|
1. Ex his autem quae praemissa sunt, in promptu apparet quod eorum
quae sunt circa intellectum, corpora caelestia causae esse non
possunt. Iam enim ostensum est quod divinae providentiae ordo est ut
per superiora regantur inferiora et moveantur. Intellectus autem
naturae ordine omnia corpora excedit: ut etiam ex praedictis patet.
Impossibile est igitur quod corpora caelestia agant in intellectum
directe. Non igitur possunt esse causa per se eorum quae sunt circa
intellectum.
2. Adhuc. Nullum corpus agit nisi per motum: ut probatur in
VIII Physicor. Quae autem sunt immobilia, non causantur ex
motu: nihil enim causatur ex motu alicuius agentis nisi inquantum movet
passum dum movetur. Quae igitur sunt omnino extra motum, non possunt
esse causata a corporibus caelestibus. Sed ea quae sunt circa
intellectum, sunt omnino extra motum, per se loquendo, sicut patet
per philosophum in VII Phys.: quinimmo per quietem a motibus fit
anima prudens et sciens, ut ibidem dicitur. Impossibile est ergo quod
corpora caelestia sint per se causa eorum quae circa intellectum sunt.
3. Amplius. Si nihil causatur ab aliquo corpore nisi inquantum
movet dum movetur, oportet omne illud quod recipit impressionem
alicuius corporis, moveri. Nihil autem movetur nisi corpus, ut
probatur in VI Phys. Oportet ergo omne quod recipit impressionem
alicuius corporis, esse corpus, vel aliquam virtutem corpoream.
Ostensum est autem in secundo quod intellectus neque est corpus neque
virtus corporea. Impossibile est igitur quod corpora caelestia directe
imprimant in intellectum.
4. Item. Omne quod movetur ab aliquo, reducitur ab eo de potentia
in actum. Nihil autem reducitur ab aliquo de potentia in actum nisi
per id quod est actu. Oportet ergo omne agens et movens esse aliquo
modo in actu respectu eorum ad quae passum et motum est in potentia.
Corpora autem caelestia non sunt actu intelligibilia: cum sint quaedam
singularia sensibilia. Cum igitur intellectus noster non sit in
potentia nisi ad intelligibilia in actu, impossibile est quod corpora
caelestia directe agant in intellectum.
5. Adhuc. Propria operatio rei consequitur naturam ipsius, quae
rebus generatis per generationem acquiritur, simul cum propria
operatione: sicut patet de gravi et levi, quae habent statim proprium
motum in termino suae generationis, nisi sit aliquid impediens,
ratione cuius generans dicitur movens. Illud ergo quod secundum
principium suae naturae non est subiectum actionibus corporum
caelestium, neque secundum suam operationem potest esse eis subiectum.
Pars autem intellectiva non causatur ab aliquibus principiis
corporalibus, sed est omnino ab extrinseco, ut supra est probatum.
Operatio igitur intellectus non subiacet directe corporibus
caelestibus.
6. Amplius. Ea quae causantur ex motibus caelestibus, tempori
subduntur, quod est numerus primi motus caelestis. Quae igitur omnino
abstrahunt a tempore, non sunt caelestibus subiecta. Intellectus
autem in sua operatione abstrahit a tempore, sicut et a loco:
considerat enim universale, quod est abstractum ab hic et nunc. Non
igitur operatio intellectualis subditur caelestibus motibus.
7. Adhuc. Nihil agit ultra suam speciem. Ipsum autem intelligere
transcendit speciem et formam cuiuscumque corporis agentis: quia omnis
forma corporea est materialis et individuata; ipsum autem intelligere
habet speciem a suo obiecto, quod est universale et immateriale. Unde
nullum corpus per formam suam corpoream intelligere potest. Multo
igitur minus potest quodcumque corpus causare ipsum intelligere in
alio.
8. Item. Secundum illud quo aliquid unitur superioribus, non est
inferioribus subiectum. Anima autem nostra, secundum quod
intelligit, unitur substantiis intellectualibus, quae sunt superiores
ordine naturae corporibus caelestibus: non enim potest anima nostra
intelligere nisi secundum quod lumen intellectuale inde sortitur.
Impossibile est ergo quod intellectualis operatio directe motibus
caelestibus subdatur.
9. Praeterea. Huic rei fidem faciet si consideremus ea quae a
philosophis circa hoc sunt dicta. Antiqui enim philosophi naturales,
ut Democritus, Empedocles, et huiusmodi, posuerunt quod intellectus
non differt a sensu: ut patet in IV Metaph., et in III de
anima. Et ideo sequebatur quod, cum sensus sit quaedam virtus
corporea sequens corporum transmutationem, quod ita esset etiam de
intellectu. Et propter hoc dixerunt quod, cum transmutatio inferiorum
corporum sequatur transmutationem corporum superiorum, intellectualis
operatio sequatur corporum caelestium motus: secundum illud Homeri:
talis est intellectus in diis et hominibus terrenis qualem in die ducit
pater virorum deorumque: idest sol; vel magis Iupiter, quem dicebant
summum Deum, intelligentes per ipsum totum caelum, ut patet per
Augustinum, in libro de civitate Dei.
10. Hinc etiam processit Stoicorum opinio, qui dicebant
cognitionem intellectus causari ex hoc quod imagines corporum nostris
mentibus imprimuntur, sicut speculum quoddam, vel sicut pagina recipit
litteras impressas, absque hoc quod aliquid agat: ut Boetius narrat
in V de consolatione. Secundum quorum sententiam sequebatur quod
maxime ex impressione corporum caelestium intellectuales notiones nobis
imprimerentur. Unde et Stoici fuerunt qui praecipue necessitate
quadam fatali hominum vitam duci posuerunt. Sed haec positio inde
falsa apparet, ut Boetius ibidem dicit, quia intellectus componit et
dividit, et comparat suprema ad infima et cognoscit universalia et
simplices formas, quae in corporibus non inveniuntur. Et sic
manifestum est quod intellectus non est sicut recipiens tantum imagines
corporum, sed habet aliquam virtutem corporibus altiorem: nam sensus
exterior, qui solum imagines corporum recipit, ad praedicta non se
extendit.
11. Omnes autem sequentes philosophi, intellectum a sensu
discernentes, causam nostrae scientiae non aliquibus corporibus, sed
rebus immaterialibus attribuerunt: sicut Plato posuit causam nostrae
scientiae esse ideas; Aristoteles autem intellectum agentem.
12. Ex his omnibus est accipere quod ponere corpora caelestia esse
causam nobis intelligendi, est consequens opinioni eorum qui ponebant
intellectum a sensu non differre: ut patet etiam per Aristotelem, in
libro de anima. Hanc autem opinionem manifestum est esse falsam.
Igitur manifestum est et eam esse falsam quae ponit corpora caelestia
esse nobis causa intelligendi directe.
13. Hinc est etiam quod sacra Scriptura causam nostrae
intelligentiae attribuit, non alicui corpori, sed Deo: Iob
35-10 ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte, qui
docet nos super iumenta terrae, super volucres caeli erudit nos? Et
in Psalmo, qui docet hominem scientiam.
14. Sciendum est tamen quod, licet corpora caelestia directe
intelligentiae nostrae causae esse non possint, aliquid tamen ad hoc
operantur indirecte. Licet enim intellectus non sit virtus corporea,
tamen in nobis operatio intellectus compleri non potest sine operatione
virtutum corporearum, quae sunt imaginatio et vis memorativa et
cogitativa, ut ex superioribus patet. Et inde est quod, impeditis
harum virtutum operationibus propter aliquam corporis indispositionem,
impeditur operatio intellectus: sicut patet in phreneticis et
lethargicis, et aliis huiusmodi. Et propter hoc etiam bonitas
dispositionis corporis humani facit aptum ad bene intelligendum,
inquantum ex hoc praedictae vires fortiores existunt: unde dicitur in
II de anima quod molles carne bene aptos mente videmus. Dispositio
autem corporis humani subiacet caelestibus motibus. Dicit enim
Augustinus, in V de civitate Dei, quod non usquequaque absurde dici
potest ad solas corporum differentias afflatus quosdam valere sidereos.
Et Damascenus dicit in secundo libro, quod alii et alii planetae
diversas complexiones et habitus et dispositiones in nobis constituunt.
Et ideo indirecte corpora caelestia ad bonitatem intelligentiae
operantur. Et sic, sicut medici possunt iudicare de bonitate
intellectus ex corporis complexione sicut ex dispositione proxima, ita
astrologus ex motibus caelestibus sicut ex causa remota talis
dispositionis. Et per hunc modum potest verificari quod Ptolomaeus in
Centilogio dicit: cum fuerit Mercurius in nativitate alicuius in
aliqua domorum Saturni, et ipse fortis in esse suo, dat bonitatem
intelligentiae medullitus in rebus.
|
|