|
1. Ex omnibus autem quae ostensa sunt colligere possumus quod,
quantum ad ordinis excogitationem rebus imponendum, Deus omnia per
seipsum disponit. Unde super illud Iob 33, quem posuit alium super
orbem quem fabricatus est? Dicit Gregorius: mundum quippe per
seipsum regit qui per seipsum condidit. Et Boetius, in III de
Consol.: Deus per se solum cuncta disponit.
2. Sed quantum ad executionem, inferiora per superiora dispensat.
Corporalia quidem per spiritualia. Unde Gregorius dicit, in IV
Dialog.: in hoc mundo visibili nihil nisi per invisibilem creaturam
disponi potest. Inferiores vero spiritus per superiores. Unde dicit
Dionysius, IV cap. Cael. Hier., quod caelestes essentiae
intellectuales primo in seipsas divinam edunt illuminationem, et in nos
deferunt quae supra nos sunt manifestationes. Inferiora etiam corpora
per superiora. Unde dicit Dionysius, IV cap., de Div. Nom.,
quod sol generationem visibilium corporum confert, et ad vitam ipsam
movet, et nutrit et auget et perficit, et mundat et renovat.
3. De his autem omnibus simul dicit Augustinus, in III de
Trin.: quemadmodum corpora crassiora et inferiora per subtiliora et
potentiora quodam ordine reguntur, ita omnia corpora per spiritum vitae
rationalem; et spiritus rationalis peccator per spiritum rationalem
iustum.
|
|