omnes autem creaturas sunt supremae intellectuales, sicut ex
superioribus patet. Exigit igitur divinae providentiae ratio ut
ceterae creaturae per creaturas rationales regantur.
2. Amplius. Quaecumque creatura exequitur divinae providentiae
ordinem, hoc habet inquantum participat aliquid de virtute primi
providentis: sicut et instrumentum non movet nisi inquantum per motum
participat aliquid de virtute principalis agentis. Quae igitur amplius
de virtute divinae providentiae participant, sunt executiva divinae
providentiae in illa quae minus participant. Creaturae autem
intellectuales plus aliis de ipsa participant: nam, cum ad
providentiam requiratur et dispositio ordinis, quae fit per
cognoscitivam virtutem, et executio, quae fit per operativam,
creaturae rationales utramque virtutem participant, reliquae vero
creaturae virtutem operativam tantum. Per creaturas igitur rationales
omnes aliae creaturae sub divina providentia reguntur.
3. Adhuc. Cuicumque datur a Deo aliqua virtus, datur ei in ordine
ad effectum ipsius virtutis: sic enim optime omnia disponuntur, dum
unumquodque ordinatur ad omnia bona quae ex ipso nata sunt provenire.
Virtus autem intellectiva de se est ordinativa et regitiva: unde
videmus quod, quando coniunguntur in eodem, virtus operativa sequitur
regimen intellectivae virtutis; sicut in homine videmus quod ad
imperium voluntatis moventur membra. Idem etiam apparet si in diversis
existant: nam illi homines qui excedunt in virtute operativa, oportet
quod dirigantur ab illis qui in virtute intellectiva excedunt. Exigit
igitur divinae providentiae ratio quod creaturae aliae per
intellectuales creaturas regantur.
4. Item. Virtutes particulares natae sunt moveri a virtutibus
universalibus: ut patet tam in arte quam in natura. Constat autem
quod virtus intellectiva est universalior omni alia virtute operativa:
nam virtus intellectiva continet formas universales, omnis autem virtus
operativa tantum est ex aliqua forma propria operantis. Oportet igitur
quod per virtutes intellectuales moveantur et regantur omnes aliae
creaturae.
5. Praeterea. In omnibus potentiis ordinatis una est directiva
alterius, quae magis rationem cognoscit: unde videmus in artibus quod
ars illa ad quam pertinet finis, ex quo sumitur ratio totius
artificii, dirigit illam, et imperat ei, quae artificium operatur,
sicut ars gubernatoria navifactivae; et illa quae formam inducit,
imperat ei quae materiam disponit. Instrumenta vero, quae non
cognoscunt aliquam rationem, reguntur tantum. Cum igitur solae
intellectuales creaturae rationes ordinis creaturarum cognoscere
possint, earum erit regere et gubernare omnes alias creaturas.
6. Adhuc. Quod est per se, est causa eius quod est per aliud.
Solae autem creaturae intellectuales operantur per seipsas, utpote
suarum operationum per liberum voluntatis arbitrium dominae existentes:
aliae vero creaturae ex necessitate naturae operantur, tanquam ab alio
motae. Creaturae igitur intellectuales per suam operationem sunt
motivae et regitivae aliarum creaturarum.
|
|