|
1. Non est autem aestimandum quod animae caelorum, si quae sint,
vel quaecumque aliae intellectuales substantiae separatae creatae,
possint directe voluntatem nobis immittere, aut electionis nostrae
causa esse.
2. Omnium enim creatorum actiones sub ordine divinae providentiae
continentur: unde praeter leges ipsius agere non possunt. Est autem
providentiae lex ut unumquodque immediate a proxima sibi causa
moveatur. Causa igitur superior creata, tali ordine praetermisso,
nec movere nec aliquid agere potest. Proximum autem motivum voluntatis
est bonum intellectum, quod est suum obiectum, et movetur ab ipso
sicut visus a colore. Nulla igitur substantia creata potest movere
voluntatem nisi mediante bono intellecto. Hoc autem est inquantum
manifestat ei aliquid esse bonum ad agendum: quod est persuadere.
Nulla igitur substantia creata potest agere in voluntatem, vel esse
causa electionis nostrae, nisi per modum persuadentis.
3. Item. Ab illo agente aliquid natum est moveri et pati per cuius
formam reduci potest in actum: nam omne agens agit per formam suam.
Voluntas autem reducitur in actum per appetibile, quod motum desiderii
eius quietat. In solo autem bono divino quietatur desiderium
voluntatis sicut in ultimo fine, ut ex supra dictis patet. Solus
igitur Deus potest movere voluntatem per modum agentis.
4. Adhuc. Sicut in re inanimata se habet inclinatio naturalis ad
proprium finem, quae et appetitus naturalis dicitur; ita se habet in
substantia intellectuali voluntas, quae dicitur appetitus
intellectualis. Inclinationes autem naturales dare non est nisi illius
qui naturam instituit. Ergo et voluntatem inclinare in aliquid non est
nisi eius qui est naturae intellectualis causa. Hoc autem solius Dei
est, sicut ex superioribus patet. Ipse igitur solus voluntatem
nostram ad aliquid inclinare potest.
5. Amplius. Violentum, ut dicitur in III Ethic., est cuius
principium est extra, nil conferente vim passo. Si igitur voluntas
moveatur ab aliquo exteriori principio, erit violentus motus:- dico
autem moveri a principio extrinseco quod moveat per modum agentis, et
non per modum finis. Violentum autem voluntario repugnat.
Impossibile est ergo quod voluntas moveatur a principio extrinseco
quasi ab agente, sed oportet quod omnis motus voluntatis ab interiori
procedat. Nulla autem substantia creata coniungitur animae
intellectuali quantum ad sua interiora nisi solus Deus, qui solus est
causa esse ipsius, et sustinens eam in esse. A solo igitur Deo
potest motus voluntarius causari.
6. Adhuc. Violentum opponitur naturali et voluntario motui: quia
utrumque oportet quod sit a principio intrinseco. Agens autem exterius
sic solum naturaliter movet, inquantum causat in mobili intrinsecum
principium motus: sicut generans, quod dat formam gravitatis corpori
gravi generato, movet ipsum naturaliter deorsum. Nihil autem aliud
extrinsecum movere potest absque violentia corpus naturale: nisi forte
per accidens, sicut removens prohibens; quod magis utitur motu
naturali vel actione quam causaret ipsum. Illud igitur solum agens
potest causare motum voluntatis absque violentia, quod causat
principium intrinsecum huius motus, quod est potentia ipsa voluntatis.
Hoc autem est Deus, qui animam solus creat, ut in secundo ostensum
est. Solus igitur Deus potest movere voluntatem, per modum agentis,
absque violentia.
7. Hinc est quod dicitur Prov. 21-1: cor regis in manu
domini, et quocumque voluerit inclinabit illud. Et Philip.
2-13: Deus est qui operatur in nobis velle et perficere, pro bona
voluntate.
|
|