|
1. Non solum autem corpora caelestia humanae electioni necessitatem
inferre non possunt, sed nec etiam corporales effectus in istis
inferioribus ex necessitate ab eis procedunt. Impressiones enim
causarum universalium recipiuntur in effectibus secundum recipientium
modum. Haec autem inferiora sunt fluxibilia et non semper eodem modo
se habentia: propter materiam, quae est in potentia ad plures formas;
et propter contrarietatem formarum et virtutum. Non igitur
impressiones corporum caelestium recipiuntur in istis inferioribus per
modum necessitatis.
2. Item. A causa remota non sequitur effectus de necessitate nisi
etiam sit causa media necessaria: sicut et in syllogismis ex maiori de
necesse et minori de contingenti non sequitur conclusio de necesse.
Corpora autem caelestia sunt causae remotae: proximae autem causae
inferiorum effectuum sunt virtutes activae et passivae in istis
inferioribus, quae non sunt causae necessariae, sed contingentes;
possunt enim deficere ut in paucioribus. Non ergo ex corporibus
caelestibus sequuntur in istis inferioribus corporibus effectus de
necessitate.
3. Praeterea. Motus caelestium corporum semper est eodem modo. Si
igitur effectus caelestium corporum in istis inferioribus ex necessitate
proveniret, semper eodem modo se haberent quae in inferioribus sunt.
Non autem semper eodem modo se habent, sed ut in pluribus. Non ergo
ex necessitate proveniunt.
4. Adhuc. Ex multis contingentibus non potest fieri unum
necessarium: quia, sicut quodlibet contingentium per se deficere
potest ab effectu, ita et omnia simul. Constat autem quod singula
quae in istis inferioribus fiunt ex impressione caelestium corporum,
sunt contingentia. Non igitur connexio eorum quae in inferioribus
contingunt ex impressione caelestium corporum, est necessaria:
manifestum est enim quod quodlibet eorum potest impediri.
5. Amplius. Corpora caelestia sunt agentia naturaliter, quae
requirunt materiam in quam agant. Non igitur ex actione corporum
caelestium tollitur id quod materia requirit. Materia autem in quam
agunt corpora caelestia, sunt corpora inferiora: quae, cum sint
corruptibilia secundum suam naturam, sicut deficere possunt ab esse,
ita ab operari; et sic eorum natura hoc habet ut non ex necessitate
producant effectus. Non igitur ex necessitate proveniunt effectus
caelestium corporum etiam in corporibus inferioribus.
6. Aliquis autem forte dicat quod necessarium est ut effectus
caelestium corporum compleantur, nec tamen per hoc tollitur
possibilitas a rebus inferioribus, eo quod quilibet effectus est in
potentia antequam fiat, et tunc dicitur possibilis, quando autem iam
est in actu, transit a possibilitate in necessitatem; et totum hoc
subiacet caelestibus motibus; et sic non tollitur quin aliquando
effectus sit possibilis, licet necessarium sit effectum illum quandoque
produci:- sic enim Albumasar, in primo libro sui introductorii,
defendere nititur possibile.
7. Non est autem possibile quod per hunc modum possibile defendatur.
Possibile enim quoddam est quod ad necessarium sequitur. Nam quod
necesse est esse, possibile est esse: quod enim non possibile est
esse, impossibile est esse; et quod impossibile est esse, necesse est
non esse; igitur quod necesse est esse, necesse est non esse. Hoc
autem est impossibile. Ergo impossibile est quod aliquid necesse sit
esse, et tamen non sit possibile illud esse. Ergo possibile esse
sequitur ad necesse esse.
8. Hoc autem possibile non est necessarium defendere contra hoc quod
effectus ex necessitate causari dicuntur, sed possibile quod opponitur
necessario, prout dicitur possibile quod potest esse et non esse. Non
dicitur autem aliquid per hunc modum possibile vel contingens ex hoc
solum quod quandoque sit in potentia et quandoque in actu, ut praedicta
responsio supponit: nam sic etiam in motibus caelestibus est possibile
et contingens: non enim semper est coniunctio vel oppositio solis aut
lunae in actu, sed quandoque quidem in actu, quandoque autem in
potentia; quae tamen necessaria sunt, cum de his dentur
demonstrationes. Sed possibile vel contingens quod opponitur
necessario, hoc in sua ratione habet, quod non sit necesse illud fieri
quando non est. Quod quidem est quia non de necessitate sequitur ex
causa sua. Sic enim dicimus quod Socratem sessurum esse est
contingens, ipsum autem esse moriturum est necessarium, quia secundum
horum ex causa sua de necessitate sequitur, non autem primum. Si ergo
ex motibus caelestibus de necessitate sequitur quod eorum effectus sint
quandoque futuri, tollitur possibile et contingens quod necessario
opponitur.
9. Sciendum est autem quod ad probandum effectus caelestium corporum
ex necessitate provenire, Avicenna, in sua metaphysica, utitur tali
ratione. Si aliquis effectus caelestium corporum impeditur, oportet
quod hoc sit per aliquam causam voluntariam vel naturalem. Omnis autem
causa voluntaria vel naturalis reducitur ad aliquod caeleste
principium. Ergo impedimentum etiam effectuum caelestium corporum
procedit ex aliquibus caelestibus principiis. Impossibile est ergo
quod, si totus ordo caelestium simul accipiatur, quod effectus eius
unquam cassetur. Unde concludit quod corpora caelestia faciunt
necessario esse debere effectus in his inferioribus, tam voluntarios
quam naturales.
10. Haec autem ratio, ut Aristoteles in II Phys. dicit, fuit
quorundam antiquorum, qui negabant casum et fortunam, per hoc quod
cuiuslibet effectus est aliqua causa determinata; posita autem causa,
ponitur effectus de necessitate; et sic, cum omnia ex necessitate
proveniant, non est aliquid fortuitum neque casuale.
11. Hanc autem rationem ipse solvit in VI Metaphys., negando
duas propositiones quibus haec ratio utitur. Quarum una est quod,
posita causa quacumque, necesse sit eius effectum poni. Hoc enim non
oportet in omnibus causis: quia aliqua causa, licet sit per se et
propria causa et sufficiens alicuius effectus, potest tamen impediri ex
concursu alterius causae, ut non sequatur effectus. Alia propositio
est, quam negat, quod non omne quod est quocumque modo, habet causam
per se, sed solum ea quae sunt per se; quae autem sunt per accidens,
non habent aliquam causam; sicut quod sit musicum, habet aliquam
causam in homine, quod autem homo sit simul albus et musicus, non
habet aliquam causam. Quaecumque enim sunt simul propter aliquam
causam, ordinem habent ad invicem ex illa causa: quae autem sunt per
accidens, non habent ordinem ad invicem. Non igitur sunt ex aliqua
causa per se agente, sed solum per accidens hoc evenit: accidit enim
docenti musicam quod doceat hominem album, est enim praeter eius
intentionem, sed intendit docere disciplinae susceptibilem.
12. Sic igitur, proposito aliquo effectu, dicemus quod habuit
aliquam causam ex qua non de necessitate sequebatur: quia poterat
impediri ex aliqua alia causa concurrente per accidens. Et licet illam
causam concurrentem sit reducere in aliquam causam altiorem, tamen
ipsum concursum, qui impedit, non est reducere in aliquam causam. Et
sic non potest dici quod impedimentum huius effectus vel illius procedat
ex aliquo caelesti principio. Unde non oportet dicere quod effectus
corporum caelestium ex necessitate proveniant in istis inferioribus.
13. Hinc est quod Damascenus dicit, in secundo libro, quod
corpora caelestia non sunt causa generationis alicuius eorum quae
fiunt, neque corruptionis eorum quae corrumpuntur: quia scilicet non
ex necessitate ex eis effectus proveniunt.
14. Aristoteles etiam dicit, in II de somno et vigilia, quod
eorum quae in corporibus sunt signorum etiam caelestium, velut aquarum
et ventorum, multa non eveniunt. Si enim alius vehementior isto
accidat motus a quo futurum est signum, non fit: sicut et multa
consulta bene, quae fieri expediebat, dissoluta sunt propter alias
digniores inchoationes. Ptolomaeus etiam, in quadripartito, dicit:
rursus, nec aestimare debemus quod superiora procedant inevitabiliter,
ut ea quae divina dispositione contingunt et quae nullatenus sunt
vitanda, necnon quae veraciter et ex necessitate proveniunt. In
Centilogio etiam dicit: haec iudicia quae tibi trado, sunt media
inter necessarium et possibile.
|
|