|
1. Cum autem inter creaturas intellectuales quaedam sint aliis
altiores, ut ex superioribus patet, oportet quod etiam inferiores
intellectualium naturarum per superiores gubernentur.
2. Adhuc. Virtutes magis universales sunt motivae virtutum
particularium, sicut dictum est. Superiores autem inter
intellectuales naturas habent formas magis universales, ut supra
ostensum est. Sunt igitur ipsae regitivae inferiorum intellectualium
naturarum.
3. Item. Potentia intellectiva quae est propinquior principio,
semper invenitur regitiva intellectualis virtutis quae magis a principio
distat. Quod quidem apparet tam in scientiis speculativis quam in
activis: scientia enim speculativa quae accipit ab alia principia ex
quibus demonstrat, dicitur esse illi subalternata; et scientia activa
quae est propinquior fini, qui est principium in operativis, est
architectonica respectu magis distantis. Cum ergo inter intellectuales
substantias quaedam sint primo principio, scilicet Deo,
propinquiores, ut in secundo ostensum est, ipsae erunt aliarum
regitivae.
4. Adhuc. Superiores intellectuales substantiae perfectius divinae
sapientiae influentiam in seipsis recipiunt: cum unumquodque recipiat
aliquid secundum modum suum. Per sapientiam autem divinam omnia
gubernantur. Et sic oportet quod ea quae magis divinam sapientiam
participant, sint gubernativa eorum quae minus participant.
Substantiae igitur intellectuales inferiores gubernantur per
superiores.
5. Dicuntur ergo superiores spiritus et Angeli, inquantum
inferiores spiritus dirigunt quasi eis annuntiando, nam Angeli quasi
nuntii dicuntur; et ministri, inquantum per suam operationem
exequuntur, etiam in corporalibus, divinae providentiae ordinem, nam
minister est quasi instrumentum animatum, secundum philosophum. Et
hoc est quod dicitur in Psalmo. Qui facit Angelos suos spiritus, et
ministros suos flammam ignis.
|
|