|
1. Ex hoc autem ulterius apparet quod corpora caelestia non sunt
causa voluntatum nostrarum neque nostrarum electionum.
2. Voluntas enim in parte intellectiva animae est: ut patet per
philosophum in III de anima. Si igitur corpora caelestia non
possunt imprimere directe in intellectum nostrum, ut ostensum est,
neque etiam in voluntatem nostram directe imprimere poterunt.
3. Amplius. Omnis electio et actualis voluntas in nobis immediate
ex apprehensione intelligibili causatur: bonum enim intellectum est
obiectum voluntatis, ut patet in III de anima et propter hoc non
potest sequi perversitas in eligendo nisi intellectus iudicium deficiat
in particulari eligibili, ut patet per philosophum in VII
Ethicorum. Corpora autem caelestia non sunt causa intelligentiae
nostrae. Ergo neque electionis nostrae possunt esse causa.
4. Item. Quaecumque ex impressione corporum caelestium in istis
inferioribus eveniunt, naturaliter contingunt: cum haec inferiora sint
naturaliter sub illis ordinata. Si ergo electiones nostrae eveniunt ex
impressione corporum caelestium, oportet quod naturaliter eveniant: ut
scilicet sic naturaliter homo eligat operari suas operationes, sicut
naturali instinctu bruta operantur, et naturaliter corpora inanimata
moventur. Non ergo erunt propositum et natura duo principia agentia,
sed unum tantum, quod est natura. Cuius contrarium patet per
Aristotelem in II physicorum. Non est igitur verum quod ex
impressione corporum caelestium nostrae electiones proveniant.
5. Praeterea. Ea quae naturaliter fiunt, determinatis mediis
perducuntur ad finem, unde semper eodem modo contingunt: natura enim
determinata est ad unum. Electiones autem humanae diversis viis
tendunt in finem, tam in moralibus quam in artificialibus. Non igitur
electiones humanae sunt naturaliter.
6. Amplius. Ea quae naturaliter fiunt, ut plurimum recte fiunt:
natura enim non deficit nisi in paucioribus. Si igitur homo
naturaliter eligeret, ut in pluribus electiones essent rectae. Quod
patet esse falsum. Non igitur homo naturaliter eligit. Quod
oporteret si ex impulsu corporum caelestium eligeret.
7. Item. Ea quae sunt eiusdem speciei, non diversificantur in
operationibus naturalibus quae naturam speciei consequuntur: unde omnis
hirundo similiter facit nidum, et omnis homo similiter intelligit prima
principia, quae sunt naturaliter nota. Electio autem est operatio
consequens speciem humanam. Si igitur homo naturaliter eligeret,
oporteret quod omnes homines eodem modo eligerent. Quod patet esse
falsum, tam in moralibus quam in artificialibus.
8. Adhuc. Virtutes et vitia sunt electionum principia propria: nam
virtuosus et vitiosus differunt ex hoc quod contraria eligunt.
Virtutes autem politicae et vitia non sunt nobis a natura, sed ex
assuetudine: ut probat philosophus, in II Ethic., ex hoc quod
quales operationes assuescimus, et maxime a puero, ad tales habitum
habemus. Ergo electiones nostrae non sunt nobis a natura. Non ergo
causantur ex impressione corporum caelestium, secundum quam res
naturaliter procedunt.
9. Adhuc. Corpora caelestia non imprimunt directe nisi in corpora,
ut ostensum est. Si igitur sint causa electionum nostrarum, aut hoc
erit inquantum imprimunt in corpora nostra, aut inquantum imprimunt in
exteriora. Neutro autem modo sufficienter possunt esse causa
electionis nostrae. Non enim est sufficiens causa nostrae electionis
quod aliqua corporalia nobis exterius praesententur: patet enim quod ad
occursum alicuius delectabilis, puta cibi vel mulieris, temperatus non
movetur ad eligendum ipsum, intemperatus autem movetur. Similiter
etiam non sufficit ad nostram electionem quaecumque immutatio possit
esse in nostro corpore ab impressione caelestis corporis: cum per hoc
non sequantur in nobis nisi quaedam passiones, vel magis vel minus
vehementes; passiones autem, quantumcumque vehementes, non sunt causa
sufficiens electionis, quia per easdem passiones incontinens inducitur
ad eas sequendum per electionem, continens autem non inducitur. Non
potest igitur dici quod corpora caelestia sunt causae nostrarum
electionum.
10. Amplius. Nulla virtus datur alicui rei frustra. Homo autem
habet virtutem iudicandi et consiliandi de omnibus quae per ipsum
operabilia sunt, sive in usu exteriorum rerum, sive in admittendo vel
repellendo intrinsecas passiones. Quod quidem frustra esset, si
electio nostra causaretur a corporibus caelestibus, non existens in
nostra potestate. Non igitur corpora caelestia sunt causa nostrae
electionis.
11. Praeterea. Homo naturaliter est animal politicum, vel
sociale. Quod quidem ex hoc apparet quod unus homo non sufficit sibi
si solus vivat, propterea quod natura in paucis homini providit
sufficienter, dans ei rationem, per quam posset sibi omnia necessaria
ad vitam praeparare, sicut cibum, indumenta, et alia huiusmodi ad
quae omnia operanda non sufficit unus homo. Unde naturaliter est
inditum homini ut in societate vivat. Sed ordo providentiae non aufert
alicui rei quod est sibi naturale, sed magis unicuique providetur
secundum suam naturam, ut ex dictis patet. Non igitur per ordinem
providentiae sic est homo ordinatus ut vita socialis tollatur.
Tolleretur autem si electiones nostrae ex impressionibus corporum
caelestium provenirent, sicut naturales instinctus aliorum animalium.
Frustra etiam darentur leges et praecepta vivendi, si homo suarum
electionum dominus non esset. Frustra etiam adhiberentur poenae et
praemia bonis aut malis, ex quo non est in nobis haec vel illa
eligere. His autem desinentibus, statim socialis vita corrumpitur.
Non igitur homo est sic secundum ordinem providentiae institutus ut
electiones eius ex motibus caelestium corporum proveniant.
12. Adhuc. Electiones hominum ad bona et mala se habent. Si
igitur electiones nostrae ex motibus stellarum provenirent, sequeretur
quod stellae per se essent causa malarum electionum. Quod autem est
malum, non habet causam in natura: nam malum incidit ex defectu
alicuius causae, et non habet causam per se, ut supra ostensum est.
Non igitur est possibile quod electiones nostrae directe et per se a
corporibus caelestibus proveniant sicut ex causis.
13. Potest autem aliquis huic rationi obviare dicendo quod omnis
mala electio ex alicuius boni appetitu provenit, ut supra ostensum
est: sicut electio adulteri provenit appetitu boni delectabilis quod
est in venereis. Ad quod quidem bonum universale aliqua stella movet.
Et hoc necessarium est ad generationes animalium perficiendas: nec
debuit hoc commune bonum praetermitti propter malum particulare huius,
qui ex hoc instinctu eligit malum.
14. Haec autem responsio sufficiens non est, si ponantur corpora
caelestia per se causa electionum nostrarum, utpote per se imprimentia
in intellectum et voluntatem. Nam impressio universalis causae
recipitur in unoquoque secundum modum suum. Effectus ergo stellae
moventis ad delectationem quae est in coniunctione ordinata ad
generationem, recipietur in quolibet secundum modum proprium sibi:
sicut videmus quod diversa animalia habent diversa tempora et diversos
modos commixtionis, secundum congruentiam suae naturae, ut
Aristoteles dicit in libro de historiis animalium. Recipient ergo
intellectus et voluntas impressionem illius stellae secundum modum
suum. Cum autem aliquid appetitur secundum modum, intellectus et
rationis, non accidit peccatum in electione, quae quidem semper ex hoc
mala est quod non est secundum rationem rectam. Non igitur, si
corpora caelestia essent causa electionum nostrarum, esset unquam in
nobis electio mala.
15. Amplius. Nulla virtus activa se extendit ad ea quae sunt supra
speciem et naturam agentis: quia omne agens agit per suam formam. Sed
ipsum velle transcendit omnem speciem corporalem, sicut et ipsum
intelligere: sicut enim intelligimus universalia, ita et voluntas
nostra in aliquod universale fertur, puta quod odimus omne latronum
genus, ut philosophus dicit in sua rhetorica. Nostrum igitur velle
non causatur a corpore caelesti.
16. Praeterea. Ea quae sunt ad finem, proportionantur fini.
Electiones autem humanae ordinantur ad felicitatem sicut ad ultimum
finem. Quae quidem non consistit in aliquibus corporalibus bonis, sed
in hoc quod anima coniungatur per intellectum rebus divinis: ut supra
ostensum est, tam secundum sententiam fidei, quam secundum
philosophorum opiniones. Corpora igitur caelestia non possunt esse
causa electionum nostrarum.
17. Hinc est quod dicitur Ier. 10-2 a signis caeli nolite
metuere, quae gentes timent: quia leges populorum vanae sunt.
18. Per haec autem excluditur positio Stoicorum, qui ponebant
omnes actus nostros, et etiam electiones nostras, secundum corpora
caelestia disponi. Quae etiam fuisse dicitur positio antiqua
Pharisaeorum apud Iudaeos. Priscillianistae etiam huius erroris rei
fuerunt, ut dicitur in libro de haeresibus. Haec etiam fuit opinio
antiquorum naturalium, qui ponebant sensum et intellectum non
differre. Unde Empedocles dixit quod voluntas augetur in hominibus,
sicut in aliis animalibus, ad praesens, idest, secundum praesens
momentum, ex motu caeli causante tempus, ut Aristoteles introducit in
libro de anima.
19. Sciendum tamen est quod, licet corpora caelestia non sint
directe causa electionum nostrarum quasi directe in voluntates nostras
imprimentia, indirecte tamen ex eis aliqua occasio nostris electionibus
praestatur, secundum quod habent impressionem super corpora. Et hoc
dupliciter. Uno quidem modo, secundum quod impressiones corporum
caelestium in exteriora corpora est nobis occasio alicuius electionis:
sicut, cum per corpora caelestia disponitur aer ad frigus intensum,
eligimus calefieri ad ignem, vel aliqua huiusmodi facere quae congruunt
tempori. Alio modo, secundum quod imprimunt in corpora nostra: ad
quorum immutationem insurgunt in nobis aliqui motus passionum: vel per
eorum impressionem efficimur habiles ad aliquas passiones, sicut
cholerici sunt proni ad iram; vel etiam secundum quod ex eorum
impressione causatur in nobis aliqua dispositio corporalis quae est
occasio alicuius electionis, sicut cum, nobis infirmantibus, eligimus
accipere medicinam.
20. Interdum etiam ex corporibus caelestibus actus humanus causatur
inquantum ex indispositione corporis aliqui amentes efficiuntur, usu
rationis privati. In quibus proprie electio non est, sed moventur
aliquo naturali instinctu, sicut et bruta. Manifestum autem est, et
experimento cognitum, quod tales occasiones, sive sint exteriores sive
sint interiores, non sunt causa necessaria electionis: cum homo per
rationem possit eis resistere vel obedire. Sed plures sunt qui impetus
naturales sequuntur, pauciores autem, scilicet soli sapientes, qui
occasiones male agendi et naturales impetus non sequuntur. Et propter
hoc dicit Ptolomaeus in Centilogio quod anima sapiens adiuvat opus
stellarum; et quod non poterit astrologus dare iudicia secundum stellas
nisi vim animae et complexionem naturalem bene cognoverit; et quod
astrologus non debet dicere rem specialiter, sed universaliter: quia
scilicet impressio stellarum in pluribus sortitur effectum, qui non
resistunt inclinationi quae est ex corpore; non autem semper in hoc vel
in illo, qui forte per rationem naturali inclinationi resistit.
|
|