|
1. Quidam vero, non intelligentes qualiter motum voluntatis Deus in
nobis causare possit absque praeiudicio libertatis voluntatis, coacti
sunt has auctoritates male exponere: ut scilicet dicerent quod Deus
causat in nobis velle et perficere, inquantum causat nobis virtutem
volendi, non autem sic quod faciat nos velle hoc vel illud; sicut
Origenes exponit in III periarchon, liberum arbitrium defendens
contra auctoritates praedictas.
2. Et ex hoc processisse videtur opinio quorundam qui dicebant quod
providentia non est de his quae subsunt libero arbitrio, scilicet de
electionibus, sed providentia refertur ad exteriores eventus. Non
enim qui eligit aliquid consequi vel perficere, puta aedificare vel
ditari, semper poterit ad hoc pervenire: et sic eventus actionum
nostrarum non subiacent libero arbitrio, sed providentia disponuntur.
3. Quibus quidem auctoritatibus sacrae Scripturae resistitur
evidenter. Dicitur enim Isaiae 26-12: omnia opera nostra
operatus es in nobis, domine. Unde non solum virtutem volendi a Deo
habemus, sed etiam operationem.
4. Praeterea. Hoc ipsum quod Salomon dicit, quocumque voluerit,
vertet illud ostendit non solum divinam causalitatem ad potentiam
voluntatis extendi, sed etiam ad actum ipsius.
5. Item. Deus non solum dat rebus virtutes, sed etiam nulla res
potest propria virtute agere nisi agat in virtute ipsius, ut supra
ostensum est. Ergo homo non potest virtute voluntatis sibi data uti
nisi inquantum agit in virtute Dei. Illud autem in cuius virtute
agens agit, est causa non solum virtutis, sed etiam actus. Quod in
artifice apparet, in cuius virtute agit instrumentum, etiam quod ab
hoc artifice propriam formam non accepit, sed solum ab ipso applicatur
ad actum. Deus igitur est causa nobis non solum voluntatis, sed etiam
volendi.
6. Amplius. Perfectius invenitur ordo in spiritualibus quam in
corporalibus. In corporalibus autem omnis motus causatur a primo
motu. Oportet igitur quod et in spiritualibus omnis motus voluntatis a
prima voluntate causetur, quae est voluntas Dei.
7. Adhuc. Superius est ostensum quod Deus est causa omnis
actionis, et operatur in omni agente. Est igitur causa motuum
voluntatis.
8. Item. Argumentatur ad hoc Aristoteles, in VIII Eudemicae
Ethicae, per hunc modum. Huius quod aliquis intelligat et
consilietur et eligat et velit, oportet aliquid esse causam: quia omne
novum oportet quod habeat aliquam causam. Si autem est causa eius
aliud consilium et alia voluntas praecedens, cum non sit procedere in
his in infinitum, oportet devenire ad aliquid primum. Huiusmodi autem
primum oportet esse aliquid quod est melius ratione. Nihil autem est
melius intellectu et ratione nisi Deus. Est igitur Deus primum
principium nostrorum consiliorum et voluntatum.
|
|