|
1. Cum autem corporalia per spiritualia regantur, ut ostensum est,
corporalium autem est quidam ordo: oportet quod superiora corpora per
superiores intellectuales substantias regantur, inferiora vero per
inferiores. Quia etiam quanto aliqua substantia est superior, tanto
virtus eius est universalior; virtus vero intellectualis substantiae
est universalior virtute corporis: superiores quidem inter
intellectuales substantias habent virtutes non explicabiles per aliquam
virtutem corpoream, et ideo non sunt corporibus unitae; inferiores
vero habent virtutes particulatas explicabiles per aliqua corporea
instrumenta, et ideo oportet quod corporibus uniantur.
2. Sicut autem superiores inter substantias intellectuales sunt
universalioris virtutis, ita etiam perfectius divinam dispositionem ab
ipso recipiunt, in hoc quod usque ad singula ordinis rationem
cognoscunt per hoc quod a Deo accipiunt. Haec autem divinae
ordinationis manifestatio divinitus facta usque ad ultimas
intellectualium substantiarum pertingit: sicut dicitur Iob 25-3:
nunquid est numerus militum eius, et super quem non splendet lumen
eius? Sed inferiores intellectus non in ea perfectione ipsam recipiunt
quod per eam singula quae ad ordinem providentiae spectant, ab ipsis
exequenda, cognoscere possint, sed solum in quadam communitate:
quantoque sunt inferiores, tanto per primam illuminationem divinitus
acceptam minus in speciali divini ordinis cognitionem accipiunt; in
tantum quod intellectus humanus, qui est infimus secundum naturalem
cognitionem, solum quorundam universalissimorum notitiam habet. Sic
igitur substantiae intellectuales superiores perfectionem cognitionis
praedicti ordinis immediate consequuntur a Deo, quam quidem
perfectionem oportet quod aliae inferiores per eas consequantur: sicut
supra diximus quod universalis discipuli cognitio per cognitionem
magistri, qui in speciali cognoscit, perducitur ad perfectum.
3. Hinc est quod Dionysius de supremis intellectualibus
substantiis, quas primae hierarchiae, idest sacri principatus
nominat, 7 cap. Cael. Hier., dicit quod non per alias
substantias sanctificatae, sed ab ipsa divinitate, in ipsam immediate
extenduntur et ad immaterialem et invisibilem pulchritudinem, quantum
fas est, in contemplationem adducuntur et ad divinorum operum scibiles
rationes; et per has dicit suppositas caelestium essentiarum
dispositiones erudiri. Sic ergo altiores intellectus in altiori
principio cognitionis perfectionem suscipiunt.
4. In qualibet autem dispositione providentiae ipsa ordinatio
effectuum ex forma agentis derivatur: oportet enim effectus a causa
secundum aliquam similitudinem procedere. Quod autem agens suae formae
similitudinem effectibus communicet, est propter aliquem finem.
Primum ergo principium in dispositione providentiae est finis;
secundum, forma agentis; tertium, ipsa dispositio ordinis effectuum.
Supremum igitur in ordine intellectus est quod in fine ordinis ratio
attendatur; secundum autem, quod in forma; tertium vero, quod ipsa
ordinis dispositio in seipsa, non in aliquo altiori principio
cognoscatur. Unde et ars quae considerat finem, est architectonica
respectu eius quae considerat formam, sicut gubernatoria respectu navis
factivae; ea vero quae considerat formam, respectu eius quae
considerat solum ordines motuum qui ordinantur ad formam, sicut navis
factiva respectu manu artificum.
5. Sic ergo inter illos intellectus qui immediate in ipso Deo
perfectam cognitionem ordinis providentiae divinae percipiunt, est
quidam ordo, quia supremi et primi ordinis providentiae rationem
percipiunt in ipso ultimo fine, qui est divina bonitas; quidam tamen
eorum aliis clarius. Et isti dicuntur Seraphim, quasi ardentes vel
incendentes, quia per incendium designari solet intensio amoris vel
desiderii, quae sunt de fine. Unde Dionysius dicit, 7 cap.
Cael. Hier., quod ex hoc eorum nomine designatur mobilitas eorum
circa divina, fervens et flexibilis, et reductio inferiorum in Deum,
sicut in finem.
6. Secundi autem rationem ordinis providentiae in ipsa forma divina
perfecte cognoscunt. Et hi dicuntur Cherubim, quod interpretatur
scientiae plenitudo: scientia enim per formam scibilis perficitur.
Unde dicit Dionysius quod talis nominatio significat, quod sunt
contemplativi in prima operatrice virtute divinae pulchritudinis.
7. Tertii vero ipsam dispositionem divinorum iudiciorum in seipsa
considerant. Et hi dicuntur throni: nam per thronum potestas
iudiciaria designatur, secundum illud: sedes super thronum et iudicas
iustitiam. Unde dicit Dionysius quod per hanc nominationem designatur
quod sunt deiferi, et ad omnes divinas susceptiones familiariter
aperti.
8. Non autem sic praemissa intelligenda sunt quasi aliud sit divina
bonitas, aliud divina essentia, et aliud eius scientia rerum
dispositionem continens: sed quia secundum haec alia et alia est eius
consideratio.
9. Inter ipsos etiam inferiores spiritus, qui divini ordinis per eos
exequendi perfectam cognitionem per superiores spiritus consequuntur,
oportet ordinem esse. Nam quae inter ea sunt altiora, virtutis etiam
sunt universalioris in cognoscendo: unde cognitionem ordinis
providentiae in principiis et causis magis universalibus adipiscuntur;
inferiores vero in causis magis particularibus; altioris enim
intellectus esset homo qui ordinem omnium naturalium considerare posset
in corporibus caelestibus, quam qui indiget ad perfectam cognitionem ad
inferiora corpora prospicere. Illi igitur qui in causis
universalibus, quae sunt mediae inter Deum, qui est universalissima
causa, et causas particulares, possunt ordinem providentiae perfecte
cognoscere, medii sunt inter illos qui in ipso Deo rationem praedicti
ordinis considerare sufficiunt, et eos qui in causis particularibus
necesse habent considerare. Et hi a Dionysio ponuntur in media
hierarchia, quae, sicut a suprema dirigitur, ita dirigit infimam: ut
dicit in 8 cap. Cael. Hier.
10. Inter has etiam intellectuales substantias oportet quod ordo
quidam existat. Nam ipsa universalis providentiae dispositio
distribuitur quidem, primo, in multos executores. Quod quidem fit
per ordinem dominationum: dominorum enim est praecipere quid alii
exequantur. Unde Dionysius dicit, 8 cap. Cael. Hier., quod
nomen dominationis designat aliquam anagogen superpositam omni
servituti, et omni subiectione superiorem.
11. Secundo autem, ab operante et exequente distribuitur et
multiplicatur ad varios effectus. Quod quidem fit per ordinem
virtutum, quarum nomen, ut Dionysius ibidem dicit, significat
quandam fortem virilitatem in omnes deiformes operationes, non
relinquentem suimet imbecillitate aliquem deiformem motum. In quo
patet quod principium universalis operationis ad hunc ordinem pertinet.
Unde videtur quod ad hunc ordinem pertineat motus caelestium corporum,
ex quibus, sicut ex quibusdam universalibus causis, consequuntur
particulares effectus in natura: et ideo virtutes caelorum nominantur
Luc. 21-26, ubi dicitur: virtutes caelorum movebuntur. Ad eos
etiam spiritus pertinere videtur executio divinorum operum quae praeter
naturae ordinem fiunt, nam ista sunt sublimissima in divinis
ministeriis: propter quod Gregorius dicit quod virtutes dicuntur illi
spiritus per quos signa frequentius fiunt. Et si quid aliud universale
et primum est in ministeriis divinis exequendis, conveniens est ad hunc
ordinem pertinere.
12. Tertio vero, universalis providentiae ordo, iam in effectibus
institutus, inconfusus custoditur, dum cohibentur ea quae possent hunc
ordinem perturbare. Quod quidem pertinet ad ordinem potestatum. Unde
Dionysius ibidem dicit quod nomen potestatum importat quandam bene
ordinatam et inconfusam circa divinas susceptiones ordinationem. Et
ideo Gregorius dicit quod ad hunc ordinem pertinet contrarias
potestates arcere.
13. Infimi autem inter superiores intellectuales substantias sunt
qui ordinem divinae providentiae ut in particularibus causis
cognoscibilem divinitus accipiunt: et hi immediate rebus humanis
praeponuntur. Unde de eis Dionysius dicit quod ista tertia dispositio
spirituum humanis hierarchiis per consequentiam praecipit. Per res
autem humanas intelligendae sunt omnes inferiores naturae et causae
particulares, quae ad hominem ordinantur et in usum hominis cedunt,
sicut patet ex praemissis.
14. Inter hos etiam quidam ordo existit. Nam in rebus humanis est
aliquod bonum commune, quod quidem est bonum civitatis vel gentis,
quod videtur ad principatuum ordinem pertinere. Unde Dionysius eodem
capitulo dicit quod nomen principatuum designat quiddam ductivum cum
ordine sacro. Propter quod et Dan. 10, fit mentio de Michaele
principe Iudaeorum, et principe Persarum, et Graecorum. Et sic
dispositio regnorum, et mutatio dominationis a gente in gentem, ad
ministerium huius ordinis pertinere oportet. Instructio etiam eorum
qui inter homines existunt principes, de his quae ad administrationem
sui regiminis pertinent, ad hunc ordinem spectare videtur.
15. Est etiam aliquod humanum bonum quod non in communitate
consistit, sed ad unum aliquem pertinet secundum seipsum, non tamen
uni soli utile, sed multis: sicut quae sunt ab omnibus et singulis
credenda et observanda, sicut ea quae sunt fidei, et cultus divinus,
et alia huiusmodi. Et hoc ad Archangelos pertinet, de quibus
Gregorius dicit quod summa nuntiant: sicut Gabrielem Archangelum
nominamus, qui virgini verbi incarnationem nuntiavit ab omnibus
credendam.
16. Quoddam vero humanum bonum est ad unumquemque singulariter
pertinens. Et huiusmodi ad ordinem pertinent Angelorum, de quibus
Gregorius dicit quod infima nuntiant: unde et hominum custodes esse
dicuntur, secundum illud Psalmi: Angelis suis Deus mandavit de te,
ut custodiant te in omnibus viis tuis. Unde et Dionysius dicit quod
Archangeli medii sunt inter principatus et Angelos, habentes aliquid
commune cum utrisque: cum principatibus quidem, inquantum inferioribus
Angelis ducatum praestant, nec immerito, quia quae sunt propria in
humanis, secundum ea quae sunt communia dispensari oportet; cum
Angelis vero, quia annuntiant Angelis, et per Angelos nobis,
quorum est manifestare hominibus, quae ad eos pertinent secundum
uniuscuiusque analogiam. Propter quod et commune nomen ultimus ordo
quasi speciale sibi assumit: quia scilicet officium habet nobis
immediate nuntiandi. Et propter hoc Archangeli nomen compositum
habent ex utroque: dicuntur enim Archangeli quasi principes Angeli.
17. Assignat autem et Gregorius aliter caelestium spirituum
ordinationem: nam principatus inter medios spiritus connumerat, post
dominationes immediate; virtutes vero inter infimos, ante
Archangelos. Sed, diligenter inspicientibus, utraque ordinatio in
modico differt. Nam secundum Gregorium, principatus dicuntur, non
qui gentibus praeponuntur, sed qui etiam ipsis bonis spiritibus
principantur, quasi primi existentes in ministeriorum divinorum
executione: dicit enim quod principari est inter alios priorem
existere. Hoc autem, secundum assignationem ante dictam, diximus ad
virtutum ordinem pertinere. Virtutes autem, secundum Gregorium,
sunt quae ad quasdam particulares operationes ordinantur, cum in aliquo
speciali casu, praeter communem ordinem, oportet aliqua miraculose
fieri. Secundum quam rationem satis convenienter cum infimis
ordinantur.
18. Utraque autem ordinatio ex verbis apostoli auctoritatem habere
potest. Dicit enim Ephes. 1-20 constituens illum, scilicet
Christum, ad dexteram suam in caelestibus, supra omnem principatum et
potestatem et virtutem et dominationem. In quo patet quod,
ascendendo, supra principatus potestates posuit, et supra has
virtutes, supra quas dominationes collocavit. Quem ordinem Dionysius
observavit. Ad Colossenses autem, loquens de Christo, dicit: sive
throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia
per ipsum et in ipso creata sunt. In quo patet quod, a thronis
incipiens, descendendo, sub eis dominationes, sub quibus
principatus, et sub his potestates posuit. Quem ordinem Gregorius
observavit. De Seraphim autem fit mentio Isaiae 6; de Cherubim,
Ezech. 1; de Archangelis, in canonica Iudae, cum Michael
Archangelus cum Diabolo disputans etc.; de Angelis autem in
Psalmis, ut dictum est.
19. Est autem in omnibus ordinatis virtutibus hoc commune, quod in
vi superioris virtutis omnes inferiores agunt. Unde id quod diximus ad
Seraphim ordinem pertinere, omnes inferiores ex virtute ipsius
exequuntur. Et similiter etiam est in aliis ordinibus considerandum.
|
|