|
1. Sicut autem in substantiis intellectualibus est superius et
inferius, ita etiam in substantiis corporalibus. Substantiae autem
intellectuales reguntur a superioribus, ut dispositio divinae
providentiae proportionaliter descendat usque ad infima, sicut iam
dictum est. Ergo, pari ratione, inferiora corpora per superiora
disponuntur.
2. Amplius. Quanto aliquod corpus est superius loco, tanto
invenitur esse formalius et propter hoc etiam rationabiliter est locus
inferioris, nam formae est continere, sicut et loci; aqua enim est
formalior terra, aer aqua, ignis aere. Sed corpora caelestia sunt
omnibus loco superiora. Ipsa igitur sunt magis formalia omnibus
aliis. Ergo magis activa. Agunt ergo in inferiora corpora. Et sic
per ea inferiora disponuntur.
3. Item. Quod est in sua natura perfectum absque contrarietate,
est universalioris virtutis quam illud quod in sua natura non perficitur
nisi cum contrarietate: contrarietas enim est ex differentiis
determinantibus et contrahentibus genus; unde in acceptione
intellectus, quia est universalis, species contrariorum non sunt
contrariae, cum sint simul. Corpora autem caelestia sunt in suis
naturis absque omni contrarietate perfecta: non enim sunt levia neque
gravia, neque calida neque frigida. Corpora vero inferiora non
perficiuntur in suis naturis nisi cum aliqua contrarietate. Et hoc
etiam motus eorum demonstrant: nam motui circulari corporum caelestium
non est aliquid contrarium, unde nec in eis violentia esse potest;
motui autem inferiorum corporum contrarii sunt, scilicet motus deorsum
motui sursum. Corpora ergo caelestia sunt universalioris virtutis quam
corpora inferiora. Universales autem virtutes sunt motivae
particularium, sicut ex dictis patet. Corpora igitur caelestia movent
et disponunt corpora inferiora.
4. Adhuc. Ostensum est supra quod per substantias intellectuales
alia omnia reguntur. Corpora autem caelestia sunt similiora
substantiis intellectualibus quam alia corpora, inquantum sunt
incorruptibilia. Sunt etiam eis propinquiora, inquantum ab eis
immediate moventur, ut supra ostensum est. Per ipsa igitur reguntur
inferiora corpora.
5. Praeterea. Oportet primum principium motus esse aliquid
immobile. Quae ergo magis accedunt ad immobilitatem, debent esse
aliorum motiva. Corpora autem caelestia magis accedunt ad
immobilitatem primi principii quam inferiora: quia non moventur nisi
una specie motus, scilicet motu locali; alia vero corpora moventur
omnibus speciebus motus. Corpora igitur caelestia sunt motiva et
regitiva inferiorum corporum.
6. Amplius. Primum in quolibet genere est causa eorum quae sunt
post. Inter omnes autem alios motus, primus est motus caeli. Primo
quidem, quia motus localis est primus inter omnes motus. Et tempore:
quia solus potest esse perpetuus, ut probatur in VIII Phys. Et
naturaliter: quia sine eo non potest esse aliquis aliorum; non enim
augmentatur aliquid nisi praeexistente alteratione, per quam quod prius
erat dissimile, convertatur et fiat simile; neque alteratio potest
esse nisi praeexistente loci mutatione, quia ad hoc quod fiat
alteratio, oportet quod alterans magis sit propinquum alterato nunc
quam prius. Est etiam perfectione prior: quia motus localis non
variat rem secundum aliquid ei inhaerens, sed solum secundum aliquid
extrinsecum; et propter hoc est rei iam perfectae. Secundo, quia
etiam inter motus locales est motus circularis prior. Et tempore:
quia solus ipse potest esse perpetuus, ut probatur in VIII Phys.
Et naturaliter: quia est magis simplex et unus, cum non distinguatur
in principium, medium et finem, sed totus sit quasi medium. Et etiam
perfectione: quia reflectitur ad principium. Tertio, quia solus
motus caeli invenitur semper regularis et uniformis: in motibus enim
naturalibus gravium et levium fit additio velocitatis in fine, in
violentis autem additio tarditatis. Oportet ergo quod motus caeli sit
causa omnium aliorum motuum.
7. Adhuc. Sicut se habet immobile simpliciter ad motum
simpliciter, ita se habet immobile secundum hunc motum ad motum talem.
Id autem quod est immobile simpliciter, est principium omnis motus,
ut supra probatum est. Quod ergo est immobile secundum alterationem,
est principium omnis alterationis. Corpora autem caelestia sola inter
corporalia sunt inalterabilia: quod demonstrat dispositio eorum, quae
semper eadem invenitur. Est ergo corpus caeleste causa omnis
alterationis in his quae alterantur. Alteratio autem in his
inferioribus est principium omnis motus: nam per alterationem
pervenitur ad augmentum et generationem; generans autem est motor per
se in motu locali gravium et levium. Oportet ergo quod caelum sit
causa omnis motus in istis inferioribus corporibus.
8. Sic ergo patet quod corpora inferiora a Deo per corpora caelestia
reguntur.
|
|