|
1. Ex his ergo quae supra ostensa sunt, colligere possumus quomodo
humana ad superiores causas reducuntur, et non aguntur fortuito.
2. Nam electiones et voluntatum motus immediate a Deo disponuntur.
Cognitio vero humana ad intellectum pertinens a Deo mediantibus
Angelis ordinatur. Ea vero quae ad corporalia pertinent, sive sint
interiora sive exteriora, in usum hominis venientia, a Deo
mediantibus Angelis et caelestibus corporibus dispensantur.
3. Huius autem ratio generaliter una est. Nam oportet omne
multiforme, et mutabile, et deficere potens, reduci sicut in
principium in aliquod uniforme, et immobile, et deficere non valens.
Omnia autem quae in nobis sunt, inveniuntur esse multiplicia,
variabilia, et defectibilia.
4. Patet enim quod electiones nostrae multiplicitatem habent: cum in
diversis et a diversis diversa eligantur. Mutabiles etiam sunt: tum
propter animi levitatem, qui non est firmatus in ultimo fine; tum
etiam propter mutationem rerum quae nos extra circumstant. Quod autem
defectibiles sint, hominum peccata testantur. Divina autem voluntas
uniformis est, quia unum volendo, omnia alia vult; et immutabilis et
indeficiens; ut in primo ostensum est. Oportet ergo omnium voluntatum
et electionum motus in divinam voluntatem reduci. Non autem in aliquam
aliam causam: quia solus Deus nostrarum voluntatum et electionum causa
est.
5. Similiter autem intelligentia nostra multiplicationem habet: quia
ex multis sensibilibus veritatem intelligibilem quasi congregamus. Est
etiam mutabilis: quia ex uno in aliud discurrendo procedit, ex notis
ad ignota proveniens. Est etiam defectibilis, propter permixtionem
phantasiae et sensus: ut errores hominum ostendunt. Angelorum autem
cognitiones sunt uniformes: quia ab ipso uno veritatis fonte, scilicet
Deo, accipiunt veritatis cognitionem. Est etiam immobilis: quia non
discurrendo ab effectibus in causas, aut e converso, sed simplici
intuitu puram veritatem de rebus intuentur. Est etiam indefectibilis:
cum ipsas rerum naturas seu quidditates intueantur per seipsas, circa
quas non potest intellectus errare, sicut nec sensus circa propria
sensibilia. Nos autem quidditates rerum ex accidentibus et effectibus
coniectamus. Oportet ergo quod nostra intellectualis cognitio
reguletur per Angelorum cognitionem.
6. Rursus, de corporibus humanis, et exterioribus quibus homines
utuntur, manifestum est quod est in eis multiplicitas commixtionis et
contrarietatis; et non semper eodem modo moventur, quia motus eorum
non possunt esse continui; et quod defectibilia sunt per alterationem
et corruptionem. Corpora autem caelestia sunt uniformia, utpote
simplicia et absque omni contrarietate existentia. Motus etiam eorum
sunt uniformes, continui, et semper eodem modo se habentes. Nec in
eis potest esse corruptio aut alteratio. Unde necessarium est quod
corpora nostra, et alia quae in usum nostrum veniunt, per motus
caelestium corporum regulentur.
|
|