|
1. Ex quo patet quod oportet etiam voluntates humanas et electiones
divinae providentiae subditas esse.
2. Omnia enim quae Deus agit, ex ordine providentiae suae agit.
Cum igitur ipse sit causa electionis et voluntatis nostrae, electiones
et voluntates nostrae divinae providentiae subduntur.
3. Amplius. Omnia corporalia per spiritualia administrantur, sicut
superius est ostensum. Spiritualia autem agunt in corporalia per
voluntatem. Si igitur electiones et motus voluntatum intellectualium
substantiarum ad Dei providentiam non pertinent, sequitur quod etiam
corporalia ipsius providentiae subtrahantur. Et sic totaliter nulla
erit providentia.
4. Item. Quanto aliqua sunt nobiliora in universo, tanto oportet
quod magis participent ordine, in quo bonum universi consistit. Unde
Aristoteles, in II Phys., arguit antiquos philosophos, qui
ponebant casum et fortunam in constitutione caelestium corporum, non
autem in inferioribus rebus. Substantiae autem intellectuales sunt
nobiliores substantiis corporalibus. Si ergo substantiae corporales,
quantum ad suas substantias et actiones, cadunt sub ordine
providentiae, multo magis substantiae intellectuales.
5. Praeterea. Ea quae sunt propinquiora fini, magis cadunt sub
ordine qui est ad finem: nam eis mediantibus etiam alia ordinantur in
finem. Actiones autem substantiarum intellectualium propinquius
ordinantur in Deum sicut in finem, quam actiones aliarum rerum, sicut
supra ostensum est. Magis igitur cadunt actiones intellectualium
substantiarum sub ordine providentiae, qua Deus omnia in seipsum
ordinat, quam actiones aliarum rerum.
6. Adhuc. Gubernatio providentiae ex amore divino procedit, quo
Deus res a se creatas amat: in hoc enim praecipue consistit amor,
quod amans amato bonum velit. Quanto ergo Deus aliqua magis amat,
magis sub eius providentia cadunt. Hoc autem et sacra Scriptura docet
in Psalmo, dicens, custodit dominus omnes diligentes se; et etiam
philosophus tradit, in X Ethicorum, dicens quod Deus maxime curat
de his qui diligunt intellectum, tanquam de suis amicis. Ex quo etiam
habetur quod maxime substantias intellectuales amet. Sub eius igitur
providentia cadunt earum voluntates et electiones.
7. Amplius. Bona interiora hominis, quae ex voluntate et actione
dependent, sunt magis propria homini quam illa quae extra ipsum sunt,
ut adeptio divitiarum, vel si quid aliud est huiusmodi: unde per haec
homo dicitur esse bonus, non autem per illa. Si igitur electiones
humanae et voluntatis motus non cadunt sub divina providentia, sed
solum exteriores proventus, verius erit quod res humanae sint extra
providentiam, quam quod providentiae subsint. Quod quidem ex persona
blasphemantium inducitur, Iob 22-14, circa cardines caeli
considerat, nec nostra considerat; et Ezech. 9-9, dereliquit
dominus terram, dominus non videt; et Thren. 3-37, quis est
iste qui dixit ut fieret, domino non iubente?
8. Videntur autem quaedam in sacra doctrina secundum praedictam
sententiam sonare. Dicitur enim Eccli. 15-14: Deus ab initio
constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Et
infra: 17 proposuit tibi aquam et ignem: ad quod volueris, porrige
manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod
placuerit ei, dabitur illi. Et Deut. 30-15: considera quod
hodie proposuerit in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario
mortem et malum. Haec autem verba ad hoc inducuntur ut hominem esse
liberi arbitrii ostendatur: non ut eius electiones a divina providentia
subtrahantur.
9. Et similiter quod Gregorius Nyssenus dicit, in libro quem de
homine fecit, providentia est eorum quae non sunt in nobis, non autem
eorum quae sunt in nobis; et Damascenus eum sequens, dicit in secundo
libro, quod ea quae sunt in nobis Deus praenoscit, sed non
praedeterminat, exponenda sunt ut intelligantur ea quae sunt in nobis
divinae providentiae determinationi non esse subiecta quasi ab ea
necessitatem accipientia.
|
|