|
1. Ex praemissis etiam ostendi potest quod omne malum est in aliquo
bono fundatum.
2. Malum enim non potest esse per se existens: cum non sit essentiam
habens, ut supra ostensum est. Oportet igitur quod malum sit in
aliquo subiecto. Omne autem subiectum, cum sit substantia quaedam,
bonum quoddam est, ut ex praemissis patet. Omne igitur malum in bono
aliquo est.
3. Adhuc. Malum privatio quaedam est, ut ex praemissis patet.
Privatio autem et forma privata in eodem subiecto sunt. Subiectum
autem formae est ens in potentia ad formam, quod bonum est: nam in
eodem genere sunt potentia et actus. Privatio igitur, quae malum
est, est in bono aliquo sicut in subiecto.
4. Amplius. Ex hoc dicitur aliquid malum, quia nocet. Non autem
nisi quia nocet bono: nocere enim malo bonum est, cum corruptio mali
sit bona. Non autem noceret, formaliter loquendo, bono, nisi esset
in bono: sic enim caecitas homini nocet inquantum in ipso est.
Oportet igitur quod malum sit in bono.
5. Item. Malum non causatur nisi a bono, et per accidens tantum.
Omne autem quod est per accidens, reducitur ad id quod est per se.
Oportet igitur semper cum malo causato, quod est effectus boni per
accidens, esse bonum aliquod quod est effectus boni per se, ita quod
sit fundamentum eius: nam quod est per accidens, fundatur supra id
quod est per se.
6. Sed cum bonum et malum sint opposita; unum autem oppositorum non
possit esse alterius subiectum, sed expellat ipsum: videbitur alicui
primo aspectu esse inconveniens si bonum subiectum mali esse dicatur.
Non est autem inconveniens, si veritas perquiratur. Nam bonum
communiter dicitur sicut et ens: cum omne ens, inquantum huiusmodi,
sit bonum, ut probatum est. Non est autem inconveniens ut non ens sit
in ente sicut in subiecto: privatio enim quaelibet est non ens, et
tamen subiectum eius est substantia, quae est ens aliquod. Non tamen
non ens est in ente sibi opposito sicut in subiecto. Caecitas enim non
est non ens universale, sed non ens hoc, quo scilicet tollitur visus:
non est igitur in visu sicut in subiecto, sed in animali. Similiter
autem malum non est sicut in subiecto in bono sibi opposito, sed hoc
per malum tollitur: sed in aliquo alio bono; sicut malum moris est in
bono naturae; malum autem naturae, quod est privatio formae, est in
materia, quae est bonum sicut ens in potentia.
|
|