|
1. Ex his autem apparere potest quomodo aliquis possit dici bene
fortunatus.
2. Dicitur enim alicui homini bene secundum fortunam contingere,
quando aliquod bonum accidit sibi praeter intentionem: sicut cum
aliquis, fodiens in agro, invenit thesaurum, quem non quaerebat.
Contingit autem aliquem operantem praeter intentionem operari
propriam, non tamen praeter intentionem alicuius superioris, cui ipse
subest: sicut, si dominus aliquis praecipiat alicui servo quod vadat
ad aliquem locum quo ipse alium servum iam miserat, illo ignorante,
inventio conservi est praeter intentionem servi missi, non autem
praeter intentionem domini mittentis; et ideo, licet per comparationem
ad hunc servum sit fortuitum et casuale, non autem per comparationem ad
dominum, sed est aliquid ordinatum. Cum igitur homo sit ordinatus
secundum corpus sub corporibus caelestibus; secundum intellectum vero
sub Angelis; secundum voluntatem autem sub Deo: potest contingere
aliquid praeter intentionem hominis quod tamen est secundum ordinem
caelestium corporum, vel dispositionem Angelorum, vel etiam Dei.
Quamvis autem Deus solus directe ad electionem hominis operetur,
tamen actio Angeli operatur aliquid ad electionem hominis per modum
persuasionis: actio vero corporis caelestis per modum disponentis,
inquantum corporales impressiones caelestium corporum in corpora nostra
disponunt ad aliquas electiones. Quando igitur aliquis ex impressione
superiorum causarum, secundum praedictum modum, inclinatur ad aliquas
electiones sibi utiles, quarum tamen utilitatem propria ratione non
cognoscit; et cum hoc, ex lumine intellectualium substantiarum,
illuminatur intellectus eius ad eadem agenda; et ex divina operatione
inclinatur voluntas eius ad aliquid eligendum sibi utile cuius rationem
ignorat: dicitur esse bene fortunatus; et e contrario male
fortunatus, quando ex superioribus causis ad contraria eius electio
inclinatur; sicut de quodam dicitur Ierem. 22-30: scribe virum
istum sterilem, qui in diebus suis non prosperabitur.
3. Sed in hoc est attendenda differentia. Nam impressiones corporum
caelestium in corpora nostra causant in nobis naturales corporum
dispositiones. Et ideo ex dispositione relicta ex corpore caelesti in
corpore nostro dicitur aliquis non solum bene fortunatus aut male, sed
etiam bene naturatus vel male: secundum quem modum philosophus dicit,
in magnis moralibus, quod bene fortunatum est esse bene naturatum.
Non enim potest intelligi quod hoc ex natura intellectus diversa
procedat, quod unus utilia sibi eligit et alius nociva praeter rationem
propriam, cum natura intellectus et voluntatis in omnibus hominibus sit
una: diversitas enim formalis induceret diversitatem secundum speciem;
diversitas autem materialis inducit diversitatem secundum numerum.
Unde secundum quod intellectus hominis illustratur ad aliquid agendum,
vel voluntas a Deo instigatur, non dicitur homo bene natus sed magis
custoditus vel gubernatus.
4. Rursus, attendenda est circa hoc alia differentia. Nam operatio
Angeli, et corporis caelestis, est solum sicut disponens ad
electionem: operatio autem Dei est sicut perficiens. Cum autem
dispositio quae est ex corporis qualitate, vel intellectus
persuasione, necessitatem ad eligendum non inducat, non semper homo
eligit illud quod Angelus custodiens intendit, neque illud ad quod
corpus caeleste inclinat. Semper tamen hoc homo eligit secundum quod
Deus operatur in eius voluntate. Unde custodia Angelorum interdum
cassatur, secundum illud Ierem. 51-9: curavimus Babylonem, et
non est curata; et multo magis inclinatio caelestium corporum; divina
vero providentia semper est firma.
5. Est etiam et alia differentia consideranda. Nam cum corpus
caeleste non disponat ad electionem nisi inquantum imprimit in corpora
nostra, ex quibus homo incitatur ad eligendum per modum quo passiones
inducunt ad electionem; omnis dispositio ad electionem quae est ex
corporibus caelestibus, est per modum alicuius passionis; sicut cum
quis inducitur ad aliquid eligendum per odium vel amorem, vel iram,
vel aliquid huiusmodi. Ab Angelo vero disponitur aliquis ad eligendum
per modum intelligibilis considerationis, absque passione. Quod
quidem contingit dupliciter. Quandoque enim illuminatur intellectus
hominis ab Angelo ad cognoscendum solum quod aliquid est bonum fieri,
non autem instruitur de ratione propter quam est bonum, quae sumitur ex
fine. Et ideo quandoque homo aestimat quod aliquid sit bonum fieri,
si tamen quaereretur quare, responderet se nescire. Unde, quando
perveniet in finem utilem quem non praeconsideravit, erit sibi
fortuitum. Quandoque vero per illuminationem Angeli instruitur et
quod hoc sit bonum, et de ratione quare est bonum, quae pendet ex
fine. Et sic, quando perveniet ad finem quem praeconsideravit, non
erit fortuitum. Sciendum est etiam quod vis activa spiritualis
naturae, sicut est altior quam corporalis, ita etiam est
universalior. Unde non ad omnia ad quae se extendit humana electio,
se extendit dispositio caelestis corporis.
6. Rursumque, virtus humanae animae, vel etiam Angeli, est
particularis in comparatione ad virtutem divinam, quae quidem est
universalis respectu omnium entium. Sic igitur aliquod bonum accidere
potest homini et praeter propriam intentionem; et praeter inclinationem
caelestium corporum; et praeter Angelorum illuminationem; non autem
praeter divinam providentiam, quae est gubernativa sicut et factiva
entis inquantum est ens, unde oportet quod omnia sub se contineat.
Sic ergo aliquid fortuitum bonum vel malum potest contingere homini et
per comparationem ad ipsum; et per comparationem ad caelestia corpora;
et per comparationem ad Angelos; non autem per comparationem ad
Deum. Nam per comparationem ad ipsum, non solum in rebus humanis,
sed nec in aliqua re potest esse aliquid casuale et improvisum.
7. Quia vero fortuita sunt quae sunt praeter intentionem; bona autem
moralia praeter intentionem esse non possunt, cum in electione
consistant: respectu eorum non potest dici aliquis bene vel male
fortunatus; licet respectu eorum possit aliquis dici bene vel male
natus, quando ex naturali dispositione corporis est aptus ad electiones
virtutum vel vitiorum. Respectu autem exteriorum bonorum, quae
praeter intentionem homini evenire possunt, potest dici homo et bene
natus, et bene fortunatus, et a Deo gubernatus, et ab Angelis
custoditus.
8. Consequitur autem homo ex superioribus causis et aliud auxilium,
quantum ad exitus suarum actionum. Cum enim homo et eligere habeat,
et prosequi quae eligit, in utroque a causis superioribus adiuvatur
interdum, vel etiam impeditur. Secundum electionem quidem, ut dictum
est, inquantum homo vel disponitur ad aliquid eligendum per caelestia
corpora; vel quasi illustratur per Angelorum custodiam; vel etiam
inclinatur per operationem divinam. Secundum executionem vero,
inquantum homo consequitur ex aliqua superiori causa robur et efficaciam
ad implendum quod elegit. Quae quidem non solum a Deo et ab Angelis
esse potest, sed etiam a corporibus caelestibus, inquantum talis
efficacia in corpore sita est. Manifestum est enim quod etiam
inanimata corpora quasdam vires et efficacias a caelestibus corporibus
consequuntur, etiam praeter eas quae ad qualitates activas et passivas
elementorum consequuntur, quas etiam non est dubium caelestibus
corporibus esse subiectas: sicut quod magnes attrahat ferrum, habet ex
virtute caelestis corporis, et lapides quidam et herbae alias occultas
virtutes. Unde nihil prohibet quod etiam aliquis homo habeat ex
impressione caelestis corporis aliquam efficaciam in aliquibus
corporalibus faciendis, quas alius non habet: puta medicus in
sanando, et agricola in plantando, et miles in pugnando.
9. Hanc autem efficaciam multo perfectius Deus hominibus largitur ad
sua opera efficaciter exequenda. Quantum ergo ad primum auxilium,
quod est in eligendo, dicitur Deus hominem dirigere. Quantum vero ad
secundum auxilium, dicitur hominem confortare. Et haec duo auxilia
tanguntur simul in Psalmo, ubi dicitur, dominus illuminatio mea, et
salus mea, quem timebo? Quantum ad primum; dominus protector vitae
meae, a quo trepidabo? Quantum ad secundum.
10. Sed inter haec duo auxilia est differentia duplex. Prima
quidem, quia ex auxilio primo adiuvatur homo tam in his quae virtuti
hominis subduntur, quam etiam in aliis. Sed secundum auxilium ad illa
tantum se extendit ad quae virtus hominis valet. Quod enim homo
fodiens sepulcrum inveniat thesaurum, ex nulla hominis virtute
procedit: unde respectu talis proventus, adiuvari potest homo in hoc
quod instigetur ad quaerendum ubi est thesaurus; non autem in hoc quod
ei aliqua virtus detur ad thesaurum inveniendum. In hoc autem quod
medicus sanet, vel miles in pugna vincat, potest adiuvari et in hoc
quod eligat convenientia ad finem, et in hoc quod efficaciter exequatur
per virtutem a superiori causa adeptam. Unde primum auxilium est
universalius. Secunda differentia est, quia secundum auxilium datur
ad prosequendum efficaciter ea quae intendit. Unde, cum fortuita sint
praeter intentionem, ex tali auxilio non potest dici homo, proprie
loquendo, bene fortunatus, sicut potest dici ex primo, ut supra
ostensum est.
11. Contingit autem homini bene vel male secundum fortunam,
quandoque quidem ipso solo agente, sicut cum fodiens in terram invenit
thesaurum quiescentem: quandoque autem actione alterius causae
concurrente, sicut cum aliquis vadens ad forum causa emendi, invenit
debitorem, quem non credebat invenire. In primo autem eventu, homo
adiuvatur ad hoc quod aliquid sibi bene contingat, secundum hoc solum
quod dirigitur in eligendo illud cui coniunctum est per accidens aliquod
commodum quod provenit praeter intentionem. In secundo autem eventu,
oportet quod uterque agens dirigatur ad eligendum actionem vel motum
unde sibi occurrant.
12. Oportet autem et aliud considerare circa ea quae praedicta
sunt. Dictum est enim quod ad hoc quod homini aliquid bene contingat
vel male secundum fortunam, et ex Deo est, et ex corpore caelesti
esse potest: inquantum homo a Deo inclinatur ad eligendum aliquid cui
coniunctum est aliquod commodum vel incommodum quod eligens non
praeconsiderat; et inquantum a corpore caelesti ad tale aliquid
eligendum disponitur. Hoc autem commodum vel incommodum quidem,
relatum ad electionem hominis, est fortuitum; relatum ad Deum,
rationem amittit fortuiti; non autem relatum ad corpus caeleste. Quod
sic patet. Non enim aliquis eventus amittit rationem fortuiti nisi
reducatur in causam per se. Virtus autem caelestis corporis est causa
agens, non per modum intellectus et electionis, sed per modum
naturae. Naturae autem est proprium tendere ad unum. Si ergo aliquis
effectus non est unus, non potest per se esse causa eius aliqua virtus
naturalis. Cum autem aliqua duo sibi per accidens coniunguntur, non
sunt vere unum, sed solum per accidens. Unde huius coniunctionis
nulla causa naturalis per se causa esse potest. Sit ergo quod iste
homo ex impressione caelestis corporis instigetur, per modum
passionis, ut dictum est, ad fodiendum sepulcrum. Sepulcrum autem,
et locus thesauri, non sunt unum nisi per accidens: quia non habent
aliquem ordinem ad invicem. Unde virtus caelestis corporis non potest
per se inclinare ad hoc totum, quod iste fodiat sepulcrum et locum ubi
est thesaurus. Sed aliquis per intellectum agens potest esse causa
inclinationis in hoc totum: quia intelligentis est multa ordinare in
unum. Patet etiam quod etiam homo qui sciret thesaurum esse ibi,
posset alium ignorantem mittere ad fodiendum sepulcrum in loco eodem,
ut, praeter intentionem suam, inveniret thesaurum. Sic ergo
huiusmodi fortuiti eventus, reducti in causam divinam, amittunt
rationem fortuiti: reducti vero in causam caelestem, nequaquam.
13. Per eandem etiam rationem apparet quod homo non potest esse bene
fortunatus universaliter ex virtute corporis caelestis, sed solum
quantum ad hoc vel illud. Dico autem universaliter, ut aliquis homo
habeat in natura sua, ex impressione caelestis corporis, ut eligat
semper, vel in pluribus, aliqua quibus sint coniuncta per accidens
aliqua commoda vel incommoda. Natura enim non ordinatur nisi ad unum.
Ea autem secundum quae homini accidit bene vel male secundum fortunam,
non sunt reducibilia in aliquid unum, sed sunt indeterminata et
infinita: ut philosophus docet in II Phys., et ad sensum patet.
Non est ergo possibile quod aliquis habeat in natura sua eligere semper
ea ad quae etiam per accidens sequuntur aliqua commoda. Sed potest
esse quod ex inclinatione caelesti inclinetur ad eligendum aliquid cui
coniungitur per accidens aliquod commodum; et ex alia inclinatione
aliud; et ex tertia tertium; non autem ita quod ex una inclinatione ad
omnia. Ex una autem divina dispositione potest homo ad omnia dirigi.
|
|