|
1. Ex praemissis autem concludi potest quod malum non causatur nisi a
bono.
2. Si enim alicuius mali est causa malum; malum autem non agit nisi
virtute boni, ut probatum est: oportet ipsum bonum esse causam
primariam mali.
3. Adhuc. Quod non est, nullius est causa. Omnem igitur causam
oportet esse ens aliquod. Malum autem non est ens aliquod, ut
probatum est. Malum igitur non potest esse alicuius causa. Oportet
igitur si ab aliquo causetur malum, quod illud sit bonum.
4. Item. Quicquid est proprie et per se alicuius causa, tendit in
proprium effectum. Si igitur malum esset per se alicuius causa,
tenderet in proprium effectum, scilicet malum. Hoc autem est falsum:
nam ostensum est quod omne agens intendit bonum. Malum igitur per se
non est causa alicuius, sed solum per accidens. Omnis autem causa per
accidens reducitur ad causam per se. Solum autem bonum potest esse per
se causa, sed malum non potest esse per se causa. Malum igitur
causatum est a bono.
5. Praeterea. Omnis causa vel est materia, vel forma, vel agens,
vel finis. Malum autem non potest esse neque materia neque forma:
ostensum est enim supra quod tam ens actu, quam ens in potentia, est
bonum. Similiter non potest esse agens: cum unumquodque agat secundum
quod est actu et formam habet. Neque etiam potest esse finis: cum sit
praeter intentionem, ut probatum est. Malum igitur non potest esse
alicuius causa. Si igitur aliquid sit causa mali, oportet quod sit a
bono causatum.
6. Cum autem malum et bonum sint opposita; unum autem oppositorum
non potest esse causa alterius nisi per accidens, sicut frigidum
calefacit, ut dicitur in VIII physicorum: sequitur quod bonum non
possit esse causa activa mali nisi per accidens.
7. Hoc autem accidens in naturalibus potest esse et ex parte
agentis; et ex parte effectus. Ex parte quidem agentis, sicut cum
agens patitur defectum virtutis, ex quo sequitur quod actio sit
defectiva et effectus deficiens: ut, cum virtus membri digerentis est
debilis, sequitur imperfecta decoctio et humor indigestus, quae sunt
quaedam mala naturae. Accidit autem agenti, inquantum est agens,
quod virtutis defectum patiatur: non enim agit secundum quod deficit ei
virtus, sed secundum quod habet aliquid de virtute; si enim penitus
virtute careret, omnino non ageret. Sic igitur malum causatur per
accidens ex parte agentis, inquantum agens est deficientis virtutis.
Propter quod dicitur quod malum non habet causam efficientem, sed
deficientem: quia malum non sequitur ex causa agente nisi inquantum est
deficientis virtutis, et secundum hoc non est efficiens. In idem
autem redit si defectus actionis et effectus proveniat ex defectu
instrumenti, vel cuiuscumque alterius quod requiritur ad actionem
agentis, sicut cum virtus motiva producit claudicationem propter tibiae
curvitatem: utroque enim agens agit, et virtute et instrumento.
8. Ex parte vero effectus, malum ex bono causatur per accidens, tum
ex parte materiae effectus; tum ex parte formae ipsius. Si enim
materia sit indisposita ad recipiendam impressionem agentis, necesse
est defectum sequi in effectu: sicut cum monstruosi partus sequuntur
propter materiae indigestionem. Nec hoc imputatur ad aliquem defectum
agentis, si materiam indispositam non transmutat ad actum perfectum:
unicuique enim agenti naturali est virtus determinata secundum modum
suae naturae, quam si non excedat, non propter hoc erit deficiens in
virtute, sed tunc solum quando deficit a mensura virtutis sibi debitae
per naturam.
9. Ex parte autem formae effectus, per accidens malum incidit
inquantum formae alicui de necessitate adiungitur privatio alterius
formae, unde simul cum generatione unius rei, necesse est alterius rei
sequi corruptionem. Sed hoc malum non est malum effectus intenti ab
agente, sicut in praecedentibus patet, sed alterius rei.
10. Sic igitur in naturalibus patet quod malum per accidens tantum
causatur a bono. Eodem autem modo et in artificialibus accidit. Ars
enim in sua operatione imitatur naturam, et similiter peccatum in
utraque invenitur.
11. In moralibus autem videtur aliter se habere. Non enim ex
defectu virtutis sequi videtur morale vitium: cum infirmitas virtutis
morale vitium vel totaliter tollat, vel saltem diminuat; infirmitas
enim non meretur poenam, quae culpae debetur, sed magis misericordiam
et ignoscentiam; voluntarium enim oportet esse moris vitium, non
necessarium. Si tamen diligenter consideretur, invenitur quantum ad
aliquid simile, quantum vero ad aliquid dissimile. Dissimile quidem
quantum ad hoc, quod vitium morale in sola actione consideratur, non
autem in aliquo effectu producto: nam virtutes morales non sunt
factivae, sed activae. Artes autem factivae sunt: et ideo dictum est
quod in eis similiter peccatum accidit sicut in natura. Malum igitur
morale non consideratur ex materia vel forma effectus, sed solum
consequitur ex agente.
12. In actionibus autem moralibus inveniuntur per ordinem quatuor
activa principia. Quorum unum est virtus executiva, scilicet vis
motiva, qua moventur membra ad exequendum imperium voluntatis. Unde
haec vis a voluntate movetur, quae est aliud principium. Voluntas
vero movetur ex iudicio virtutis apprehensivae, quae iudicat hoc esse
bonum vel malum, quae sunt voluntatis obiecta, unum ad prosequendum
movens, aliud ad fugiendum. Ipsa autem vis apprehensiva movetur a re
apprehensa. Primum igitur activum principium in actionibus moralibus
est res apprehensa; secundum vis apprehensiva; tertium voluntas;
quartum vis motiva, quae exequitur imperium rationis.
13. Actus autem virtutis exequentis iam praesupponit bonum vel malum
morale. Non enim ad mores huiusmodi actus exteriores pertinent nisi
secundum quod sunt voluntarii. Unde, si voluntatis sit actus bonus,
et actus exterior bonus dicetur: malus autem, si ille sit malus.
Nihil autem ad malitiam moralem pertineret si actus exterior deficiens
esset defectu ad voluntatem non pertinente: claudicatio enim non est
vitium moris, sed naturae. Huiusmodi igitur virtutis exequentis
defectus moris vitium vel totaliter excusat, vel minuit. Actus vero
quo res movet apprehensivam virtutem, immunis est a vitio moris: movet
enim secundum ordinem naturalem visibile visum, et quodlibet obiectum
potentiam passivam. Ipse etiam actus apprehensivae virtutis, in se
consideratus, morali vitio caret: cum eius defectus vitium morale vel
excuset vel minuat, sicut et defectus exequentis virtutis; pariter
enim infirmitas et ignorantia excusant peccatum vel minuunt.
Relinquitur igitur quod morale vitium in solo actu voluntatis primo et
principaliter inveniatur: et rationabiliter etiam ex hoc actus moralis
dicatur, quia voluntarius est. In actu igitur voluntatis quaerenda
est radix et origo peccati moralis.
14. Videtur autem hanc inquisitionem consequi difficultas. Cum
enim actus deficiens proveniat propter defectum activi principii,
oportet praeintelligere defectum in voluntate ante peccatum morale.
Qui quidem defectus si sit naturalis, semper inhaeret voluntati:
semper igitur voluntas in agendo moraliter peccabit; quod actus
virtutum falsum esse ostendunt. Si autem defectus sit voluntarius,
iam est peccatum morale, cuius causa iterum inquirenda restabit: et
sic ratio in infinitum deducet. Oportet ergo dicere quod defectus in
voluntate praeexistens non sit naturalis, ne sequatur voluntatem in
quolibet actu peccare; neque etiam casualis et fortuitus, non enim
esset in nobis morale peccatum, casualia enim sunt impraemeditata et
extra rationem. Est igitur voluntarius. Non tamen peccatum morale:
ne cogamur in infinitum procedere. Quod quidem qualiter esse possit,
considerandum est.
15. Cuiuslibet siquidem activi principii perfectio virtutis ex
superiori activo dependet: agens enim secundum agit per virtutem primi
agentis. Cum igitur secundum agens manet sub ordine primi agentis,
indeficienter agit: deficit autem in agendo si contingat ipsum ab
ordine primi agentis deflecti; sicut patet in instrumento cum deficit a
motu agentis. Dictum est autem quod in ordine actionum moralium duo
principia voluntatem praecedunt: scilicet vis apprehensiva; et
obiectum apprehensum, quod est finis. Cum autem unicuique mobili
respondeat proprium motivum, non quaelibet vis apprehensiva est debitum
motivum cuiuslibet appetitus, sed huius haec, et illius alia. Sicut
igitur appetitus sensitivi proprium motivum est vis apprehensiva
sensualis, ita voluntatis proprium motivum est ratio ipsa.
16. Rursus, cum ratio multa bona et multos fines apprehendere
possit; cuiuslibet autem sit proprius finis: et voluntatis erit finis
et primum motivum, non bonum quodlibet, sed bonum quoddam
determinatum. Cum igitur voluntas tendit in actum mota ex
apprehensione rationis repraesentantis sibi proprium bonum, sequitur
debita actio. Cum autem voluntas in actionem prorumpit ad
apprehensionem apprehensivae sensualis; vel ipsius rationis aliquod
aliud bonum repraesentantis a proprio bono diversum; sequitur in
actione voluntatis peccatum morale.
17. Praecedit igitur in voluntate peccatum actionis defectus ordinis
ad rationem; et ad proprium finem. Ad rationem quidem, sicut cum,
ad subitam apprehensionem sensus, voluntas in bonum delectabile
secundum sensum tendit. Ad finem vero debitum, sicut cum ratio in
aliquod bonum ratiocinando devenit quod non est, vel nunc vel hoc
modo, bonum, et tamen voluntas in illud tendit quasi in proprium
bonum. Hic autem ordinis defectus voluntarius est: nam in potestate
ipsius voluntatis est velle et non velle. Itemque est in potestate
ipsius quod ratio actu consideret, vel a consideratione desistat; aut
quod hoc vel illud consideret. Nec tamen iste defectus est malum
morale: si enim ratio nihil consideret, vel consideret bonum
quodcumque, nondum est peccatum, quousque voluntas in finem indebitum
tendat. Quod iam est voluntatis actus.
18. Sic igitur tam in naturalibus quam in moralibus patet quod malum
a bono non causatur nisi per accidens.
|
|