|
1. Est tamen attendendum quod Avicenna vult quod motus caelestium
corporum sint etiam nostrarum electionum causae, non quidem per
occasionem tantum, sicut supra dictum est, sed per se. Ponit enim
corpora caelestia esse animata. Unde oportet, cum motus caelestis sit
ab anima et sit motus corporis, quod sicut, inquantum est motus
corporis, habet virtutem transmutandi corpora, ita, inquantum est ab
anima, habeat virtutem imprimendi in animas nostras, et sic motus
caelestis sit causa nostrarum voluntatum et electionum. Ad quod etiam
redire videtur positio Albumasar, in primo sui introductorii.
2. Haec autem positio irrationabilis est. Omnem enim effectum, qui
est per instrumentum aliquod ab efficiente procedens, oportet esse
proportionatum instrumento, sicut et agenti: non enim quolibet
instrumento utimur ad quemlibet effectum. Unde illud non potest fieri
per aliquod instrumentum ad quod nullo modo se extendit actio
instrumenti. Actio autem corporis nullo modo se extendit ad
immutationem intellectus et voluntatis, ut ostensum est: nisi forte
per accidens, inquantum ex his immutatur corpus, sicut praedictum
est. Impossibile est ergo quod anima caelestis corporis, si sit
animatum, in intellectum et voluntatem imprimat mediante motu caelestis
corporis.
3. Amplius. Causa agens particularis similitudinem in agendo gerit
causae agentis universalis, et est exemplum eius. Si autem anima
humana in aliam animam humanam aliquid per operationem corporalem
imprimeret, sicut cum per significationem vocis suam intelligentiam
pandit, actio corporalis quae est ab una anima non pervenit ad aliam
nisi mediante corpore: vox enim prolata immutat organum auditus, et,
sic a sensu percepta, pervenit eius significatum usque ad intellectum.
Si igitur anima caelestis aliquid imprimat in animas nostras per motum
corporeum, actio illa non perveniet ad animam nostram nisi per
immutationem corporis nostri. Quae quidem non est causa electionum
nostrarum, sed occasio tantum, sicut ex praemissis patet. Non igitur
erit motus caelestis causa nostrae electionis nisi per occasionem
tantum.
4. Item. Cum movens et motum oporteat esse simul, ut probatur in
VII Phys., oportet quod a primo movente perveniat motus usque ad
ultimum quod movetur, quodam ordine: ut scilicet movens per id quod
est sibi proximum, moveat illud quod est ab eo distans. Corpori autem
caelesti, quod moveri ponitur ab anima sibi coniuncta, propinquius est
corpus nostrum quam anima, quae non habet ordinem ad corpus caeleste
nisi mediante corpore:- quod ex hoc patet, quia intellectus separati
nullum ordinem habent ad corpus caeleste, nisi forte moventis ad
motum. Immutatio igitur corporis caelestis ab anima eius procedens non
pertingit ad animam nostram nisi mediante corpore. Ad motum autem
corporis non movetur anima nisi per accidens, nec immutationem corporis
sequitur electio nisi per occasionem, ut dictum est. Motus igitur
caelestis non potest esse causa electionis nostrae per hoc quod est ab
anima.
5. Praeterea. Secundum positionem Avicennae, et quorundam aliorum
philosophorum, intellectus agens est quaedam substantia separata, quae
quidem agit in animas nostras inquantum facit intellecta in potentia
esse intellecta in actu. Hoc autem fit per abstractionem ab omnibus
materialibus dispositionibus: ut patet ex his quae dicta sunt in
secundo. Quod igitur agit directe in animam, non agit in eam per
motum corporeum, sed magis per abstractionem ab omni corporeo. Anima
igitur caeli, si sit animatum, non potest esse causa electionum vel
intelligentiarum nostrarum per motum caeli.
6. Per easdem etiam rationes potest probari quod motus caeli non sit
causa electionum nostrarum per virtutem substantiae separatae, si quis
ponat caelum non esse animatum, sed a substantia separata moveri.
|
|