|
1. Inter alias vero intellectuales substantias humanae animae infimum
gradum habent: quia, sicut supra dictum est, in prima sui
institutione cognitionem ordinis providentiae divinae in sola quadam
universali cognitione suscipiunt; ad perfectam vero ordinis secundum
singula cognitionem, oportet quod ex ipsis rebus, in quibus ordo
divinae providentiae iam particulariter institutus est, perducatur.
Unde oportuit quod haberet organa corporea, per quae a rebus
corporalibus cognitionem hauriret. Ex quibus tamen, propter
debilitatem intellectualis luminis, perfectam notitiam eorum quae ad
hominem spectant, adipisci non valent nisi per superiores spiritus
adiuventur, hoc exigente divina dispositione, ut inferiores per
superiores spiritus perfectionem acquirant, ut supra ostensum est.
Quia tamen aliquid homo de lumine intellectuali participat, ei
secundum providentiae divinae ordinem subduntur animalia bruta, quae
intellectu nullo modo participant. Unde dicitur Gen. 1-26:
faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, scilicet
secundum quod intellectum habet, et praesit piscibus maris, et
volatilibus caeli, et bestiis terrae.
2. Animalia vero bruta, etsi intellectu careant, quia tamen
cognitionem aliquam habent, plantis, et aliis quae cognitione carent,
secundum divinae providentiae ordinem praeferuntur. Unde dicitur
Gen. 1-29 ecce, dedi vobis omnem herbam afferentem semen super
terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis
sui, ut sint vobis in escam, et cunctis animantibus terrae.
3. Inter ea vero quae penitus cognitione carent, unum subiacet
alteri secundum quod est unum altero potentius in agendo. Non enim
participant aliquid de dispositione providentiae, sed solum de
executione.
4. Quia vero homo habet et intellectum et sensum et corporalem
virtutem, haec in ipso ad invicem ordinantur, secundum divinae
providentiae dispositionem, ad similitudinem ordinis qui in universo
invenitur, nam virtus corporea subditur sensitivae et intellectivae
virtuti, velut exequens earum imperium; ipsa sensitiva potentia
intellectivae subditur, et eius imperio continetur.
5. Ex eadem autem ratione, et inter ipsos homines ordo invenitur.
Nam illi qui intellectu praeminent, naturaliter dominantur; illi vero
qui sunt intellectu deficientes, corpore vero robusti, a natura
videntur instituti ad serviendum; sicut Aristoteles dicit in sua
politica. Cui etiam concordat sententia Salomonis, qui dicit,
Proverb. 11-29: qui stultus est, serviet sapienti. Et Exod.
18 dicitur: provide de omni plebe viros sapientes et timentes Deum,
qui iudicent populum omni tempore.
6. Sicut autem in operibus unius hominis ex hoc inordinatio provenit
quod intellectus sensualem virtutem sequitur; sensualis vero virtus
propter corporis indispositionem trahitur ad corporis motum, ut in
claudicantibus apparet: ita et in regimine humano inordinatio provenit
ex eo quod non propter intellectus praeminentiam aliquis praeest, sed
vel robore corporali dominium sibi usurpat, vel propter sensualem
affectionem aliquis ad regendum praeficitur. Quam quidem
inordinationem nec Salomon tacet, qui dicit, Eccle. 10-5 est et
malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie
principis, positum stultum in dignitate sublimi. Huiusmodi autem
inordinatio divinam providentiam non excludit: provenit enim,
permissione divina, ex defectu inferiorum agentium; sicut et de aliis
malis dictum est. Neque per huiusmodi inordinationem totaliter
naturalis ordo pervertitur: nam stultorum dominium infirmum est, nisi
sapientum consilio roboretur. Unde dicitur Proverb. 20-18:
cogitationes consiliis roborabuntur et gubernaculis tractanda sunt
bella; et 24-5 vir sapiens fortis est et vir doctus validus et
robustus: quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa
consilia. Et quia consilians regit eum qui consilium accipit, et
quodammodo ei dominatur, dicitur Proverb. 17-2, quod servus
sapiens dominabitur filiis stultis.
7. Patet ergo quod divina providentia ordinem omnibus rebus imponit:
ut sic verum sit quod dicit apostolus, Rom. 13-1: quae a Deo
sunt, ordinata sunt.
|
|